Obrazy na stronie
PDF
ePub

§ 12. Corpus iuris canonici; de eius valore hodierno.

31. a) Decretum Gratiani, decretales Gregorii IX, Liber sextus, Clementinae maxime a saeculo XV sub nomine Corporis iuris canonici comprehendebantur. Quia editionibus impressis collectiones duae Extravagantium adiciebantur, hae quoque sub appellatione Corporis iuris veniebant. b) Editio Corporis iuris. Nova editio a deputatis cardinalibus sub Pio V parata, 1582 sub Gregorio XIII vulgata est. Hic textus decreti, collectionum authenticarum et Extravagantium a correctoribus Romanis emendatus ita praescriptus est, ut privatae emendationes prohiberentur 2. Textus vero obligatorius collectionum naturam non mutavit, quare Extravagantes privatae collectiones sicuti decretum Gratiani manserunt 3. c) Varia addita. Privato studio elaborata et nulla publica auctoritate munita opera duo sunt editionibus Corporis iuris interdum addita. Alterum est Institutionum iuris canonici" Ioannis Pauli Lancelotti († 1590), alterum „Liber septimus Decretalium" Petri Matthaei iurisconsulti Lugdunensis († 1621). d) Vis et auctoritas legis ecclesiasticae collectionibus authenticis Corporis iuris adhuc inest. Quod quidem fons iuris civilis subsidiarius medio aevo ius canonicum habebatur, id nostra aetate cessavit. Neque in foro ecclesiastico singula capita vim legalem retinent. Et dispositio quidem collectionis iunioris contraria dispositioni collectionis antiquioris praevalet, cum singulae authenticae compilationes ut unica lex promulgatae fuerint, lex vero recentior praeferatur antiquiori 5. Multis porro capitibus iuris

"

1 Concilium Basileense sess. 23 (a. 1436) de reservationibus loquitur, quae in Corpore iuris clausae, i. e. insertae fuerint: Reservationibus in Corpore iuris expresse clausis exceptis." Mansi, Concil. XXIX 120. Quae verba de Corpore iuris claus o seu absoluto male intellecta sunt. Vering, Kirchenrecht § 29, IV.

2 Gregorii XIII breve Emendationem 2 Iunii 1582: „Iubemus igitur ut, quae emendata et reposita sunt, omnia quam diligentissime retineantur, ut nihil addatur, mutetur aut imminuatur.“

3 De decreto cf. supra § 9.

4 Sub Clemente VIII (1592-1605) a cardinale Pinello collectio decretalium auctoritate Gregorii XIII et Sixti V iam incohata ad finem perducta est. Papa vero codici nullam auctoritatem tribuit. Franciscus Sentis librum constitutionibus recentioribus insertis publici iuris fecit: Clementis Papae VIII decretales quae vulgo nuncupantur Liber septimus decretalium. Clementis VIII, Friburgi Brisg. 1870. De appendicibus Corporis iuris can. cf. Laurin, Introd. in Corp. iur. can. § 157 sqq.

5 Ad antinomias in una eademque collectione tollendas alii ad principium de prioritate legis recurrendum esse censent (cf. Schmalzgrueber, Dissertatio prooemialis ad ius ecclesiasticum § 283. Phillips, Kirchenrecht IV, § 193, p. 422 sq); alii prioritatem decidere non admittunt, cum tota collectio

decretalium decretis Tridentinis, constitutionibus recentioribus, concordatis, consuetudine contraria derogatum est. Ad cognitionem vero altam et scientificam iuris ecclesiastici comparandam studium collectionum decretalium requiritur. Quae enim nova succreverunt, in antiquioribus statutis principium et quasi radices habent 1.

ARTICULUS III.

FONTES IURIS A CONCILIO TRIDENTINO AD NOSTRAM AETATEM.

§ 13. 1. Decreta Tridentina.

32. Concilium Tridentinum (1545-1563) sub Pontificibus Paulo III, Iulio III, Pio IV viginti quinque sessiones habuit, quarum tredecim de fide ac disciplina statuerunt. Decreta Concilii bulla Pii IV Benedictus Deus 26 Ianuarii 1564 confirmata sunt. Quae decreta codicem iuris absolutum non constituunt neque antiquas collectiones abrogant, immo plura capita Decretalium confirmando innovant. Magni tamen momenti sunt, cum hodierna disciplina Ecclesiae plurimis in rebus ad Concilium Tridentinum reducatur. Decreta disciplinaria sunt praecipue de re beneficiali, de qualitatibus ordinandorum et praeficiendorum, de officiis clericorum, de re matrimoniali, de regularibus 2.

Pius IV commentarios, glossas ullumve omnino interpretationis genus super Concilii decretis edi vetuit et interpretationem eorum Sedi Apostolicae reservavit. Quod interpretandi munus ad S. Congregationem Concilii delatum fuit 3.

sit una lex, quare contrarietas interpretatione eliminanda vel utraque dispositio utpote dubia absque obligatione esse dicenda est. Schneider, Kirchenrechtsquellen § 56.

1 Editiones Corporis iuris cum glossa variae factae sunt; ultima Lugduni 1671 prodiit; plures quoque absque glossis: Parisiis 1550, 1552; Lugduni 1554, 1614, 1646 alibi saepius. Ad editiones textum Gregorii XIII exhibentes criticae accesserunt. Ultimam Aemilius Friedberg, Lipsiae 1879-1881, curavit. Laurin l. c. § 160 sq.

2 Cum Tridentinum Concilium iisdem sessionibus tum capita et canones de fide tum decretum de reformatione ediderit, capita disciplinaria citantur e. gr.: Trid. sess. 6 de ref. c. 2. In sessione 24 capita de ref. matrimonii distinguenda sunt a capitibus de ref., in sess. 25 cap. de regularibus et monialibus a cap. de ref.

3 Cf. infra 1. II cap. 3 art. 2. Const. Pii IV Benedictus Deus: „Nos enim difficultates et controversias, si quae ex eis decretis ortae fuerint, nobis declarandas et decidendas, quemadmodum ipsa quoque sancta Synodus decrevit, reservamus, parati, sicut ea de nobis merito confisa est, omnium provinciarum necessitatibus ea ratione, quae commodior nobis visa fuerit, providere."

§ 14. 2. Collectiones Conciliorum et bullaria. 3. Regulae cancellariae apostolicae.

33. a) Collectiones Conciliorum. Cum codificationes legum ecclesiasticarum non omnes leges contineant, sed vigentes tantum illius aetatis recipiant, a tot saeculis vero omnino iam codificatio adornata non sit, privatae collectiones tum Conciliorum tum literarum apostolicarum factae sunt. Conciliorum collectionibus edendis operam navarunt: Hardouin (Parisiis 1715), Labbeus (Venetiis 1728), Mansi (Florentiae et Venetiis 1759). Concilia particularia his collectionibus inserta sunt vel propriis editionibus continentur 1.

[ocr errors]

b) Literae apostolicae bullariis collectae sunt. Bullarium Romanum a Laertio Cherubino primum compilatum est (1586), deinde ab Angelo Maria Cherubino, eius filio (1617), ab Angelo a Latusca et Ioanne Paulo a Roma (1672). Bullarium quod dicunt Luxemburgense (1742-1758) constitutiones usque ad annum 1757 habet. Cocquelines 1733-1756 bullarium curavit, quod iterum impressum fuit Augustae Taurinorum 1857-1872, et in hac etiam editione usque ad Clementis XII pontificatum tantum perducitur. Benedictus XIV primum tomum diplomatum suorum ipse edendum curavit 2. Ceterae simul eius constitutiones collectae sunt (1758, 1826). A Benedicto XIV ad Gregorium XVI constitutiones, bullario Romano continuato, Romae editae sunt 1835-1859 3.

1 Acta et decreta Conciliorum recentiorum, Collectio Lacensis (Friburgi Brisg. 1870 sqq), cuius collectionis tom. VII acta et decreta Concilii Vaticani exhibet. I. B. Martin et L. Petit, Coll. Conc. rec. univ. Eccl. I: 1720/35 (Paris. 1905). Concilia Galliae ediderunt: Iac. Sirmond (1629); De la Lande, opus Sirmondi complens (1666); Lud. Odespun (1646); Congregatio S. Mauri (1689) Germaniae: Schannat-Hartzheim (1759); Binterim et Floss, supplementum operis praecedentis (1851) Hungariae: Péterffy (1742) Belgii: De Ram (1828) Hispaniae: Ios. Saenz de Aguirre (1753); Silv. de Puey (1784) Britanniae et Hiberniae: Dav. Wilkins (1737); Haddan et Stubbs (1869 sqq). Cf Vering, Kirchenrecht § 59.

2 Cf. Breve Iam fere in fronte primi voluminis bullarii Benedicti XIV. 3 Vering 1. c. § 57. Isid. Silbernagl, Lehrbuch des kathol. Kirchenrechts § 39. Wernz, Ius decretalium I n. 268. Transsumpta literarum apostolicarum in archivo Romano conservata registra seu regesta vocantur. W. M. Peitz, S. J., Das Originalregister Gregors VII. (Sitzungsberichte der Kaiserl. Akademie der Wissenschaften in Wien, Bd 165, Abhandl. 5), Wien 1911. Regesta ad brevem formam redacta recenti aetate edi coepta sunt: a condita Ecclesia ad a. 1198 ed. Jaffé (Loewenfeld, Kaltenbrunner, Ewald alter. edit. curarunt) 1851 1881; ab a. 1198 ad 1304 ed. Potthast 1874. Bibliothèque des Ecoles françaises d'Athènes et de Rome, Paris. 1883 sqq. Paul. F. Kehr, Regesta Rom. Pontificum. Italia Pontificia 1906 sq, Romae, Berolini.

Regulae Cancellariae Apostolicae. Ordinationes sunt a Romanis Pontificibus initio pontificatus datae circa literarum apostolicarum expeditionem, rem beneficialem ac iudicialem. Sub Ioanne XXII (1316-1334) collectae, a Nicolao V (1447-1455) in eam formam redactae sunt, quam nunc fere retinent. Publicatio in Cancellaria Apostolica fit post novi Pontificis electionem, antequam bullas de novo expediuntur 1. Regulae Cancellariae, 72 numero, distinguuntur in directivas, quae expeditionem literarum apostolicarum ordinant, reservatorias seu beneficiales, de causis beneficialibus, iudiciales, de quibusdam partibus processus canonici. Exceptis illis, quae ex materia sua ad curiales tantum pertinent, regulis etiam extra curiam auctoritas adscribenda est 2, in multis rebus tamen per concordata ipsis derogatum est 3.

§ 15. 4. Collectiones actorum SS. Congregationum Romanarum. 5. Ius novissimum.

34. Collectiones actorum SS. Congregationum Romanarum. Decreta et decisiones SS. Congregationum Romanarum vel obligationem communem inducunt vel in interpretandis et applicandis legibus ecclesiasticis magnam prae se ferunt auctoritatem. Quemadmodum decisiones Rotae Romanae sollicite colligebantur 5, ita tempore recentiore decreta SS. Congregationum in collectiones congeruntur. S. Congregatio Concilii thesaurum resolutionum ab anno 1718 continuavit. - S. Congr. de Propaganda Fide edendum curavit „Ius

Modum publicationis cf. in Regolamento della Cancellaria Apostolica approbato a Pio X, 13 Februario 1904, n. 19. Analecta ecclesiastica XII (1904) p. 397.

2 Schmalzgrueber, Dissertatio prooemialis n. 390 sq. Wernz l. c. n. 252. * Textum regularum Cancellariae, quem Clemens XIV 9 Iunii 1769 publicavit, cf. apud Walter, Fontes iuris ecclesiastici, Bonnae 1862. Commentarium in regulas Cancellariae scripsit Riganti, Romae 1744. Reiffenstuel, Ius canonicum 1. 3, tit. 5, § 16. Ottenthal, Die päpstlichen Kanzleiregeln von Johann XXII. bis Nikolaus V., Innsbruck 1888. Em. Göller, Die Kommentatoren der päpstl. Kanzleiregeln vom Ende des 15. bis zum Beginn des 17. Jahrh.: Archiv für kathol. Kirchenrecht LXXXV (1905) 441 sqq, LXXXVI (1906) 21 sqq.

De Congregationibus Romanis cf. infra 1. II cap. 3, de vi decisionum SS. Congregationum 1. IV cap. 1 art. 1.

Prosper Farinacius Venetiis 1716 undeviginti tomis in folio decisiones Rotales edidit.

• Studio iuris collectiones conferunt: Lingen et Reuss, Causae selectae in S. Congr. Conc. Trid. propositae per summaria precum ab anno 1823 ad 1869, Ratisb. 1871. Richter et Schulte Declarationes ac resolutiones S. Congr. Conc. addiderunt editioni canonum et decretorum Concilii Tridentini, Lipsiae 1853. Cf. Wernz 1. c. n. 269 sqq.

"

Pontificium de Propaganda Fide" (Romae 1888 sqq)1. S. Congr. Rituum: Decreta authentica S. Congregationis Rituum ex actis eiusdem collecta cura et studio Aloisii Gardellini." Collectiones Gardellinianae saepius recusae sunt. Nova editio decretorum authenticorum curata est auctoritate ipsius Congr. Rituum. S. Congr. Indulgentiarum: „Decreta authentica S. Congr. Indulgentiarum“ (Ratisbonae 1883). Reliquae Congregationes decreta collecta publici iuris non fecerunt, quare ex foliis periodicis vel privatis compilationibus depromenda sunt 2. Ab anno 1909 Acta Apostolicae Sedis, Commentarium officiale", legibus S. Pontificum ac decretis SS. Congregationum promulgandis inserviunt 3.

Ius novissimum ad praesentem usque aetatem pertingens tum modo laudatis operibus tum, quatenus est particulare, libris statutorum dioecesanorum, regularum Ordinum religiosorum, bullariorum particularium continetur. Particulares rationes, quibus regimen Ecclesiae utraque auctoritate consentiente exercetur, concordatis indicantur 5.

Constitutiones recentis aetatis Romanorum Pontificum in unam collectionem nondum sunt iunctae: ex singularibus vero collectionibus, quae certa genera literarum vel aliquos annos complectuntur, intellegi possunt.

Pius X commissionem ad leges ecclesiasticas in unum redigendas instituit 7.

1 Administrationi ecclesiasticae in terris iurisdictioni S. Congr. de Prop. Fide subditis opus inservit: „Collectanea S. Congregationis de Propaganda Fide", Romae 1893, 21907.

2 Acta S. Sedis, Romae. Analecta ecclesiastica. Romae. Bizzarri, Collectanea in usum Secretariae S. Congr. Episcoporum et Regularium, Romae 1863 1886.

3 Pius X, Promulgandi pontificias d. d. 29 Septembr. 1908: Acta Apost. Sedis, typis polyglottis Vaticanis, I (1909) 5.

4

Exemplum iuris particularis Americae meridionalis et Insularum Philippinarum: Acta Apost. Sedis II (1910) 213 254.

5 Nussi, Conventiones de rebus ecclesiasticis inter S. Sedem et civilem potestatem, Moguntiae 1870.

Cf. Acta Gregorii XVI, cura A. Bernasconi, Romae 1901. Iuris pontificii de Prop. Fide t. VI sq. Acta Pii IX, Romae 1854 sq. Leonis XIII Epistulae encyclicae, constitutiones, apostolicae literae, Mediolani 1887 sq. Leonis Papae XIII Allocutiones, epistolae, constitutiones aliaque acta praecipua, Brugis et Insulis, Desclée, 1887 sqq (quae editio indicibus adiectis commendatur). Leonis XIII, Pii X, Epistulae encyclicae, Latine et Germanice, Friburgi Brisg. 1878 sqq. Wernz, Ius Decretalium I, n. 278.

7 Motu-proprio Arduum sane 19 Martii 1904: Anal. eccl. XII (1904) 146.

« PoprzedniaDalej »