Obrazy na stronie
PDF
ePub

c) Vicarii in pontificalibus obligationes et praerogativas cum dignitate episcopali iunctas participant. Eas autem obligationes, quas episcopi residentiales ratione subditorum habent, titulares vi officii episcopalis non subeunt. Hinc ad applicandam Missam pro populo 1, ad visitanda limina apostolorum 2, ad residentiam non tenentur; Ordinarius autem potest per episcopum auxiliarem satisfacere obligationi visitationis liminum apostolorum 3.

d) Congrua sustentatio vicariis in pontificalibus vel pensione vel ea ratione statuitur, ut beneficium competens possideant.

§ 59. 6. Vicarius generalis.

248. 1. Amplam administrationis potestatem, quam nostris temporibus vicarii generales gerunt, antiquitus archidiaconi obtinebant. Quomodo vicarii generales in locum archidiaconorum successerint, paucis indicandum est.

a) Postquam numerus fidelium auctus est, episcopi clericos plures ad regimen ecclesiarum adhibebant. Inter hos iam a saeculo IV° archidiaconus refertur 5, isque maioris auctoritatis fuit, quia administrationi externae, disciplinae clericali ac peculio ecclesiastico praefuit.

b) A VI° saeculo in amplis dioecesibus praeter archidiaconum maiorem civitatis per varios districtus dioecesis archidiaconi rurales

Leo XIII const. In suprema 10 Iunii 1882: Collect. S. Congr. de Prop. Fide 1907 n. 1571.

2 Benedictus XIV, De Synodo dioec. 1. 2, c. 7, n. 2, quamvis 1. 13 ibid. c. 6, n. 5, oppositam sententiam acceptet. Cf. Wernz, Ius Decretalium II n. 808.

3 S. Congr. Consist. decr. A remotisima 31 Decembris 1909, can. 4: Acta Apost. Sedis II (1910) 15.

Thomassinus, Vetus et nova Ecclesiae disciplina P. 1, l. 1, c. 27 sq: 1. 2, c. 1 sq 17-20; P. 3, 1. 2, c. 32 33. P. A. Leder, Die Diakonen der Bischöfe und Presbyter und ihre urchristlichen Vorläufer, Stuttgart 1905 (Kirchenrechtliche Abhandlungen, herausg. von U. Stutz, Hft 23 24). Leurenius Tractatus quaternarius de episcoporum vicariis, Coloniae Agripp. 1707. Moy in Archiv für kathol. Kirchenrecht IV 402 sqq. Friedle ibid. XV 337 sqq.

"

Optatus Milevitanus de Caeciliano, qui a. 311 episcopus Carthaginiensis ordinatus est, scribens: quae (Lucilla) cum correptionem archidiaconi Caeciliani ferre non posset" : De schismate Donatistarum 1. 1, c. 16; Migne, P. Lat. XI 916. Leo I ((† 461) dolet episcopum Constantinopolitanum eum constituisse archidiaconum, quem ipse professus est a se esse reiectum . . . quem quia nunc ecclesiasticis negotiis praeposuit, propter haereticam perversitatem eidem favorem suum praestare convincitur": Epist. 112; Migne, P. Lat. LIV 1023.

[ocr errors]

• Conc. Agathense (a. 506) c. 20 23: Hefele, Konziliengeschichte II § 222.

constituebantur1, et horum iurisdictio in ordinariam et ab episcopi foro distinctam crevit. Cum magna potestas archidiaconorum auctoritati episcoporum officeret, a saeculo XII officiales ab episcopo dependentes adhibiti sunt2, qui etiam vicarii generales vocantur. Archidiaconorum vero iurisdictio restricta deinceps fuit, ita ut archidiaconatus nunc in paucis tantum dioecesibus officium cum iurisdictione coniunctum designet, plerumque vero dignitatem capitularem constituat. Nomen vicarii generalis vel officialis in fontibus promiscue adhibetur. In nonnullis tamen dioecesibus ob multitudinem negotiorum functiones officialis a munere vicarii generalis seu vicarii in spiritualibus generalis separantur, ita ut vicarius exerceat quae sunt iurisdictionis voluntariae, officialis vere praesit iurisdictioni contentiosae 5.

249. 2. Ex iure nunc vigente vicarius generalis est clericus ex episcopi deputatione iurisdictionem episcopalem cum quadam universalitate exercens. Dicitur vicarius in spiritualibus, ut distinguatur a vicario in pontificalibus et a vicario in temporalibus seu oeconomo.

a) Episcopus vicarium propria auctoritate constituit, qua in re a consensu vel consilio capituli non dependet. Quamquam obligatio deputandi vicarium a iure non est imposita, ob speciales rationes ea adesse potest, ob diuturnam scil. episcopi absentiam, eius infirmam valetudinem, dioecesis extensionem. Episcopus praesidens dioecesibus principaliter unitis, utrique vicarium specialem deputare valet; item si in eadem dioecesi fideles diversi ritus vel linguae degunt. Secus vero fontes iuris et praxis unum tantum vicarium generalem admittunt, a quo usu legitima consuetudo aut speciale Summi Pontificis indultum exceptionem concedunt, ut duo vel plures vicarii generales in solidum deputentur. Nihil vero obstat, quominus uni vicario collegium consultativum addatur 7.

1

Synod. Autisiodor. (circa a. 573/603) c. 6: Ut a media Quadragesima presbyteri chrisma petant, et si quis infirmitate detentus venire non potuerit, ad archidiaconum suum vel archisubdiaconum transmittat": Mansi, Concil. Coll. IX 912; cf. Hefele, Konziliengeschichte III § 286. Mon. Germ. Hist. Legg. sect. 3, t. 1, Hannov. 1893, 180. c. 16 X. I, 33 (Gregorius IX a. 1232). 1. 1 X tit. 23 de officio archidiaconi.

2 C.

3 X. III, 7 (Alexander III 1159-1181). c. 1 in VIto I, 16. c. 1 2 in VIto I, 13. c. 3 ibid. officialem aut vicarium generalem episcopi commemorat.

"

3 Trid. sess. 24, c. 20 de ref.; sess. 25, c. 3 de ref.

4 C. 3 in VIto I, 9 (Bonifatius VIII).

Benedictus XIV, De Synodo dioec. 1. 3, c. 3, n. 2.

6 c. 14 X. I, 31 (Innocentius III in Conc. Lateran. IV a. 1215).

7 I. Müller, Die bischöflichen Diözesanbehörden, insbesondere das bischöfliche Ordinariat, Stuttgart 1905 (Kirchenrechtliche Abhandlungen, herausg. von U. Stutz, Hft 15). Hinschius, Kirchenrecht II § 87.

250. Si episcopus vicarium ad regimen necessarium deputare neglegeret vel si deputatus muneri non sufficeret, S. Congregationis Consistorialis esset providere.

b) In persona ad vicarium generalem deputanda ratione officii haec adsint: sit clericus, caelebs, legitimis natalibus ortus, non bigamus, annum vigesimum quintum saltem aetatis attingat; sit probitate vitae commendatus ac doctor vel licentiatus saltem in iure canonico aut alias idoneus; sit liber a cura animarum. Regulares ad officium hoc subeundum permissione superioris indigent ac facultate apostolica, ut extra claustra vivant; mendicantes, qui ad non mendicantium ordinem transeunt, expresse arcentur 1. Religiosi autem in sacris constituti, qui saecularizati seu quorum perpetua vota relaxata fuerint, a quocumque officio in curiis episcopalibus excluduntur, nisi speciale S. Sedis indultum obtineatur 2. Cognati episcopo vel oriundi ex civitate vel dioecesi lege universali non excluduntur 3.

Deputatio ipsa communiter in scriptis fiet, quamvis id lege non sit cautum.

251. c) Potestas vicarii generalis vi officii et ipsa deputatione ad causas ordinariae iurisdictionis episcopalis se extendit praeter illas, quas vel ius commune vel episcopus excepit aut a speciali mandato dependere vult.

1 c. 1 Clem. III, 9.

2 S. Congr. de Religiosis 15 Iunii 1909: Acta Apost. Sedis I (1909) 523. Extensio ad eos, qui per sex annos votis temporaneis vel iuramento perseverantiae similive promissione ligati fuerint, cf. S. Congr. de Religiosis 5 Apri lis 1910: Acta Apost. Sedis II (1910) 232.

3 Schema Concilii Vaticani haec proposuit: „Magni momenti in universae dioecesis negotiis expediendis est vicarii generalis officium. Quod quidem ut episcopis vere usui esse possit et auxilio, sacro approbante Concilio, volumus ac decernimus, ut illud ecclesiasticis viris deferatur non minoribus annis triginta et in iure saltem canonico doctoribus, vel alias quantum fieri poterit idoneis; qui praeterea probitate, prudentia ac rerum gerendarum peritia commendentur. Expedit etiam ut sacerdotali sint charactere insigniti, quo apud eos, quibus vicaria procuratione praesunt, cum virtutis ac doctrinae opinione, tum gradus auctoritate valeant. Et quia necesse est, ut a fori interni ministerio omnis pellatur suspicio, quod ad externi fori possit adhiberi negotia, nec permittendum sit, ut a suo munere quispiam abducatur, in quod incumbere totus debet, propterea episcopi canonicis poenitentiariis, parochis ceterisque curam animarum habentibus, itemque, obtrectationis vitandae causa, suis fratribus aut nepotibus vicarii generalis munus non committant. Quibus vero in dioecesibus plures vicarii generales deputari solent, hi numerum duorum vel trium non excedant, omnesque in solidum seu aeque principaliter constituantur, ne forte quae ab eorum singulis provisa gestaque fuerint, viribus careant. Vicariorum autem generalium, quos honorarios vocant, nomen et usus prorsus aboleatur, privilegiis et quacumque consuetudine etiam immemoriali non obstantibus." Ius pontif. de Prop. Fide VI, append. p. 398.

a) Quia vicarius generalis vices seu personam episcopi gerit, idem cum episcopo consistorium constituit, ita ut ab eius sententia ad superius tribunal, non vero ad episcopum appellatio fiat1.

B) Quia potestas vicarii ab episcopi potestate est derivata, absque speciali mandato non valet vicarius sibi pro tota iurisdictione sua locum tenentem substituere, potest vero singulares causas delegare; episcopo integrum est clericum deputare, qui vices gerat vicarii generalis impediti.

7) A dependentia illa iurisdictionis vicarii a potestate episcopi id quoque consequitur, illis omnibus causis, quibus episcopi iurisdictio cessat vel ab exercitio impeditur, etiam vicarii potestatem cessare seu ab exercitio impediri 2, idque etiamsi res non iam fuerit integra3. In casu vero, quo vicarius ut delegatus proprii nominis egit, causam coeptam finire potest.

6) Ob specialem rationem, qua iurisdictio vicarii generalis inter ordinariam et delegatam versatur, potest vocari quasi-ordinaria, quia certo officio ex iuris dispositione iuncta est, ex altera parte autem non proprio, sed alieno nomine geritur 4.

252. d) Virtute generalis mandati vicarius generalis ordinariam iurisdictionem nomine episcopi exercet. Ad plures tamen causas speciali mandato indiget. Eiusmodi maioris momenti causae recensentur:

a) visitare dioecesim5;

B) conferre beneficia liberae collationis ";

7) inquirere, corrigere, punire aliquorum excessus seu amovere aliquos a suis beneficiis, officiis, administrationibus 7;

d) dispensare ab irregularitatibus, suspensionibus, casibus, in quibus dispensandi facultatem Tridentinum episcopis fecit 8;

e) concedere dimissorias pro ordinibus suscipiendis 2.

1 c. 2 in VIto I, 4 (Bonifatius VIII).

2 c. 1 in VI I, 13 (Innocentius IV 1243-1254). Wernz, Ius Decretalium II n. 806.

3 Scherer, Kirchenrecht I § 91, n. 78.

[ocr errors]

Goffredus de Trano († 1245), Summa in titulos Decretalium, in I. X tit. 28, n. 2: De officialibus episcoporum plerumque in curia dubitatur, an sint ordinarii vel delegati... sed puto officiales fore delegatos." Aichner, Compend. § 124, iurisdictionem hanc dicit „vicariam et mandatam". Cf supra n. 45. Wernz 1. c. n. 805 eam ordinariam vocat. Hergenrother-Holl weck, Kirchenrecht n. 417.

5 C. 6 in VI I, 16. Trid. sess. 24, c. 3 de ref.

[blocks in formation]

C. 2 ibid. (Bonifatius VIII).

Sess. 24, c. 6 de ref., ubi etiam casus, quem Tridentina Synodus soli episcopo tribuit.

9 c. 3 in VIto I, 9. (Bonifatius VIII).

253. Haec quidem negotia ex iuris dispositione speciale mandatum exigunt. At cum ad potestatem vicarii generalis principium applicetur, in generali concessione nequaquam illa includi, quae non esset quis verisimiliter in specie concessurus 1, alii casus ab auctoribus adduntur. Benedictus XIV hos recenset 2:

quae spectant ad potestatem ordinis, vicarius generalis, etsi episcopali ordine sit insignitus, peragere non potest;

7) beneficia supprimere, unire, unita disiungere; haec enim speciem habent alienationis;

9) beneficiorum resignationes tam simpliciter quam ex causa permutationis factas admittere;

) dioecesanam Synodum convocare.

Speciale autem mandatum non requiritur pro singulis casibus horum negotiorum, sed commissio ad omnes casus alicuius generis dictarum causarum speciale mandatum intellegitur.

e) Officium vicarii generalis finitur: a) morte vel renuntiatione; ) eo quod iurisdictio episcopi, uti iam indicatum est, quacumque ex causa desinit; 7) revocatione mandati ab episcopo facta. Quamvis officium vicarii ad nutum revocabile sit, revocatio nihilominus gravi causa honestari debet, ne vicarius dimissus honoris detrimentum subeat. Contra diffamantem revocationem recursus ad S. Congr. Consistorialem seu pro dioecesibus sibi subiectis ad S. Congr. de Prop. Fide patet.

f) Iuris particularis illud est institutum, quo vicario generali vel officiali collegium adiungitur, cuius membra votum consultativum vel etiam decisivum obtinent. Collegium hoc vocatur vicariatus generalis, officialatus, ordinariatus, consistorium 3.

b) ADIUTORES EPISCOPI PRO PARTIBUS DIOECESIS.

$ 60. 1. Decani rurales.

254. 1. Propagatio fidei christianae exigebat, ut extra civitates cura animarum stabilis procuraretur. Cum praeter ecclesias principaliores tituli minores erigerentur, illarum praepositi archipresbyteri vocati in minorum titulorum clericos superioritatem quandam obtinuerunt 3.

[blocks in formation]

De Synodo dioec. 1. 2, c. 8, n. 2 sq. His causis alii addunt erectionem confraternitatum et monasteriorum. Cf. Wernz 1. c. II n. 805.

3 I. Müller, Die bischöflichen Diözesanbehörden. Schneider, Die bischöflichen Domkapitel n. 249 sqq. Wernz 1. c. n. 803.

Thomassinus, Vetus et nova Ecclesiae disciplina P. 1, 1. 2, c. 3 sq; P. 2, 1. 3, c. 74 76. Ferraris, Prompta Biblioth. s. v. Vicarius foraneus", , Archipresbyter". Phillips, Kirchenrecht II § 75.

"

Conc. Chalced. (a. 451) c. 6 17: Hefele, Konziliengeschichte II § 200. Conc. Turonen. (a. 567) c. 19: Hefele 1. c. III § 285.

« PoprzedniaDalej »