Obrazy na stronie
PDF
ePub

absolute maiorem seu ultra dimidiam partem suffragiorum datorum tulit. Si in neminem sufficiens numerus votorum convenit, aliud scrutinium tentandum erit. Postquam vero unus ex nominatis plura illa vota accepit, ipse ut electus coram capitulo publicatur, decreto electionis confecto. Hanc publicationem coram capitulo altera coram populo sequitur.

324. 7) Per compromissum electio fit, si electores post complura scrutinia frustra habita vel ad discordias vitandas negotium electionis unanimi consensu in unum vel plures clericos sive ex gremio sive extraneos deputant. Hi compromissarii ex absoluta aut limitata facultate idoneum in praelaturam eligunt. Re adhuc integra a maiore capituli parte compromissum potest revocari; facta autem personae dignae electione, electores ea obligantur 1.

Electio secundum formam canonicam facta libera esse debet, secus irritationi obnoxia est. Quare coactio in electores exercita ad eligendam certam personam vitiaret electionem. Cui libertati essentiali

non officit, quod electores inter determinatas personas eligere debeant. Nonnullis enim guberniis S. Sedes concessit non solum, ut semper persona indigena eligatur, sed etiam, ut electores abstineant a candidato, quem minus gratum regi seu gubernio sciant. Quod ut resciant, ante electionem nomina candidatorum cum gubernio communicant, quod minus gratos deinde expungit. Sufficiens tamen numerus candidatorum, saltem tres, ad electionem relinquendi sunt, secus vel alii candidati addendi sunt vel provisio ecclesiae ad Romanum Pontificem defertur 2.

325. 3. Postulatio est petitio electorum competenti superiori ecclesiastico praesentata, ut personam, quae ob impedimentum canonicum, in quo tamen dispensari solet, eligi nequit, ad ecclesiam viduatam promoveat. Defectus aetatis, legitimorum natalium vel confirmatio ad episcopatum etiam titularem data in candidato postulationem loco

1 c. 8 X. I, 6 (Alexander III a. 1159-1181).

2 Pius VII const. De salute animarum et Quod de fidelium 16 Iulii 1821 (Schneider, Die partikulären Kirchenrechtsquellen 46 69). Leo XII Impensa Romanorum 16 Martii 1824 (ibid. 88); Ad dominici gregis 11 Aprilis 1827 (ibid. 123). Pius IX 4 Maii 1868: „Id tamen ea lege concedimus, ut novi antistitis electio a vobis fieri numquam possit, nisi ab eodem gubernio tres saltem in elencho relicti fuerint, qui eligi possint" (Archiv für kathol. Kirchenrecht XX 265). Interventus acatholicae potestati concessus non est nisi negativus, quare ius illud excludendi non est illimitatum, sed sufficiens numerus candidatorum, trium scilicet, relinquendus est, inter quos electio fiat. Secret. Status 20 Iulii 1900 (Archiv für kathol. Kirchenrecht LXXXI [1901] 525). A. Rösch, Der Einfluß der deutschen protestantischen Regierungen auf die Bischofswahlen, Freiburg i. Br. 1900. U. Stutz, Der neueste Stand des deutschen Bischofswahlrechtes, Stuttgart 1909.

electionis requirunt. Ut postulatio, si cum electione concurrit, vim habeat, vota in postulatum duplo plura quam in electum colligi debent. Interdum S. Sedes personae ecclesiasticae indultum eligibilitatis concedit non obstante impedimento canonico, aut electoribus facultatem facit eligendi quos de iure postulare debent 1.

A postulatione hac, quae sollemnis vocatur, distinguitur minus sollemnis petitio, ut superior personae, quae eligi potest, accipere praelaturam permittat. Petitio haec facienda est in cardinalibus non episcopis, praelatis inferioribus, abbatibus, clericis extraneis, regularibus promovendis 2.

§ 75. b) Confirmatio electi. Provisio ceterorum beneficiorum

maiorum.

326. 1. Electo intra octiduum electio intimanda est, ut electionem factam acceptet. Acceptatio inter mensem a die cognitae electionis facienda est, secus electus ius suum amittit. Per acceptam electionem acquiritur ius ad rem, ita ut neque electores actum electionis repetere neque superior nisi ex causa canonica confirmationem denegare possit. Ipse enim Romanus Pontifex, quamvis ex plenitudine potestatis omisso electo ecclesiae alia ratione providere possit, nihilominus concedens electionem promittere solet se rite electum confirmaturum esse.

Confirmatio est decretum superioris, quo electionem post praeviam cognitionem esse canonicam declarat et ratam habet. Admissione promotio postulati, institutione promotio praesentati seu nominati approbatur. Electus, postulatus, praesentatus, nominatus intra tres menses hunc consensum per se seu per procuratorem petere debent. 327. 2. Antequam confirmatio seu admissio vel institutio fit, processus informativus de dignitate candidati instruitur 3. Acta huius processus

1 Pius VII const. cit. De salute animarum § 22: ,nec non electionis et postulationis discrimine nobilitatisque natalium necessitate sublatis".

2 Wernz, Ius decretalium II n. 391 sqq. Hinschius, System des Kirchenrechts II § 131. Lib. 1 decretalium tit. 5: De postulatione praelatorum."

3

[ocr errors]

"

3 Trid. sess. 22, c. 2 de ref.: „Quarum rerum instructio, si eius notitia nulla aut recens in curia fuerit, a Sedis Apostolicae legatis seu nuntiis provinciarum, aut eius ordinario, eoque deficiente a vicinioribus ordinariis sumatur." Sess. 24, c. 1: Cum deinde hoc examen seu inquisitio de persona promovenda perfecta fuerit, ea in instrumentum publicum redacta cum toto testimonio ac professione fidei ab eo facta quamprimum ad sanctissimum Romanum Pontificem omnino transmittatur, ut ipse Summus Pontifex, plena totius negotii ac personarum notitia habita, pro gregis dominici commodo de illis, si idonei per examen seu per inquisitionem factam reperti fuerint, ecclesiis possit utilius providere." Benedictus XIV Gravissimum Apostolicae 18 Ianuarii 1757 (Bullar. ed. Mechlin. XII 106).

ad S. Congregationem Consistorialem transmissa inquiruntur et sententia definitiva absolvuntur 1. Si de dignitate promovendi constat, Romanus Pontifex promotioni consentit et fit praeconizatio in consistorio literaeque apostolicae de promotione expediuntur.

Per praeconizationem promotus ius in re acquirit; exhibitis literis apostolicis institutionem corporalem et actualem dioecesis possessionem et administrationem init. Exinde episcopus electus vocatur totamque potestatem exercet, iis tantum exceptis, quae consecrationem episcopalem vel quae in metropolitano acceptum pallium supponunt.

328. 3. Ne libertas Ecclesiae in admittendo vel non admittendo electo vel nominato vel postulato impediatur, hi sub gravibus poenis vetantur ante exhibitas literas apostolicas de promotione facta immiscere se in administrationem ecclesiae 2. Electus vero vel alio titulo ad ecclesiam promovendus, si ante electionem aut promotionem ut vicarius capitularis administrationem habuit, ob subsequentem electionem aut nominationem ut officium suum deponat non obligatur 3.

4. Consecratio a praeconizato intra tres menses a die notitiae de confirmatione acceptae suscipienda est. Quae consecratio secundum disciplinam nunc vigentem ad Romanum Pontificem pertinet, qui eam extra Curiam delegare consuevit. Consecratio, si extra Curiam Romanam fiat, in ecclesia, ad quam episcopus promotus fuerit, aut in provincia, si commode fieri poterit, celebretur . Episcopo consecratori ex antiquissimo usu alii duo episcopi assistunt. Ex indulto vero apostolico assistentia haec a duobus sacerdotibus in abbatiali seu alia in dignitate

1 Pius X const. Sapienti consilio 29 Iunii 1908, I 2: Acta Apost. Sedis I (1909) 9.

2 Pius IX Romanus Pontifex 28 Augusti 1873 § 7 (Ius pontif. de Prop. Fide VI 200): „Penitus annullantes usum seu potius abusum, sub quovis titulo vel praetenso et asserto privilegio, quaesito colore et quacumque causa, licet speciali et expressa mentione digna, in quibusdam regnis seu regionibus praesertim longinquis invectum, quo capitulum ecclesiae cathedralis vacantis, obsequens invitationi seu mandato, licet verbis deprecatoriis concepto, supremae civilis potestatis, concedere et transferre praesumit, ac de facto concedit et transfert, in nominatum et praesentatum ad eandem ecclesiam illius curam, regimen et administrationem, eamque nominatus et praesentatus sub nomine provisoris, vicarii generalis, aliove nomine gerendam suscipit ante exhibitionem literarum apostolicarum, uti superius dictum est, de more faciendam, remoto proinde vicario capitulari, qui ex iuris dispositione toto tempore vacationis ecclesiae eam administrare ac regere debet." Cf. Syllabi Pii IX propos. 50 (Denzinger, Enchiridion n. 1750). c. 1 Extrav. comm. I, 3 (Bonifatius VIII); infra § 118. Quibus recentioribus dispositionibus revocata est concessio c. 44 X. I, 6 (Lateranensis IV a. 1215) contenta. 3 Wernz, Ius Decretalium II n. 381.

Trid sess. 23, c. 2 de ref.

[ocr errors]

constitutis peragitur 1. Per consecrationem plenitudo potestatis pontificalis electo confertur, quare exinde episcopus appellatur.

5. Promotione ad episcopatum per praeconizationem in consistorio perfecta, beneficia a promoto possessa vacant. Haec praxis Ecclesiae Latinae nunc vigens tum a dispositione decretalium tum ab usu Ecclesiae orientalis catholicae differt, in qua beneficium post confirmationem et canonicam tandem possessionem vacat2.

329. 6. Electio canonica in multis praelaturis inferioribus praesertim regularibus adhibetur, ac pro regularibus quidem secundum approbata ordinis statuta, et ubi illa nihil providerint, ex praescripto iuris communis celebranda est. Confirmatio vel fit expressa vel habetur legalis, ita ut rite electus eo ipso potestatem ex legis dispositione accipiat.

Abbates regulares intra annum ab electione benedictionem ab episcopo dioeceseos, in qua monasterium est, iuxta ritum Pontificalis Romani recipiunt aut saltem ter humiliter petunt. Vigore privilegii benedictio haec ab alio episcopo petitur.

7. Dignitates, canonicatus, praebendae, vicariae varia ratione conferebantur. Vel enim episcopo soli vel episcopo cum capitulo ius collationis erat, vel canonicatus partim ab episcopo partim a capitulo providebantur. Multa capitula optione utebantur, qua canonici ad superiorem canonicatum vacantem ascendebant. Pontifices quoque canonicatus quosdam suae dispositioni reservarunt, vel principes saeculares consuetudine aut privilegio ius nominationis ad canonicatus adepti sunt. In concordatis recentioribus collationes hae in papalem, qua Pontifex ad nominationem principis et accedente episcopi testimonio instituit, episcopalem, capitularem dividuntur 4.

ARTICULUS III.

PROVISIO CANONICA BENEFICIORUM MINORUM.

§ 76. a) Collatio inferiorum beneficiorum ordinaria et extraordinaria. 330. 1. Beneficiorum minorum dioecesis, tum simplicium tum curatorum, collator est Ordinarius. Ipse intentionem ad conferenda beneficia in iure fundatam habet.

1 Benedictus XIV, De Synodo dioecesana 1. 13, c. 13, n. 2 sqq. Riganti, Commentaria in regulas Cancellariae I, Coloniae Allobrog. 1751, § 7, n. 1 sqq 69. Cf. c. 7 X. I, 6 (Lateranense III a. 1179). Wernz 1. c. n. 387.

3 Benedictus XIV Commissi nobis caelitus 6 Maii 1725 (Bullar. Taur. XXII 169).

§ 134.

Wernz l. c. n. 780 sqq. Hinschius, System des Kirchenrechts II

Laurentius, Inst. iur. eccl. Ed. 3.

16

a) Quare collatio libera beneficiorum ab episcopo vel a vicario generali facta, qui speciali ad eam mandato indiget, modus ordinarius collationis est. Collatio ab auctoritate superiore facienda extraordinaria est. Si vero inferiores ius praesentandi sibi tribuunt, ipsi ius suum probare debent. Verum etiam iure praesentandi concurrente, institutio seu officium curae animarum ab episcopo tribuitur 1.

Cum provisio sit actus iurisdictionis voluntariae, episcopus praeconizatus et administrationem adeptus ante consecrationem providere de beneficiis potest, etiamsi extra dioecesim degat.

b) Collatio libera communibus regulis de conferendis beneficiis subest. Quare in beneficio et in persona, cui confertur, condiciones illae ad omnem collationem necessariae adsint2. Ipsa collatio fieri debet intra terminum a iure statutum, uni personae certae, libere absque dolo vel metu, absolute et pure absque condicione suspensiva vel resolutiva, aperte et palam, non clandestine, ne fraudis suspicio subsit, servata forma pro diversitate beneficiorum 3; in titulum, si beneficii natura id exigit; gratis et absque simonia. Taxae tamen pro scriptura vel ad causas pias occasione collationis praescriptae non excluduntur.

Collatio communiter scripto instrumento perficitur, quo beneficiatus ius in re acquirit, dummodo consensum in collationem sic factam praestiterit 5.

331. c) Collatarius adeptus ius in re, actionem quoque in rem habet. Nihilominus actualem possessionem beneficii non potest propria auctoritate apprehendere, immo violenta occupatio beneficii amissione iuris in beneficio acquisiti punitur. Possessionis ergo apprehensio,

1,In casu autem fundationis aut dotationis huiusmodi institutio episcopo, et non alteri inferiori, reservetur." Trid. sess. 14, c. 12 de ref.

2 Cf. supra n. 311 sq.

3 De examine requisito cf. infra n. 334 sqq.

[ocr errors]

Haec cum sancta Synodus detestetur, mandat episcopis, ut, quaecumque huiusmodi (deductiones scilicet ex fructibus, solutiones, promissiones, compensationesve illicitae) in usus pios non convertuntur, atque ingressus eos, qui simoniacae labis aut sordidae avaritiae suspicionem habent, fieri non permittant, ipsique diligenter de eorum constitutionibus sive consuetudinibus super praedictis cognoscant, et illis tantum, quas ut laudabiles probaverint, exceptis, reliquas ut pravas et scandalosas reiciant et aboleant." Trid. sess. 24, c. 14 de ref. Cf. Wernz, Ius Decretalium II n. 323.

5 c. 17 in VIto III, 4 (Bonifatius VIII): Si episcopus, notificata tibi collatione, ad consentiendum terminum competentem assignet: nisi consenseris, poterit, eo lapso, beneficium libere cui viderit expedire conferre. Antequam tamen ipsum contulerit, tuum poteris, non obstante quod lapsus sit terminus, praestare consensum, et extunc de ipso non poterit aliter ordinari.“ III 4 (Bonifatius VIII). Hinschius, System des KirchenWernz 1. c. n. 446 sqq.

6 c. 18 in VI rechts II § 130.

« PoprzedniaDalej »