Obrazy na stronie
PDF
ePub

constitutione pertractata; ac duplex constitutionum exemplar, alterum a Summo Pontifice, alterum a memoratis cardinalibus subscriptum, in Apost. Cancellariae tabulario servatur1. Cetera in subscribendo munera sunt penes collegium protonotariorum apostolicorum, qui vocantur participantes de numero 2.

195. II. Dataria Apostolica. Datariam a verbo datandi seu datum apponendi derivant. Initium eius saeculo XIV adscribitur 3. Pius X const. Sapienti consilio Datariae tribuit cognoscere de idoneitate eorum, qui optant ad beneficia non consistorialia Apostolicae Sedireservata; conficere et expedire apostolicas literas pro eorum. collatione; eximere in conferendo beneficio a conditionibus requisitis; curare pensiones et onera, quae Summus Pontifex in memoratis conferendis beneficiis imposuerit.

Datariae praeest unus ex S. R. E. cardinalibus, qui datarii, non iam prodatarii, nomen obtinet.

1. Bullae collationis prima scriptio, minuta dicta, fit ab uno adiutore et loco est veteris supplicationis quae dicitur. Non immutatur usus invectus providendi nonnumquam beneficiis per decretum simplicis signaturae, hoc est, absque bullarum expeditione.

Subscribitur bullis a Cardinali Datario, eoque impedito, a Cardinali a negotiis publicis seu a secretis Status, contra posita subscriptione illius officialis, qui primus ordine temporis post datarium sit et in officio adsit.

2. Dataria praeterea curat, ut imponantur et exigantur pensiones et onera beneficiis Urbis adnexa, ad arcam pensionum, quam vocant, pertinentia. Officialis distributor exigit solvendam ab iis pecuniam, qui oneribus aut pensionibus gravantur; ac deinde ius habentibus ad pensiones aliave emolumenta debitis modis satisfacit 4.

196. III. Camera Apostolica. Officio Camerae Apostolicae cura est et administratio bonorum ac iurium temporalium S. Sedis, quo tempore praesertim haec vacua est. Ei officio praeest S. R. E. cardinalis Camerarius, qui in suo munere, Sede ipsa vacua, exercendo se gerit ad normas exhibitas a const. Vacante Sede Apostolica d. d. 25 Decembris 19045.

1 15 Aprilis 1910: Acta Apost. Sedis II 287.

2 Collegium praelatorum, qui dicebantur abbreviatores maioris vel minoris residentiae, seu de parco maiori vel minori, suppressum est. Const. Sapienti consilio III 1, n. 5. Normae peculiares cap. IX art. 1. Novae formulae bullarum et regularum Cancellariae a Pio X approbatae sunt 8 Decembris 1910: Acta Apost. Sedis II 939. Sub Martino V (1417-1431) mentio fit datarii. Const. Sapienti consilio III 2. 5 Const. Sapienti consilio III 3.

Normae peculiares cap. IX art. 2.
Normae peculiares cap. IX art. 3.

197. IV. Secretaria Status. Officium hoc, cuius est supremus moderator Cardinalis a Secretis Status, hoc est a publicis negotiis, triplici parte constat.

Prima pars in negotiis extraordinariis versatur, quae Congregationi iisdem praepositae subiciuntur, ceteris, pro diversa eorum natura, ad peculiares Congregationes remissis; altera in ordinaria negotia incumbit, ad eamque, inter cetera, pertinet honoris insignia quaeque concedere tum ecclesiastica tum civilia, iis demptis, quae antistiti pontificali domui praeposito sunt reservata; tertia expeditioni apostolicorum Brevium, quae a variis Congregationibus ei committuntur, vacat.

Primae praest secretarius Congregationis pro negotiis extraordinariis; alteri substitutus pro negotiis ordinariis; tertiae cancellarius Brevium apostolicorum.

Secretaria Brevium per const. Sapienti consilio cum Secretaria Status coniuncta est 1.

198. V. Secretariae Brevium ad Principes et Epistolarum Latinarum sua munia servant, ut antea, Latine scribendi acta Summi Pontificis 2.

Variae secretariae decursu temporis a Cancellaria Apostolica separatae sunt, ut literae minus sollemnes faciliorem expeditionem acciperent. Et quidem gratiae ab Apostolica Sede concessae a S. Congregationibus pro diversa earum competentia parantur ac deinde Breve a Secretaria Status per cancellarium Brevium expeditur. Dispensationes, tamen ab impedimentis matrimonii cuiusvis gradus, modo honestae naturae, si dispensationes ipsae sint maioribus obnoxiae taxationibus, mittuntur documento forma Brevis, redacto vero in officio Congregationis de Sacramentis. Ceterae dispensationes matrimoniales et minores gratiae ab aliis Congregationibus concedendae mittuntur forma rescripti a Congregationibus 3.

Secretariae specialis Brevium ad principes munus est in conscribendis Brevibus pontificiis ad reges, principes aliasque magnae nobilitatis personas. Praelatus secretarius huius officii generatim componit Latinas allocutiones, quas Pontifex in consistorio habet, nonnumquam etiam encyclicas aut literas apostolicas, quas Pontifex ad episcopos vel ad populum fidelem mittit. Secretarius literarum Latinarum literas scribit ad principes et alios, ad quos Pontifex forma minus sollemni scribere vult. Eius opera Pontifex alia saepe scripta Latina conficit1.

1 Sapienti consilio III 4. Sapienti consilio III 5.

2

Normae peculiares cap. IX art. 3.
Normae peculiares cap. IX art. 3.

Cf. Normae peculiares cap. VII art. 3, n. 13 sq.
Cf. B. Ojetti, De Romana Curia n. 187 188.

199. In omnibus apostolicis literis, sive a Cancellaria sive a Dataria expediendis, initium anni ducitur, non iam a die Incarnationis Dominicae, hoc est a die 25 mensis Martii, sed a Kalendis Ianuarii.

Congregatio quae dicitur Reverendae Fabricae S. Petri unam sibi curandam habet rem familiarem basilicae Principis Apostolorum, servatis in hac parte normis a Benedicto XIV statutis const. Quanta curarum 15 Novembris 1751.

Coetus iam antea constituti studiis provehendis sive Sacrae Scripturae sive Historiae; Obulo S. Petri administrando; Fidei in Urbe praeservandae, permanent in statu quo ante. Visitatio Apostolica Urbis coetui peculiari cardinalium penes urbis Vicariatum defertur curanda.

Congregationes, tribunalia, officia Romanae Curiae suam propriam constitutionem retinent, nisi per const. Sapienti consilio ac per normas sive generales sive speciales constitutioni adiectas immutatae fuerint. In omnibus autem Congregationibus, tribunalibus, officiis hoc imprimis sollemne est, ut nil grave et extraordinarium agatur, nisi a moderatoribus eorumdem Romano Pontifici fuerit ante significatum.

Praeterea, sententiae quaevis, sive gratiae via sive iustitiae, pontificia approbatione indigent, exceptis iis, pro quibus eorumdem officiorum, tribunalium et Congregationum moderatoribus speciales facultates tributae sint, exceptis que semper sententiis tribunalis S. Rotae et Signaturae Apostolicae de ipsarum competentia latis.

Atque haec de Romana Curia statuta valent Sede plena; vacua enim standum est legibus et regulis in constitutione Vacante Sede Apostolica statutis 1.

200. VI. De Vicariatu Urbis. Ad finem tractatus de institutis Curiae, quae ad gubernandam universalem Ecclesiam pertinent, de Vicariatu Urbis paucis dicendum est 2.

Benedictus XII ex anno 1341 exemplum deputationis stabilis vicarii Urbis documento ad posteritatem transmisit. Paulus IV 1558 ad vicariatum Urbis aliquem ex coetu cardinalium assumendum esse constituit. Pius X a. 1912 dioecesanam Urbis curiam seu vicariatum de novo ordinavit 3.

Cardinalis Vicarius est Romani Pontificis vicarius generalis in Urbe. Eius munus et auctoritas perpetua est, nec 1 Pius X const. Sapienti consilio: Acta Apost. Sedis I 18. Cf. supra n. 148.

2 Honoranti, Praxis Secretariae tribunalis Cardinalis Urbis Vicarii, Romae 1762.

Const. Etsi Nos in Apostolici, 1 Ianuarii 1912: Acta Apost. Sed. IV (1912) 5 sqq.

cessat vacante Sede apostolica. Sub cardinali dioecesana Urbis curia seu vicariatus est, quae curia in quattuor officia dispertitur. Singulis officiis praeest praelatus a Summo Pontifice eligendus.

Primo officio praeest commissarius pro rebus divini cultus et pro visitatione apostolica in Urbe; alteri assessor pro rebus disciplinaribus; tertio auditor pro rebus iudiciariis; quarto praefectus administrationi. Suppressis quae antea habebantur officiis vicegerentis, locumtenentis, secretarii et auditoris vicariatus, horum munera quattuor officiorum praelatis tribuuntur 1.

ARTICULUS III.

DE LEGATIS ET VICARIIS APOSTOLICIS.

201. Egimus de officiis Curiae Romanae, quibus Romanus Pontifex in regenda universali Ecclesia adiuvatur. Iam de eorum virorum munere videndum est, qui extra Curiam nomine Pontificis negotia ad universale regimen pertinentia gerunt.

§ 48. Legati et vicarii apostolici.

Ius Romani Pontificis mittendi legatos 2 ad exercitium suae universalis iurisdictionis atque ad informationes de statu ecclesiarum accipiendas cum primatu in totam Ecclesiam Christi intime cohaeret. Profecto aetate iam antiqua legatos a Summis Pontificibus missos esse historia refert.

1. Pontifices per legatos suos interfuerunt Conciliis oecumenicis iisque praesidebant 3. In aliis quoque causis gravibus suam auctoritatem legatis missis interponebant. Quod ius decidendi per legatos agnitum habemus in Concilio Sardicensi anni 343, ubi de appellationibus episcoporum agitur *.

1 Const. cit. Etsi Nos in Apostolici n. 1 2 3 4.

2 Lib. 1 X tit. 30 de officio legati; 1. 1 in VIto tit. 15. Trid. sess. 22, c. 7 de ref.; sess. 24, c. 20 de ref. Phillips, Kirchenrecht VI § 334 sqq. Thomassinus, Vetus ac nova Ecclesiae disciplina, P. 1, 1. 2, c. 107 sq 117 sqq.

Hefele, Konziliengeschichte I2, Freiburg 1873, Einl. n. V.

[ocr errors]

Can. 5: Osius episcopus dixit: Placuit autem, ut si episcopus accusatus fuerit et iudicaverint congregati episcopi regionis ipsius et de gradu suo eum deiecerint, si appellaverit qui deiectus est, et confugerit ad episcopum Romanae Ecclesiae et voluerit se audiri: si iustum putaverit, ut renovetur iudicium (vel discussionis examen), scribere his episcopis dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant et iuxta fidem veritatis definiant. Quod si is, qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut de latere suo presbyterum mittat (ἀπὸ τοῦ ἰδίου πλευροῦ πρεσβυτέρους ἀποστείλοι), erit in potestate episcopi quid velit et quid aestimet; et si decreverit mittendos esse, qui prae

Legati non solum ad negotia determinata expedienda mittebantur, sed Romani Pontifices ad morem aliorum patriarcharum stabiles deputatos tum apud praecipuos episcopos tum maxime apud imperatores habebant. Tali ratione Leo I (440-461) Iulianum episcopum Coum ad aulam Byzantinam misit. Stabiles hi legati apocrisiarii vel responsales vocantur.

202. Tandem Pontifices nonnumquam episcopo alicui residentiali vices suas ad invigilandum rebus ecclesiasticis certae regionis committebant. Episcopi tales vicarii apostolici appellantur. Hi distinguendi sunt a vicariis apostolicis nostrae aetatis, de quibus statim sub n. 3. Exemplum huius commissionis episcopi Thessalonicenses pro Illyria et episcopi Arelatenses pro Gallia praebent. Cum legatio ista postea cum ipsa sede episcopali stabili modo iungeretur, episcopi tales legati nati" vocabantur, eorum vero iura in merum honoris titulum transierunt.

203. 2. Variae formae mittendi legatos a saeculo V° iam adhibitae, sequenti aetate retentae sunt. Secundum disciplinam nunc vigentem legati sunt:

a) Legati missi, ut distinguantur a legatis natis. Legati missi, si ex coetu cardinalium deputantur, legati a latere audiunt. Pro certis tantum gravibus causis mittuntur, ordinariam iurisdictionem in provincia legationis suae exercent eamque amplam et multis in rebus cum iurisdictione episcoporum concurrentem. Ob dissidia inde cum Ordinariis exorta potestas legatorum in compluribus causis restricta est eorumque deputatio non iam frequenter adhibetur1.

b) Loco legatorum pro certo negotio deputatorum nostra aetate stabiles legati missi seu nuntii ad varia regna mittuntur 2. Nuntiaturae inde a saeculo XVI° Viennae, Coloniae, Bruxellis, Matriti, Parisiis, Lisbonae, Monachii erectae sunt. Residens pro Hollandia internuntius vocatur; ad civitates Americae delegati apostolici deputantur. In aliquas regiones praelati cum titulo delegatorum sub auctoritate S. Congregationis de Propaganda Fide mittuntur. Hi personam Pontificis in rebus spiritualibus, non vero diplomaticis gerunt*.

sentes cum episcopis iudicent, habentes eius auctoritatem a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit episcopos sufficere, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo iudicaverit.“ Cf. can. 3 4 ibid. Diversitas textus Graeci et Latini ab antiqua recensione tradita est. Hefele, Konziliengeschichte I § 64. Phillips, Kirchenrecht VI § 334. 1 Tit. cit. 30 X. I; tit. 15 I in VI. Trid. sess. 24, c. 20 de ref.; sess. 22, c. 7 de ref. Wernz, Ius Decretalium II2 n. 689 sq.

2 Vox nuntiorum a saeculo XIII occurrit (c. 17 X. III, 39). 3 Pii P. VI Responsio ad metropolitanos Moguntinum, Trevirensem, Coloniensem et Salisburgensem, super nuntiaturis apostolicis, Romae 1789.

A. Giobbio, Lezioni di diplomazia ecclesiastica, Roma 1899, n. 275.

« PoprzedniaDalej »