Obrazy na stronie
PDF
ePub

269. e) Adhuc egimus de cooperatoribus parochorum. Alii sacerdotes in parochia nonnumquam certa officia spiritualia obeunt, in quibus obeundis maiorem independentiam a parocho obtinent.

a) Capellani, qui a praelatis aut a principibus ad functiones sacras peragendas adsciscuntur. Et hi videntur illud officium agere, quod primitivae significationi vocis capellani respondet. Ita enim clerici vocabantur in regno Francorum, qui reliquias S. Martini, eius capam seu capellam, custodiebant; quod nomen postea ad eos omnes, qui reliquias regias curabant, ad omnem clerum aulicum, ad ipsum denique sanctuarium seu capellam translatum est1.

B) Capellani persolventes certas Missas et alias actiones cultus divini ratione capellaniae ecclesiasticae seu laicalis obligatorias.

7) Capellani monialium, institutorum educationis, hospitalium, carcerum; his non raro licet, non solum in oratorio communitatis sacrum celebrare et praedicare, sed etiam iura quasi-parochialia erga personas eiusmodi communitatis exercere, poenitentiae, eucharistiae, extremae unctionis sacramenta ministrare, defunctos sepulturae dare. Assistentia vero in celebratione matrimoniorum et reliqua parochialia fere semper ipsi parocho reservata manent. Ceterum horum capellanorum seu rectorum potestas a lege fundationis, ab intentione episcopi eos constituentis, ab usu locorum regulam habet 2.

270. 2. Pro parocho impedito ab actuali cura coadiutor, pro parochia vacante administrator deputandus est.

a) Coadiutor datur, quando parochus ob adversam valetudinem aut ob inscitiam vel imperitiam ab utili regimine parochiae impeditur. Episcopus etiam contra voluntatem parochi coadiutorem statuere potest, cuius est ex deputatione episcopi eam partem curae et obligationum parochialium subire, quam parochus vel non potest vel non vult implere.

Sustentationem coadiutori debent primario beneficiati quem adiuvat reditus; qui si insufficientes fuerint, aliunde providendum est. Coadiutoria est temporanea et vel cum officio coadiuti vel per revocationem ab episcopo factam cessat. Perpetua a solo Romano Pontifice conceditur 4.

1 W. Lüders, Capella Die Hofkapelle der Karolinger bis zur Mitte des 9. Jahrhunderts: Archiv für Urkundenforschung II (Leipzig 1909) 1 sqq; cf. Hermes in Wetzer und Weltes Kirchenlexikon s. v. „Kaplan“.

Aichner, Compend. § 129.

2

3 C. 3 X (Lucius III 1183-1184) III, 6. Trid. sess. 21, c. 6 de ref.: ,Iisdem illiteratis et imperitis, si alias honestae vitae sunt, coadiutores aut vicarios pro tempore deputare, partemque fructuum iisdem pro sufficienti victu assignare, vel aliter providere (episcopi) possint, quacumque appellatione et exemptione remota.“

Trid. sess. 25, c. 7 de ref.

b) Vicarii, provisores, oeconomi ad administrandam parochiam vacantem deputantur. Hi cum congrua fructuum assignatione ad totam curam animarum, hinc etiam ad applicandam Missam pro populo tenentur 1.

c) Parochi ex causa legitima diutius ab ecclesia sua absentes vicarium idoneum ab ipso Ordinario approbandum cum debita mercedis assignatione relinquere debent 2.

271. d) Ecclesiae parochiales nonnumquam personae morali, capitulo, universitati, seminario, dignitati hoc modo incorporatae sunt, ut persona moralis sit parochus principalis seu habitualis, vicarius vero habeat totam independentem, actualem curam animarum.

Ne in eiusmodi ecclesiis animarum cura iaceat, Tridentinum Ordinariis locorum potestatem fecit providendi, ut his ecclesiis per vicarios perpetuos aut amovibiles serviatur ac vicariis debita sustentatio assignetur 1.

Cum vicarius totam curam obtineat et onus etiam subeat applicandi Missam parochialem 5, parochus principalis seu habitualis ne ingerere quidem se potest in res ad curam animarum pertinentes.

a) Parochiae institutis saecularibus aut regularibus iure non pleno incorporatae, vicarium habent perpetuum aut pro iudicio episcopi etiam temporaneum, ex clero saeculari a parocho habituali episcopo praesentatum atque ab episcopo recognita idoneitate institutum huicque in gerenda cura animarum subiectum.

B) Pro ecclesiis, quae monasterio pleno iure incorporatae sunt, vicarius ex regularibus, qui pariter in rebus ad curam animarum pertinentibus episcopo subest, a parocho habituali nominatur et ab episcopo approbatur. Vicarius talis tum a superiore regulari tum ab episcopo amoveri potest.

Si vero monasterium nolit vicarium regularem deputare, episcopus utitur iure suo nominandi vicarium saecularem amovibilem

1 Trid. sess. 24, c. 18 de ref. Benedictus XIV const. Cum semper 19 Aug. 1744, § 4.

2 Trid. sess. 23, c. 1 de ref.

De beneficiis incorporatis cf. infra 1. III, cap. 1, art. 2.

[ocr errors]

• Sess. 7, c. 7 de ref.: Beneficia ecclesiastica curata, quae cathedralibus, collegiatis seu aliis ecclesiis vel monasteriis, beneficiis seu collegiis aut piis locis quibuscumque perpetuo unita et annexa reperiuntur, ab Ordinariis locorum annis singulis visitentur, qui sollicite providere procurent, ut per idoneos vicarios etiam perpetuos, nisi ipsis Ordinariis pro bono ecclesiarum regimine aliter expedire videbitur, ab iis cum tertiae partis fructuum, aut maiori vel minori, arbitrio ipsorum Ordinariorum, portione, etiam super certa re assignanda, ibidem deputandos animarum cura laudabiliter exerceatur." Cf. Pii V const. Ad exsequendum 1 Novembris 1567 (Bullar. Taur. VII 628).

5 Benedictus XIV 1. c. § 10.

aut instituendi inamovibilem, ita ut vicarius perpetuus a monasterio praesentetur 1.

ARTICULUS VI.

GRADUS HIERARCHICI EXEMPTI. REGIMEN TERRARUM

MISSIONUM.

272. De hierarchia ecclesiastica, quae a divino iure constituta in varios a iure humano gradus distributa est, superioribus articulis huius capitis egimus. Quaedam vero formae hierarchicae potestatis restant, ab universali ac communi organisatione disparatae. Hae in exemptionibus aliquibus et in administratione provisoria terrarum missionum apparent.

§ 63. 1. Episcopi et praelati exempti.

1. Cum gradus hierarchici inter Summum Pontificem et episcopos dioecesanos sint iuris humani, nihil prohibet, quominus episcopus aliquis a potestate metropolitani exemptus immediate subsit Romano Pontifici 2. Rationes eximendi episcopum sunt vel petitiones episcopi vel benevolentia Pontificis vel utilitas publica, ne eadem provincia ecclesiastica in diversa regna se extendat.

Exemptus episcopus potestati metropolitanae non subest. Ne tamen utilitas a coniunctione cum metropolita petita desit, variis modis cautum est. Synodo enim provinciali vicini metropolitae, quem maluerint, se adiungunt3. Benedictus XIII archiepiscopos suffraganeis carentes et episcopos S. Sedi immediate subiectos, qui alias sibi metropolitanum, cuius provinciali Concilio interessent, non elegerant, ad Synodum Romanam anni 1725 vocavit 4.

Secundae instantiae in causis contentiosis variis formis providetur 5.

273. 2. Romanus Pontifex quemadmodum potestatem supraepiscopalem limitare, ita quasdam personas vel causas a iurisdictione episcopali eximere sibique immediate et superioribus sua auctoritate constitutis subicere valet. Clerici hi in territorium aut in personas iurisdictionem

1

c. un. in VIto (Bonifatius VIII 1298) III, 18. Aichner, Compend.

§ 129. Wernz, Ius Decretalium II n. 840.

2 Thomassinus, Vetus et nova Ecclesiae disciplina P. 1. 1. 3, c. 41, n. 17. Hinschius, Kirchenrecht II § 94. Phillips, Kirchenrecht VII § 440 sqq.

3 Trid. sess. 24, c. 2 de ref.

Concilium Romanum 1725, Romae 1725, in decreto indictionis.

De iudiciis infra 1. IV, cap. 2, art. 1. Hugo Laemmer, Institutionen

des kathol. Kirchenrechts 2 § 79.

quasi-episcopalem exercentes, a potestate episcopi certo gradu exemtam, vocantur praelati inferiores 1.

A VI° saeculo monasteria et eorum territoria a potestate episcoporum eximi coepta sunt 2. Exemptiones posteriore aetate apostolicis maxime privilegiis auctae sunt, ita ut monasteriorum abbates non raro haberent potestatem ab episcopo omnino independentem in clerum et populum sui territorii 3. Contra frequentes et excessivas exemptiones episcopi egerunt, quare in Conciliis Constantiensi, Lateranensi V°, Tridentino privilegia exemptionis limitata sunt *.

Pro maiore vel minore dependentia ab episcopo hae classes exemptorum distinguuntur:

a) Praelati qui nuncupantur „nullius“, quia ad nullius episcopi dioecesim pertinent, sed ex privilegio exemptionis activae in clerum et populum territorii separati episcopalem iurisdictionem exercent. Quare eadem fere iura, easdem obligationes habent quas episcopi. Officia ordinis episcopalis, nisi fuerint episcopi titulares, et quaedam iura ipsis absque privilegio non competunt. Ita ex propria potestate Synodum dioecesanam convocare non possunt. Primam tonsuram et ordines minores suis subditis regularibus conferunt, quibus solis dimissorias ad ordines concedunt, nam literas dimissoriales dare subditis saecularibus unice ad episcopum viciniorem pertinet ".

274. b) Alii praelati iurisdictionem quasi-episcopalem gerunt in clerum et populum territorii dioecesani, ita ut in dioecesi quidem sint, non vero de dioecesi. Hi magis subsunt Ordinario dioecesis, ad cuius Synodum accedere debent, qui visitationem territorii peragit, nisi ab hac visitatione eximantur. Ceterum iura horum praelatorum communi legislatione determinata non sunt, quare contra

1 Benedictus XIV, De Synodo dioec. 1. 2, c. 11. Thomassinus 1. c. c. 29 sq. Erasmus de Chokier, De iurisdictione Ordinarii in exemptos deque illorum exemptione ab ordinaria iurisdictione, Coloniae 1620. Wernz l. c. n. 815 sqq. Scherer, Kirchenrecht I § 76.

2 Libertatis eiusmodi exemplum in actis Conc. Carthagin. a. 525 habetur (Hefele, Konziliengeschichte II § 238). Aug. Hüfner, Das Rechtsinstitut der klösterlichen Exemtion in der abendländischen Kirche: Archiv für kathol. Kirchenrecht LXXXVI (1906) 302 sqq.

[blocks in formation]

Cf. Benedicti XIV constitutiones Apostolicae servitutis 14 Martii 1743; Firmandis 6 Nov. 1744; Inter multa 4 Aprilis 1747; Causarum 16 Nov. 1747.

5

Benedictus XIV, De Synodo dioec. 1. 2, c. 11, n. 5 sqq.

Ibid. n. 8 sqq 15. Trid. sess. 23, c. 10 de ref.

7 Benedictus XIV 1. c. 1. 3, c. 1, n. 1 sqq.

• Trid. sess. 7, c. 8 de ref. Sess. 25, c. 11 de regul. et mon.; istius capitis declaratio a Benedicto XIV data habetur const. Firmandis d. d. 6 Nov. 1744.

potestatem episcopi, qui intentionem in iure fundatam habet, legitime probanda sunt 1.

c) Tertio loco exemptio mere passiva venit „eorum, qui certo praesunt generi personarum exsistentium intra septa alicuius ecclesiae, monasterii seu conventus, cum passiva exemptione a iurisdictione episcopi. Eiusmodi superiores regulares et nonnulli praelati saeculares una cum ecclesia eiusque ecclesiae clericis et administris, quibus praeficiuntur, subsunt immediate Romano Pontifici 2. Dicuntur habere exemptionem passivam, quia a quibusdam effectibus potestatis episcopalis eximuntur, quin ipsis activa potestas in territorium et populum tribuatur. Ius exemptionis ex diplomatibus et consuetudine dimetiendum est, pro regularibus insuper certae exemptiones in fontibus iuris communis statuuntur. Quod de aliis speciebus exemptionis, id etiam de hac valet, exemptionem contra episcopum esse probandam; quare solus titulus honorificus praelati a Romano Pontifice concessus exemptionem ab Ordinario non includit 3.

275. 3. Exemptiones supra consideratae a multis saeculis in Ecclesia vigent et stabilem disciplinam constituunt. Alia est exemptio, quae iure certam formam non habet.

a) Cura animarum militum recentiore tempore in aliquibus rebuspublicis a iurisdictione Ordinariorum exempta est et propriis praelatis commissa. Sub finem saeculi XVII haec cura pro exercitu Austriae nuntio apostolico tradita est; Clemens XI a. 1720 eam curam a iurisdictione Ordinariorum definitive seiunxit ac vicario demandavit. Potestatem vicarii Pius VI determinavit 5. In Borussia vicariatus pro exercitu 22 Mai 1868 erectus, ab a. 1872 suppressus, a. 1888 restitutus est. In Gallia capellani militibus in stativis degentibus tantummodo conceduntur, si stativa sufficientem numerum militum continentia longe ab ecclesia parochiali distant. In concordatis complurium civitatum privilegiorum castrensium fit mentio 8.

1 Wernz, Ius Decretalium II n. 818. Phillips, Kirchenrecht VII § 449, n. V. Hinschius, Kirchenrecht II § 96.

2 Benedictus XIV, De Synodo dioec. 1. 2, c. 11, n. 2.

4

3 Trid. sess. 24, c. 11 de ref.

"

Ferraris, Prompta Biblioth. s. v. Capellanus militum. Vering, Archiv für kathol. Kirchenrecht XXI 456 sqq. Bouix, Tract. de parocho (1855) 662. Scherer, Kirchenrecht I § 94. Hinschius 1. c. II § 95. Cf. supra 1. II, cap. 3, art. 3.

5 Const. Inter cetera 12 Oct. 1778.

6

Vering, Kirchenrecht § 39.

Leges d. d. 8 Iulii 1880 et 27 Aprilis 1881; cf. 9 Dec. 1905.

8 E. gr. Conventio inter Leonem PP. XIII et Praesidem Reipublicae Columbianae a. 1887 art. 20: Exercitus reipublicae exemptionibus gratiisque fruetur, quae sub generali privilegiorum castrensium nomine cognoscuntur, quasque Sanctitas Sua separatim determinavit": Ius pontif. de Prop. Fide

« PoprzedniaDalej »