Obrazy na stronie
PDF
ePub

316. 3. Apostoli a Christo instituti fidelibus pastores constituebant et discipulos suos praeficere antistites iubebant1. Consensus populi fidelis, sive ut testimonium sive ut suffragium electivum petebatur, non fuit essentialis. Nam etiamsi consensus populi quibusdam in regionibus rationem suffragii habuit, ius ferendi suffragium ab auctoritate admissum fuit et ab eadem auctoritate revocari potuit.

Iam in Concilio Nicaeno I mos Ecclesiae orientalis confirmatur, quo episcopus ab omnibus episcopis provinciae constituendus erat; quod si una omnes praesentes esse non poterant, tres saltem ex comprovincialibus adesse oportebat, qui cum consensu scriptis dato absentium institutionem agerent; moderatio vero totius negotii penes metropolitam erat 2. Imperatores Byzantini non raro proprio arbitrio episcopos statuebant, nullum tamen ius eorum ita agendi agnitum est. 317. In Ecclesia occidentali electio episcoporum a clero et populo fiebat, reges vero consensum electioni praestabant. Synodus Aurelianensis a. 549 statuit, ut electus a clero et populo rege consentiente a metropolita et episcopis comprovincialibus consecraretur 3. Synodus Toletana a. 681 archiepiscopo Toletano ius tribuit confirmandi episcopos a rege nominatos, si eos dignos iudicaverit. In Germania quoque reges episcopos nominabant eosque anulo et baculo investiebant. Post magna dissidia de investitura ius electionis a saeculo XII capitulis cathedralibus concessum est, confirmatio electi metropolitae competebat 5. Confirmatio electorum metropolitarum et episcoporum deinde Romano Pontifici reservata fuit.

A saeculo XIII Romani Pontifices beneficia maiora, sedes episcopales sub certis adiunctis sibi reservarunt. Quae provisionis reservatio deinde aucta est 7. Hinc ius electionis sublatum est ac solum

[ocr errors]

1 Acta 14, 22 de Paulo et Barnaba referunt: et cum constituissent (xelpotovýcaνtes) illis per singulas ecclesias presbyteros". Tit 1, 5: „Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi (καταστήσῃς κατὰ πόλιν πρεσβυτέρους, ὡς ἐγώ σοι διεταξάμην). “

* Nicaen. can. 4: Επίσκοπον προσήκει μάλιστα μὲν ὑπὸ πάντων τῶν ἐν τῇ ἐπαρχία καθίστασθαι. Id quod sequitur, tres debere χειροτονίαν ποιεῖσθαι, ad constitutionem simul et ordinationem videtur pertinere. Cf. Hefele, Konziliengeschichte I § 42. 3 Can. 10. ▲ Can. 6.

c. 11 X

5 Concordatum Wormatiense a. 1122 (Walter, Fontes n. 8). (Alexander III a. 1159-1181). c. 20 (Innocentius III a. 1200) I, 6.

6

c. 18 X. I, 6 (Innocentius III a. 1199). c. 16 in VIto I, 6 (Nicolaus III a. 1277-1280). Concordata Constantiensia a. 1418 (Walter 1. c. 90). 7 C. 3 Extrav. comm. III, 2 (Clemens V a. 1305-1314). Regul. 2 Cancell. (Walter 1. c. 483); cf. Gillmann, Resignation der Benefizien, Mainz 1901, 113 sqq. Car. Lux, Constitutionum apostolicarum de generali beneficiorum reservatione ab a. 1265 ad 1378 emissarum collectio et interpretatio, Wratislaviae 1904.

ratione specialis concessionis capitula cathedralia nonnullarum provinciarum antistites eligunt. Electio retinetur in pluribus partibus Germaniae, in ecclesiis Salisburgensi et Olmucensi Austriae, in Helvetia. In aliis regionibus, Hispania scilicet, Bavaria, Austria-Hungaria, in Statibus Americae Meridionalis reges seu praesides ab Apostolica Sede privilegium nominandi episcopos acceperunt. Quare hodierno iure modus providendi sedibus episcopalibus pro diversitate dispositionum Romani Pontificis et concessionum in concordatis factarum differt.

318. 4. Institutio et ordinatio clericorum pro officiis ecclesiasticis ab initio Ecclesiae ad ius episcopi pertinebat, populique testimonium de dignitate personae vel consensus etiam populi expetebatur.

A saeculo V° ac VI° in Ecclesia orientali et occidentali benefactoribus ecclesiarum cooperatio in constituendis clericis tributa est. Cum postea apud populos Germanicos domini fundorum de ecclesiis in suis praediis fundatis arbitrarie disponerent atque etiam officium spirituale et institutionem vel depositionem clericorum ecclesiarum parochialium tamquam rem proprii privatique iuris considerarent, leges ecclesiasticae, praesertim Alexandri III (a. 1159-1181) decretales, iura fundatorum determinarunt, quae iura termino iuris patronatus ab illa aetate significantur 1.

ARTICULUS II.

PROVISIO CANONICA BENEFICIORUM MAIORUM.

$ 74. a) Provisio ecclesiarum cathedralium.

319. 1. Summus Pontifex ex iure nunc vigente liberam collationem ecclesiarum cathedralium sibi reservatam habet, nisi pro certis sedibus ius eligendi capitulis aut ius nominandi regibus vel praesidibus rerum publicarum concessit.

Verum in illis etiam ecclesiis providendis, quarum libera collatio est reservata, consilium et propositio candidatorum certa ratione facienda

1

c. 3 X de iure patronatus III, 38 (Conc. Lateranense III a. 1179): Quoniam in quibusdam locis fundatores ecclesiarum aut heredes eorum potestate, in qua eos Ecclesia hucusque sustinuit, abutuntur, ut cum una ecclesia unius debeat esse rectoris, pro sua dissensione plurimos repraesentant: praesenti decreto statuimus, ut, si forte in plures partes fundatorum se vota diviserint, ille praeficiatur ecclesiae, qui maioribus iuvatur meritis et plurimorum eligitur et approbatur assensu. Si autem hoc sine scandalo esse nequiverit, ordinet antistes ecclesiam, sicut melius eam secundum Deum viderit ordinandam. Et id ipsum etiam faciat, si de iure patronatus quaestio emerserit inter aliquos, et, cui competat, infra quattuor menses non fuerit diffinitum." Cf. Phillips, Kirchenrecht VII § 412 sqq. Hinschius, System des Kirchenrechts II § 128. Stutz, Geschichte des Benefizialwesens § 7 sqq.

non raro cavetur. In multis dioecesibus conferendis episcopi provinciae tres candidatos S. Sedi proponunt, ex quibus Romanus Pontifex unum eligit. Romanus tamen Pontifex libertatem retinet omissa propositione alium in episcopum promovendi. Propositio enim rationem commendationis tenet neque ulli ex propositis ius aliquod ad episcopatum tribuit, qua in re ab electione vel nominatione differt. Ad propositionem faciendam non raro praeter episcopos alii vocantur. Pro dioecesibus Statuum Foederatorum Americae Septentrionalis consultores dioecesani et rectores inamovibiles praesidente metropolita vel seniore suffraganeo conventum celebrant, in quo tres candidatos commendant. Commendatio facta ad consultationem episcoporum provinciae transmittitur. Episcopi vel eosdem proponunt vel causa mutationis indicata alios proponere valent. In statuenda terna, quae vocatur, de promovendis ad sedes episcopales Statuum Foederatorum Americae secretum servandum est circa nomina, quae in discussionem venerunt, et circa ea, quae ex maiore suffragiorum numero probata manent. Decretum S. C. Consist. 2 Iulii 1910 de secreto servando in designandis ad sedes episcopales ad omnes extenditur dioeceses et provincias, ubi similis forma designationis atque in Foederatis Statibus Americae Septentrionalis obtinet1. Commendatione eadem forma constituta episcopi Australienses utuntur 2.

320. In Anglia capitula cathedralia tres candidatos proponunt, de quibus deinde episcopi in unum congregati iudicium ferunt ac S. Sedi transmittunt. Eadem forma in Scotia servatur.

Pro sedibus episcopalibus Hiberniae parochi et canonici cathedrales, si ecclesia capitulum habet, tres candidatos commendant, de quibus deinde episcopi provinciales sententiam dicunt. In Hollandia capitula candidatos proponunt ab episcopis diiudicandos. Pro dioecesibus Canadae ipsi episcopi provinciae commendationem perficiunt.

Apud orientales Chaldaei in Synodo patriarchae cum episcopis commendationem trium candidatorum Apostolicae Sedi proponunt; Armenis ab anno 1881 concessum est, ut totiens quotiens facultate petita patriarcha cum episcopis electionem faciant; de candidatis praevium testimonium cleri et notabilium laicorum petunt. Apud Melchitas, Maronitas, Syros patriarcha consultis episcopis iure eligendi utitur 3.

1 S. C. Consist. 30 Martii, 2 Iulii 1910, 28 Aprilis 1911: Acta Apost. Sedis II (1910) 286 648; III (1911) 182. Zitelli, Apparatus iuris ecclesiastici, Romae 1886, 6.

2 Concil. plenar. Austral. II n. 22. Instructio S. Congr. de Prop. Fide 19 Maii 1866, ibid. Concil. plen. Austral. append. n. 6.

3 Zitelli 1. c. 7 sq.

321. 2. Ecclesiis, quibus electionis ius relictum est, capitulares, qui ius suffragii habent, canonica electione personam designant1.

a) Ad electionem celebrandam omnes, quibus ius suffragii est, etiam absentes, vocandi sunt. Omnes, qui sunt de capitulo, hoc ius suffragii obtinent, nisi impedimento canonico excluduntur. Carent iure suffragii ii, qui expeditum rationis usum non habent, impuberes, excommunicati, immo admissio excommunicati vitandi electionem irritam redderet2; prohibentur deinde suspensi ab officio, personaliter interdicti, qui voce activa privati sunt, qui scienter indignum ad ecclesiam cathedralem elegerunt; tandem qui ex propria culpa intra tempus iure statutum non elegerunt, pro ea vice excluduntur.

Capitulares legitime absentes procuratorem deputare valent, qui sit de gremio capituli; extraneus nonnisi omnibus capitularibus consentientibus admittitur 3. Porro qui capitularis in subdiaconatus ordine saltem constitutus non est, vocem in capitulo non habet.

Si omnes praeter unum inhabiles ad suffragium ferendum fiunt vel iure eligendi cedunt, in illo uno ius electionis manet, qui tamen se ipsum eligere nequit.

322. b) Eligendus iis qualitatibus ornatus sit, quae iure communi et iure particulari in officio gerendo requiruntur. Porro dignior quidem est eligendus; electio vero digni valida est; indigni electio est invalida. Indigni sunt ii, quibus qualitates iure postulatae deficiunt.

Speciatim excluduntnr ex numero eligendorum: haeretici, schismatici etiam post absolutionem obtentam, ambitiosi, qui ante decretum electionis publicatum suae electioni consentiunt, qui electionem per abusum potestatis saecularis factam acceptant, falsarii literarum apostolicarum, usurarii notorii, publici aleatores, sacrilegi, periuri, simoniaci, illegitime retinentes beneficia incompatibilia, ii qui declarati sunt inhabiles ad ecclesiastica officia, qui voce passiva privati sunt, irregulares, quia inhabiles sunt ad officium, ergo etiam ad beneficium, censurae subiecti.

1 Thomassinus, Vetus et nova Ecclesiae disciplina P. 2, 1. 2, c. 2 sqq. Passerinus de Sextula, Tractatus de electione canonica, Romae 1693. Hinschius, System des Kirchenrechts II § 131. Joh. Sägmüller, Die Bischofswahl bei Gratian, Köln 1908.

2 Wernz, Ius Decretalium II n. 360.

[ocr errors]

C. 42 X. I, 6 (Conc. Lateranense IV a. 1215); cf. c. 41 43. Schmalzgrueber in lib. 1, tit. 6, n. 27 28.

5

Trid. sess. 22, c. 4 de ref.

,Inter dantem enim et accipientem debet esse distinctio personalis.“ c. 7 X. III, 7 (Innocentius III).

& Wernz 1. c. n. 363.

De irregularibus cf. c. 7 X. V, 27 (Innocentius III a. 1207). Schmalzgrueber 1. c. 1, tit. 6, n. 18.

Electio indigni est invalida quidem, at non omni in casu ipso iure est invalida, sed interdum est per sententiam irritanda. Invalida ipso iure est electio simoniaca, electio personae ob impedimentum naturae inhabilis, illius qui infamia iuris notatur, qui excommunicatione, suspensione, interdicto personali tenetur; electio irregularis a probabiliore sententia prohibita et per sententiam irritanda censetur1.

323. c) Pro electione terminus competens indicitur, invitantur eligentes, quorum si quis vocatus non fuerit, is electionem factam impetere potest; si tertia pars electorum omitteretur, electio esset invalida. Ante episcopi electionem preces indicantur; ipsum actum electionis Missa de Spiritu Sancto praecedit; eligentes iurant se digniorem electuros.

Deinde actus electionis capitulariter et apto loco, sive in ecclesia sive loco per consuetudinem vel ab ipso capitulo statuto, celebratur. Electio his modis fieri potest:

a) Per quasi-inspirationem, qua electores omnes absque praevio tractatu in eandem personam consentiunt.

B) Per scrutinium. Singuli scilicet electores verbo aut, quod usus communior habet, scripto suffragia sua ad deputatos scrutatores deferunt idque secreto 2 et singillatim. Suffragia lata scripto consignantur; sequitur publicatio suffragiorum, qua indicatur, quinam in suffragiis nominati fuerint; deinde collatio suffragiorum, ut sciatur, quisnam electus sit. Ille autem electus est, qui numerum suffragiorum

1 c. 1 X. I, 14 (Conc. Pictav. a. 1078). Schmalzgrueber in lib. 1, tit. 6, n. 19.

2 C. 42 X. I, 6 (Conc. Lateranense IV a. 1215): „Quia propter diversas electionum formas, quas quidam invenire conantur, et multa impedimenta proveniunt, et magna pericula imminent ecclesiis viduatis, statuimus, ut, cum electio fuerit celebranda, praesentibus omnibus, qui debent et volunt et possunt commode interesse, assumantur tres de collegio fide digni, qui secrete et sigillatim vota cunctorum diligenter exquirant, et in scriptis redacta mox publicent in communi, nullo prorsus appellationis obstaculo interiecto, ut is collatione habita eligatur, in quem omnes, vel maior et sanior pars capituli consentit. Vel saltem eligendi potestas aliquibus viris idoneis committatur, qui vice omnium ecclesiae viduatae provideant de pastore. Aliter electio facta non valeat, nisi forte communiter esset ab omnibus quasi per inspirationem absque vitio celebrata. Qui vero contra praescriptas formas eligere attentaverint, eligendi ea vice potestate priventur. Illud autem penitus interdicimus, ne quis in electionis negotio procuratorem constituat, nisi sit absens in eo loco, de quo debeat advocari, iuştoque impedimento detentus venire non possit, super quo, si opus fuerit, fidem faciat iuramento, et tunc, si voluerit, uni committat de ipso collegio vicem suam. Electiones quoque clandestinas reprobamus, statuentes, ut, quam cito electio fuerit celebrata, sollemniter publicetur. Cf. Trid. sess. 25, c. 6 de regul.

« PoprzedniaDalej »