Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

quae in episcopatibus inthronizatio, in canonicatibus installatio, in beneficiis minoribus institutio corporalis vel investitura vocatur, legitimo modo facienda est. Vel ipse episcopus vel eius delegatus in possessionem minorum beneficiorum inducit. Delegantur autem vicarius generalis aut vicarii foranei ad institutionem corporalem beneficiatorum. Laicis absque pivilegio apostolico introductio in possessionem non conceditur, procurator vero, qui pro alio ius in beneficium habente institutionem acceptat, potest esse laicus 1.

d) Per institutionem corporalem a) beneficiatus possessionem iurium spiritualium et temporalium beneficii accipit ac fructus beneficii facit suos2; ) beneficium incompatibile antea possessum vacat; 7) beneficiatus post annum pacificae possessionis beneficii favore fruitur, ut alius contra eum beneficium impetrans non possit possessionem turbare, nisi clare nullitatem tituli actualis possessoris probaverit; post triennium vero possessionis sine simonia et absque vi acceptae super possessione tali molestari iam nequit.

e) Institutio autorizabilis vocatur approbatio et admissio ad curam animarum. A collatione tituli atque ab institutione corporali eo distinguitur, quod semper ab episcopo danda est, etiamsi alii actus in collatione ad alios pertineant.

332. 2. Episcopus est ordinarius collator beneficiorum inferiorum dioecesis. Extraordinaria propterea vocatur omnis collatio ab alio quam ab episcopo facienda.

a) Iure devolutionis superior collator beneficium confert, si inferior intra tempus legitimum ex culpa non confert seu non praesentat vel non eligit instituendum. Sicut ad episcopum devolvitur collatio, cum inferior suo tempore non praesentat, ita collatio ad metropolitanum devolvitur, si episcopus beneficium non confert vel praesentatum non instituit. Deputatio quoque vicarii capitularis, si capitulum intra octiduum id omiserit, ad metropolitanum devolvitur 5.

Romanus Pontifex iure devolutionis confert beneficia a metropolitanis aut exemptis episcopis suo tempore non collata, et ecclesiis cathedralibus providet, si electio vel non intra legitimos terminos vel incanonice fuerit celebrata. Ex speciali tantum indulto capitulis, electione una reprobata, altera conceditur 6.

Schmalzgrueber in lib. 3, tit. 7 de institutionibus n. 48.

2 Archiv für kathol. Kirchenrecht VII 130, § 15.

Regulae Cancellariae 35 36 (Walter, Fontes 496).

+ c. 4 X. I, 23 (Alexander III a. 1159-1181) de archidiacono scribens: „Mandamus, ut nemini sine licentia et mandato episcopi curam praesumas committere animarum." Trid. sess. 14, c. 12 13 de ref.

5 Trid. sess. 24, c. 16 de ref.

• Leo XII Ad dominici gregis cit. § 3. Wernz 1. c. n. 324 327 sqq.

b) Extraordinarius modus conferendi beneficia praeterea a Romano Pontifice adhibetur, si praevenit concessionem ab Ordinario faciendam per exspectativas1 aut concurrendo cum collatione Ordinarii, quatenus de vacante beneficio ante Ordinarium disponit. Si in usu huius cumulativae potestatis duo exsistant collatarii, ille qui prior ius accepit, vel, si eodem die utrique collatio facta est, qui prior in possessionem ingressus est, beneficium obtinet 2.

333. c) Pontifices porro a saeculo XII quaedam beneficia suae collationi reservabant. Clemens IV (a. 1265) beneficia apud Sedem Apostolicam vacantia reservavit 3. Clemens V et deinceps Pontifices saeculi XIV constitutiones de reservationibus condiderunt. Reservationes pontificiae recentiore tempore restrictae sunt, ita ut ex concordatis vel ex scriptoribus de iure particulari intellegi debeat, quae pro qualibet regione reservationes adhuc valeant; in non paucis provinciis omnino sublatae sunt.

A reservatione, quae lege certam classem beneficiorum provisioni ordinariae subducit, affectio distinguitur, qua Pontifex pro una tantum vice collationem ad se revocat 5.

Datariae Apostolicae ministerium est cognoscere de idoneitate eorum, qui optant ad beneficia non consistorialia Apostolicae Sedi reservata, ac conficere apostolicas literas pro eorum collatione 6.

Quia multum interest, ut curata beneficia non nisi dignis omnino et idoneis clericis conferantur, examina praescripta sunt, quae de dignitate et idoneitate hac certitudinem faciant. De examinibus istis sequenti paragrapho agemus.

1 Trid. sess. 24, c. 19 de ref.; sess. 25, c. 7 21 de ref.

[blocks in formation]

In regulis Cancellariae regula secunda est de ecclesiis cathedralibus, quarta de primis dignitatibus in capitulis cathedralibus et conventualibus; nona de mensibus papalibus: „Item cupiens SS. D. N. P. P. pauperibus clericis et aliis benemeritis personis providere, omnia beneficia ecclesiastica, cum cura et sine cura, saecularia, et quorumvis ordinum regularium qualitercumque qualificata, et ubicumque exsistentia in singulis Ianuarii, Februarii, Aprilis, Maii, Iulii, Augusti, Octobris et Novembris mensibus, usque ad suae voluntatis beneplacitum extra Romanam Curiam alias, quam per resignationem quocumque modo vacaturas, ad collationem . . . dispositioni suae generaliter reservavit (Walter, Fontes 486). Episcopis residentibus provisio pro alternis mensibus conceditur, ita ut menses papales nunc Ianuarius, Martius, alii impari numero computati intellegantur (Walter 1. c.).

5 Cf. Aichner, Compend. § 106. Wernz, Ius Decretalium II n. 333. Pius X const. Sapienti consilio 29 Iunii 1908: Acta Apost. Sedis I (1909) 16.

§ 77. b) Examen promovendorum ad beneficia curata.

334. 1. Ordinarii non tantum in beneficiis liberae collationis, sed etiam in iis, in quibus praesentatio alteri personae competit, ius et obligationem habent inquirendi in idoneitatem promovendi. Ne occasione praesentationis clerici non idonei in officia inducantur, sancitum est, ne praesentati, electi, nominati a quibusvis ecclesiasticis personis, etiam Sedis Apostolicae nuntiis, ad quaevis beneficia sub ullo praetextu, nisi fuerint prius a locorum Ordinaris examinati et idonei reperti, instituantur nec confirmentur neque admittantur1.

Quod cum pro omnibus beneficiis valeat, pro curatis specialis examinis forma praescripta est, quod examen concursus vocatur 2. Jure universali certus modus pro concursu determinatur, qui iure particulari condicionibus dioecesium adaptatur.

335. 2. Decretum Tridentinum de concursu, postquam constitutionem vicarii pro vacante ecclesia parochiali mandavit, hanc formam novae provisionis indicat:

a) Episcopus et patronus et alii, qui aptos noverint, idoneos aliquot clericos ad regendam ecclesiam coram examinatoribus deputandis nominent. Si magis id videtur expedire, per edictum etiam publicum vocentur 3. Statuto tempore, qui descripti fuerint, examinentur ab episcopo, sive, eo impedito, ab eius vicario generali atque ab aliis examinatoribus non paucioribus quam tribus, quorum votis, si pares aut singulares fuerint, accedere possit episcopus vel vicarius, quibus magis videbitur. b) Examinatores in Synodo dioecesana ab episcopo vel eius vicario proponuntur et a Synodo approbantur, qui sint graduati in theologia aut iure canonico, aut alii clerici saeculares vel regulares, qui magis ad id videbuntur idonei. Qui omnes ad sancta Dei evangelia iurant se quacumque humana affectione postposita fideliter munus exsecuturos, nec quidquam occasione huius examinis nec ante nec post accipiant. c) Examen fit tum aliquo ecclesiasticae doctrinae capite oretenus explicato tum scriptis responsis ad quaestiones,

1 Trid. sess. 7, c. 13 de ref.

2 Trid. sess. 24, c. 18 de ref. Pius V const. In conferendis 18 Martii 1567 (Bullar. Taur. VII 555); Apostolatus officium 19 Aug. 1567 (Bullar. Taur. VII 605). Benedictus XIV const. Cum illud 14 Decembris 1742 (Bullar. Bened. XIV ed. Mechlin. II 5); Redditae nobis 9 Aprilis 1746 (Bullar. ibid. IV 52); De Synodo dioec. 1. 4, c. 7 sq. Bouix, De parocho, Parisiis 1855, 335 sqq. Wernz 1. c. n. 323 827.

"Benedictus XIV const. cit. Cum illud § 16 edicto publico notitiam concursus habendi evulgandam statuit.

Cum Synodi dioecesanae quotannis non celebrentur, episcopis a S. Sede fit potestas, ut cum consensu capituli examinatores prosynodales sufficiant. Benedictus XIV, De Synodo dioec. 1. 4, c. 7, n. 8 sqq.

casus, textus, qui omnibus iidem proponendi sunt1. d) Peracto examine renuntientur quotcumque ab examinatoribus idonei iudicati fuerint aetate, moribus, doctrina, prudentia et aliis rebus ad vacantem ecclesiam gubernandam opportunis 2. Ex hisque episcopus eum eligat, quem ceteris magis idoneum iudicaverit, atque illi, et non alteri, collatio ecclesiae ab eo fiat, ad quem spectabit eam conferre. e) Concursus in omnibus beneficiis parochialibus, quae subiectiva et obiectiva perpetuitate instructa sunt, iure Tridentino praescribitur. In beneficio iuris patronatus ecclesiastici, concursu habito, patronus digniorem inter probatos indicat. Si vero beneficium iuris patronatus laicorum fuerit, concursus quidem non est praemittendus praesentationi, at praesentatus ab iisdem deputatis examinari nec, nisi idoneus repertus fuerit, admitti debet. In parochia vero, cuius reditus adeo tenues sunt, ut nemo se examini subiciat, vel si ex concursu graviores dissidiae timentur, Ordinarius ex deputatorum consilio concursum omittere potest. f) Appellatio permissa est clerico, qui gravatum se putat, a mala relatione examinatorum vel ab irrationabili iudicio episcopi. Appellatio facienda est iuxta formam a Benedicto XIV praescriptam et effectum devolutivum tantum habet 3.

336. 3. Forma concursus a Concilio Tridentino proposita, a Pio V substantialis declarata est. In non paucis tamen dioecesibus loco concursus specialis in singulis provisionibus faciendi generales concursus habentur, quibus iudicium de scientia fit. Deinde occurrentibus provisionibus de reliquis dotibus ad officia necessariis iudicium fertur. Hic concursus generalis in dioecesibus amplis, ubi propter frequentes parochiarum vacationes clerici saepe ad concursum vocandi essent, tam ex consuetudine quam cum expressa approbatione Apostolicae Sedis peragitur, atque ii, quorum scientifica idoneitas approbata est, vel in perpetuum vel ad certum annorum numerum beneficia curata competere possunt.

1 Benedictus XIV Cum illud § 7 16.

Ex mente Concilii Tridentini examinatorum iudicium de omni idoneitate ad beneficium vacans feratur. Benedictus XIV Cum illud § 10: „Idque probe noscens Congregatio eiusdem Concilii interpres pluries edixit, examinatores suo deesse muneri, si doctrinae tantum iudices essent, nec inquirerent, qui prae aliis probitate morum, laboribus, praestito antea Ecclesiae obsequio ceterisque dotibus ad officium parochi cumulate obeundum necessariis essent idonei et commendabiles."

Benedictus XIV Cum illud § 16 n. 6; § 17; Redditae nobis § „Superest tertia quaestio".

4 Const. cit. In conferendis § 3.

5 Archiv für kathol. Kirchenrecht LXXXV (1905) 328. Aichner, Compendium § 86 n. 2. Wernz, Ius Decretalium II n. 827.

337. In compluribus dioecesibus aetate recentiore erectis, in quibus paroeciae canonice quidem erectae non sunt, missiones tamen quaedam in rectoratus inamovibiles mutantur, ad obtinendos hos rectoratus concursus Tridentinus exigitur 1.

Si ad beneficia curata acquirenda praeter qualitates a Tridentino propositas aliae condiciones praescribuntur, e. gr. ut nemo ad concursum admittatur nisi post tres, quinque, septem annos in ministerio sacro peractos, hae leges obligant; sunt enim praeter ius commune eiusque intentionem adiuvant. Iure particulari forma examinis concursus ad parochos amovibiles, qui ex iure communi quolibet modo examinandi sunt, vel ad praesentatos ecclesiis patronatus laicorum extenditur 2.

§ 78. c) Ius patronatus: a) definitio et divisio; B) acquisitio

iuris patronatus.

338. Ecclesia beneficiorum fundatoribus iuris praerogativas ac praesertim praesentationem ad beneficia illa concessit. Hae praerogativae sub nomine iuris patronatus intelleguntur.

a) Ius patronatus vel pro ipso iure praesentandi clericum instituendum ad ecclesiam aut beneficium vacans sumitur, vel complexus iurium dicitur alicui competentium in ecclesia, quam de Ordinarii consensu fundavit, construxit aut dotavit ipse, vel is a quo causam accepit.

Quia ius patronatus tamquam praeambulum quoddam ad ius spirituale obtinendum ordinatur, quatenus praesentatio institutionem in beneficio praecedit, est spirituali annexum 5.

Dividitur ius patronatus: a) in ecclesiasticum, laicale, mixtum; ecclesiasticum quod ex titulo ecclesiastico ortum est, sive bona ad erectionem adhibita ecclesiastica fuerunt sive patronatus cum officio ecclesiastico iunctus est. Laicale ex titulo laicali, e. gr. ex fundatione bonis saecularibus facta, ex hereditate habetur. Mixtum utramque rationem participat, quare aut alternatim ecclesiasticum vel laicale

1 Conc. plen. Baltimorense III a. 1884 decr. n. 40 sqq; Australiense II plenarium a. 1895 decr. n. 47 sqq.

2,Nec ibi aliqui etiam ad nutum amovibiles deputentur, nisi de eiusdem (episcopi) consensu, ac praevio examine per eum aut eius vicarium faciendo." Trid. sess. 25, c. 11 de regul.

3 Commentatores in lib. 3 decretal., tit. 38 de iure patronatus. P. Thomas, Le droit de propriété des laïques sur les églises et le patronage laïque en moyen âge, Paris 1906. Thomassinus, Vetus et nova Ecclesiae disciplina P. 2, 1. 1, c. 29 sqq. Leurenius, Forum beneficiale P. 2, q. 11 sqq. Wernz 1. c. n. 401 sqq. Phillips, Kirchenrecht VII § 412 sqq. Hinschius, System des Kirchenrechts II § 128; III § 136 sqq.

Schmalzgrueber in lib. 3, tit. 38, n. 1.

5 Ibid. n. 4.

« PoprzedniaDalej »