Obrazy na stronie
PDF
ePub

347.) Finitur ius patronatus.

Ius patronatus ad tempus potest suspendi vel ab actuali possessore amitti, ut in successore reviviscat, vel omnino exstingui.

a) Suspenditur exercitium iuris patronatus per temporaneam incapacitatem, e. gr. eo quod patronus excommunicatione maiore ligatur.

b) Ob certa crimina amittitur ius patronatus. Poena vero innocentibus non infligitur, quare successores in officio, compatroni, posteri in patronatu gentilitio, qui ab ipso fundatore ad patronatum vocati censentur, privatione hac non afficiuntur. Crimina haec sunt: apostasia, haeresis, schisma; simoniaca translatio iuris patronatus, usurpatio bonorum ecclesiae patronatae; caedes vel mutilatio rectoris aut clerici ecclesiae patronatae, et ob hoc crimen etiam heredibus patronatus perit1.

348. c) Patronatus omnino desinit, vel exstinctione subiecti, cui ius patronatus competebat, desinente scilicet familia2 vel instituto ecclesiastico, quibus hoc ius inerat; exstinctione deinde obiecti, in quod patronatus exercebatur, cum beneficium patronatum supprimitur vel unione subiectiva alteri beneficio iungitur; libera resignatione, quam actualis possessor patronatus gentilitii pro sua tantum persona et absque praeiudicio heredum efficere valet; praescriptione non tantum unus patronus in iura alterius succedere, sed Ordinarius liberam provisionem usucapione libertatis acquirere potest. Ut hac ratione ius patronatus amittatur, solus non-usus minime sufficit, sed ceterae condiciones, quibus possessio iuris in praescribente demonstratur, accedere debent 3.

Ius patronatus in Italia, Hispania, Lusitania, Austria, Hungaria, Germania, in nonnullis partibus Americae Meridionalis habetur. In Belgio et in Gallia non est in usu. In regionibus missionum, ubi ius commune potentialiter tantum viget, ius patronatus communiter non admittitur, tum quia beneficia proprie dicta fere non habentur, tum quia ius patronatus nondum expresse extensum est ad tales regiones 5. Ad abusus cum patronatu iunctos abolendos patribus Vati

1 Wernz 1. c. II n. 438.

Quando episcopus praesentatum a patrono confirmat, capitulum instituit, exstincta familia patroni, ius praesentandi non transit ad capitulum, sed beneficium fit liberae collationis episcopi. S. Congr. Concil. 17 Febr. 1906: Monitore eccl. XXXI (1906) 53.

3 Aichner 1. c. § 94.

4

Deshayes, Memento iuris ecclesiastici, Parisiis 1897, n. 2150.

5 Ob difficultates ab ecclesiarum curatoribus motas Conc. Baltimor. prov. I a. 1829 declaravit: Repugnare prorsus doctrinae ac disciplinae Ecclesiae ius illud a laicis assumptum instituendi seu dimittendi pastores; et insuper declaramus nullum ius patronatus cuiuscumque generis, quod sacri agnoscant

canis inter alia illud postulatum propositum fuit, ut patronis facultas et obligatio fiat ternos clericos idoneos praesentandi, ex quibus episcopus eligat1.

ARTICULUS IV.

IURA ET OBLIGATIONES BENEFICIATORUM.

§ 80. a) Iura beneficiatorum; b) obligationes omnibus beneficiatis

communes.

349. Officium ecclesiasticum, quod in beneficio essentialiter includitur, complura iura et obligationes habet. Onera cum officio et beneficio iuncta partim omnibus beneficiatis sunt communia, partim pro certa qualitate beneficiorum specialia.

a) Beneficiatus ius habet obeundi functiones iurisdictionis, administrationis, ministerii, quae in officio sibi collato continentur. A fidelibus sibi commissis debitam reverentiam et oboedientiam exigit. Cum beneficio, cuius institutionem corporalem adeptus est, simul ius percipiendi fructus et proventus habet.

350. b) Obligationes beneficiatorum eaedem sunt, quas generatim clerici habent. Praeterea aliae obligationes non quidem omnibus clericis, sed omnibus beneficiatis sunt communes.

a) Omnibus beneficiatis, etiamsi maioribus ordinibus non fuerint insigniti, sive cum cura animarum beneficium fuerit sive sine ea obligatio dicendi officium divinum incumbit. Quod si quis post sex menses quam beneficium obtinuerit, legitimo cessante impedimento non dixerit, beneficiorum suorum fructus, pro rata omissionis et temporis, non facit suos, sed eos in fabricam beneficii vel in pauperum eleemosynas erogare debet. Et qui uno vel pluribus diebus omnes horas canonicas omisit, omnes fructus illi vel illis diebus respondentes; qui matutinum vel ceteras horas, dimidiam, qui singulas horas, sextam partem fructuum amittit. Clericus, qui pensionem vel fructus ecclesiasticos percipit, sub eadem poena amissionis fructuum ad officium parvum B. Mariae Virginis obligatur 2. Qui praeter officium alia onera beneficii portare debet, haec computare potest, quare non amittit integram fructuum partem supra indicatam 3.

canones, competere nunc alicui personae, laicorum congregationi, aedituorum coetui seu aliis quibuscumque in hac provincia" (Nilles, Commentaria in Conc. plen. Baltimor. III, P. 2, p. 341).

1 Collectio Lacensis VII 828 829; cf. ibid. 875 b: Ab aliis propositum fuit, ut patronus laicus inter tres ab Ordinario designandos sacerdotes praesentandum eligere teneatur".

2 Pius V const. Ex proximo 20 Sept. 1571 (Lib. VII decret. c. 2. I, 15; Bullar. Taur. VII 942).

Lehmkuhl, Theologia moralis II n. 812 sq.

351. ) Obligatio oboedientiae omnibus quidem clericis inest1; a presbyteris in ordinatione promittitur; ab episcopis in consecratione sub fide iuramenti spondetur; a beneficiatis curatis in investitura iuramentum oboedientiae emittitur2. Iuramentum oboedientiae illis imponi potest, qui contra oboedientiam canonicam deliquerunt. Obligatio ergo ad oboedientiam canonicam non adest quidem ex voto, sed est fidelitatis ex promissione orta, ad quam interdum obligatio religionis ex iuramento accedit.

Oboedientia canonica ad res licitas et ecclesiasticas, quae canonicis non adversentur institutis, se extendit. Leges ergo, praecepta, correptiones, monita, sententias complectitur, ea imprimis, quae ad officium ecclesiasticum recte obeundum pertinent. Clericus, officium gerens et certo loco adscriptus, non potest absque licentia episcopi in aliam dioecesim discedere, quae tamen licentia sine iusta causa non est deneganda. Clericus vero certo loco in dioecesi non adscriptus in alia dioecesi potest parochiam recipere; proprius quidem episcopus retinere eum seu revocare ex causa necessitatis potest, ea vero sub lege, ut congruam sustentationem assignando beneficio ipsi provideat. Maiore obligatione sacerdotes terrarum missionum ad remanendum in sua dioecesi aut missione ibique sacrum ministerium obeundum tenentur 5.

352. 7) Cum clerici obligatione obeundi officium suum illa prohibitio iuncta est, qua cumulatio6 beneficiorum nisi sub certis condicionibus non permittitur. Quae quidem prohibita beneficiorum ab eodem possessorum pluralitas intime cum lege residentiae cohaeret, in ea tamen sola non nititur. Inhonesta enim ambitio vel prava cupiditas, quae in pluralitate beneficiorum apparebat, erat restringenda; porro ipsa coniunctio officiorum, quae pluribus clericis sunt destinata, quandam indecentiam habere potest.

aa) Postquam reditus ecclesiastici in beneficia divisa sunt, cumulatio beneficiorum invaluit. Praesertim Concilia Lateranense III (a. 1179) et Lateranense IV (a. 1215) decreta contra cumulationes beneficiorum statuerunt. Concilium Tridentinum conditiones praescripsit, sub quibus

1 Ferd. Claeys Bouuaert, De canonica cleri saecularis obedientia I, Lovanii 1904.

2 Trid. sess. 24, c. 12 de ref.

3 c. 10 X. I, 33 (Innocentius III a. 1198-1216).

4

c. 9 X. I, 33 (Innocentius III a. 1199).

Wernz, Ius Decretalium II n. 192 sq. Scherer, Kirchenrecht § 78. Zitelli, Apparatus iur. eccl. 194. Cf. supra n. 83.

• Thomassinus, Vetus et nova Ecclesiae disciplina P. 2, 1. 3, c. 1 sqq. Hinschius, System des Kirchenrechts III § 159. Leurenius, De foro beneficiali P. 3, q. 61 sqq. Wernz 1. c. n. 317 sq.

duplex beneficium obtineri possit1, quae sanctiones adhuc vim iuris habent et post direpta fere ubique vetera Ecclesiae bona facilius observantur.

353. bb) Beneficia incompatibilia illa sunt, quae realiter inter se non unita, simul ab eodem clerico haberi sive ex natura officii ecclesiastici, sive ex iure positivo, sive ex fundatione vetantur.

aa) Beneficia curata semper sunt incompatibilia. Compatibilia tantummodo sunt vel beneficium curatum cum simplici vel duo beneficia simplicia, quae tamen non sunt uniformia sub eodem tecto 2 et quorum unum ad honestam sustentationem beneficiati non sufficit neque utrumque residentiam requirit3. Si vero ne secundum. quidem beneficium concessum sustentationem debitam praestat, absque venia Apostolicae Sedis tertium beneficium superaddi nequit.

BP) Qui post beneficium acceptum cum primo incompatibile alterum acquirit, postquam alterius beneficii tranquillam possessionem obtinuit, eo ipso primum dimisit idque vacans exsistit. Beneficiatus utrumque retinere praesumens, ipso iure utroque beneficio privatus est *.

77) A lege de incompatibilitate beneficiorum solus Romanus Pontifex dispensat, Ordinariorum vero est providere, ut cura animarum nullatenus neglegatur et beneficia ipsa debitis obsequiis minime defraudentur.

§ 81. c) Obligationes propriae aliquorum beneficiatorum. 354. Obligationes quaedam aliquibus beneficiis vel ex natura officiorum vel ex positiva lege iunctae sunt, ita ut beneficiati acquisito tali beneficio ad eas teneantur. Obligationes hae sunt professio fidei et residentia.

a) Professio fidei secundum formam a Pio IV praescriptam et a Pio IX per additionem definitionis Vaticanae completam 6 praescribitur. Haec fidei professio emittenda est a promovendis ad

1 Sess. 7, c. 4 de ref.; sess. 24, c. 17 de ref.

"

2 c. 28 X. III, 5 (Lateranense IV). c. 1 in VI I, 4 (Bonifatius VIII). 3 Trid. sess. 24, c. 17 de ref.: Sancta Synodus ... statuit, ut in posterum unum tantum beneficium ecclesiasticum singulis conferatur. Quod quidem, si ad vitam eius, cui confertur, honeste sustentandam non sufficiat, liceat nihilominus aliud simplex sufficiens, dummodo utrumque personalem residentiam non requirat, eidem conferri.“

Trid. sess. 24, c. 17; sess. 7, c. 4 de ref.

5 Trid. sess. 7, c. 5 de ref.

Pius IV const. In sacrosanctal 13 Nov. 1564 (Bullar. Taur. VII 323); Iniunctum nobis 13 Nov. 1564 (Bullar. Taur. VII 327). Decr. S. Congr. Concil. 20. Ian. 1877 (Archiv für kathol. Kirchenrecht XXXVII 466). Cf. infra lib. V, cap. 1, art. 2.

ecclesias cathedrales estque pars processus informativi1. Ab iis, qui ecclesias cathedrales obtinent, in prima Synodo provinciali, cui intererunt, professio fidei emittenda est 2.

Qui canonicatus et dignitates in ecclesiis cathedralibus obtinent, non solum coram episcopo seu eius officiali, sed in capitulo professionem publicam fidei facere debent. Provisi in ecclesiis collegiatis de dignitatibus et canonicatibus hac obligatione ex iure communi non tenentur3. Deinde ii, qui beneficia curam animarum habentia obtinuerunt, obligantur, ut post susceptam institutionem vel collationem in manibus ipsius episcopi, vel eo impedito coram generali eius vicario seu officiali fidem profiteantur. Professio fidei cum iureiurando a Pio X adiecto emittenda est ante beneficii possessionem. Si autem intra duos menses a die acceptae possessionis huic obligationi nondum satisfecerint 5, ex Concilii Tridentini dispositione canonici, dignitarii, curati fructus non faciunt suos nec illis possessio suffragatur 6. Professio fidei est obligatio personalis, et tantum ex indulto apostolico vel legitima consuetudine coram decano vel alio delegato fieri potest?.

355. ) Obligatio residentiae. Cum bono animarum valde periculosum sit, si pastores ad earum curam deputati ecclesias deserunt et aliis negotiis intendunt, iam a primis Conciliis canones contra eos, qui neglegerent residentiam, conditi sunt. In Lateranensi III (a. 1179) principium statutum est, ut tales personae ad ecclesiastica ministerial quaererentur, quae residere in loco officii et curam eius per se ipsas valerent exercere. Leges de residentia in Concilio Tridentino innovatae et accuratius pro variis gradibus beneficiorum determinatae sunt.

aa) Residentia est assidua commoratio beneficiati in beneficii loco officii ecclesiastici personaliter exercendi causa. Obligatio ad residendum partim ex iure divino naturali, partim ex iure positivo ecclesiastico derivatur. Etenim cum antiquitus omnes beneficiati ad residentiam

Trid. sess. 24, c. 1 de ref.

2 Trid. sess. 25, c. 2 de ref.

3 S. Congr. Concil. 9 Febr. 1726 (Conc. Trid. ed. Richter ad sess. 24, c. 12 de ref. n. 19). Si alicubi pro collegiatae ecclesiae dignitatibus et canonicatibus haec obligatio adest, ex alio titulo petenda erit, e. gr. ex cura animarum cum officio coniuncta vel ex consuetudine.

S. Congr. Consist. 1 Martii 1911: Acta Apost. Sedis III (1911) 134. Cf. Pii X Sacrorum Antistitum 1 Sept. 1910: Acta Apost. Sedis II (1910) 668. 5 S. Congr. Concil. 23 Aprilis 1902: Nouv. Rev. théol. XXXV (1903) 392. Wernz, Ius Decretalium III2 (1908) n. 17.

• Trid. sess. 24, c. 12 de ref.

7 Aichner, Compend. § 77. Acta S. Sedis XXIV 676.

Thomassinus, Vetus et nova Ecclesiae disciplina P. 2, 1. 3, c. 30 sq 58 sq. Wernz 1. c. II n. 469 sqq.

9

c. 3 X de clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda (III, 4).

. с. Laurentius, Inst. iur. eccl. Ed. 3.

17

« PoprzedniaDalej »