Obrazy na stronie
PDF
ePub

nondum habebant, etiam post incrementa religionis et instructam hierarchiam mediante Congregatione de Propaganda Fide a Vicario Christi regebantur. Pius X const. Sapienti consilio dioeceses ac provincias ecclesiasticas, quarum conditio id permittere censebatur, iuri communi addixit.

1. Sacrae huius Congregationis iurisdictio iis est circumscripta regionibus, ubi sacra hierarchia nondum constituta, status missionis perseverat. Verum quia regiones nonnullae, etsi hierarchia constituta, adhuc inchoatum aliquid prae se ferunt, eae Congregationi de Propaganda Fide subiectae manent.

2. A iurisdictione Congregationis de Propaganda Fide exemptae et ad ius commune deductae sunt: in Europa ecclesiasticae provinciae Angliae, Scotiae, Hiberniae, et Hollandiae, ac dioecesis Luxemburgensis; in America provinciae ecclesiasticae dominii Canadensis, Terrae Novae et Foederatarum Civitatum, seu Statuum Unitorum.

3. Reliquae ecclesiasticae provinciae ac dioeceses, iurisdictioni Congregationis de Propaganda Fide hactenus subiectae, in eius iure ac potestate manent. Pariter ad eam pertinent Vicariatus omnes Apostolici, Praefecturae seu Missiones quaelibet, eae quoque quae Congregationi a Negotiis ecclesiasticis extraordinariis suberant.

175. 4. Nihilominus, ut unitati regiminis consulatur, Congregatio de Propaganda Fide ad peculiares alias Congregationes defert quaecumque aut fidem attingunt, aut matrimonium, aut sacrorum rituum disciplinam. Quod vero spectat ad sodales religiosos, eadem Congregatio sibi vindicat quidquid religiosos qua missionarios, sive uti singulos sive simul sumptos, tangit. Quidquid vero religiosos qua tales, sive uti singulos sive simul sumptos, attingit, ad Congregationem religiosorum negotiis praepositam remittit aut relinquit.

5. Unitam habet Congregationem pro negotiis Ritus Orientalium a Pio IX constitutione Romani Pontifices 6 Ianuarii 1862 creatam1. Coetus quoque pro unione Ecclesiarum dissidentium, quem Leo XIII literis Optatissimae in una fide 19 Martii 1895 constituit 2, ei coniungitur.

6. Bonorum, quae ad Congregationem pertinent, administratio, etiam Reverendae Camerae Spoliorum, non iam speciali praefecturae, sed ipsi Congregationi de Propaganda Fide commissa est.

7. Congregatio secundum formam a const. Sapienti consilio datam disponitur. Indulta, quae antea haec S. Congregatio concedere solebat, iis etiam qui suae iurisdictioni non essent obnoxii, iam suis subditis. tantum tribuit.

1 Ius Pontif. de Prop. Fide VI 351.

2 Lega, De iudiciis eccles. l. 1, vol. 2, n. 121.

Congregatio de Propaganda Fide pro negotiis ritus orientalis sua munia ut prius servat; in interna autem Officii disciplina et in modo tractandi negotia normis constitutionis Sapienti consilio inhaeret1.

176. VII. S. Congregatio Indicis. Negotium librorum prohibendorum Concilium Tridentinum delectis viris demandandum censuit. Horum opus ut cura Romani Pontificis terminetur, in ultima sessione constituit. Pius V (1571) primus Congregationem Indicis creavit 3, Sixtus V const. Immensa eam retinuit. Benedictus XIV const. Sollicita ac provida 9 Iulii 1753 modum in proscribendis libris servandum praescripsit, a Leone XIII const. Officiorum ac munerum 25 Ianuarii 1897 confirmatum. Pius X const. Sapienti consilio huius Congregationis disciplinam ac modum agendi paulo modificatum iterum constituit.

1. In ratione rerum gerendarum et in muniis administrorum suas retinet normas conformando se statutis const. Sapienti consilio. Cardinalibus Praefecto et aliis a Romano Pontifice Congregationi attributis accedunt assistens, qui est magister S. Palatii, secretarius ex religiosa familia S. Dominici, praeterea consultores et relatores.

177. 2. Munus Congregationis in proscribendis libris pravis, qui fidem vel mores impetunt, consistit, eiusque decreta generalia in forma etiam tantum communi a Pontifice confirmata omnes ubique Christi fideles obligant. Prohibitiones librorum lectionem ac retentionem eorum illicitam reddunt. Sacra haec Congregatio facultates quoque concedit legendi et retinendi libros prohibitos, vel eos sub debitis condicionibus iterum vulgandi 4.

Huius proinde S. Congregationis est non solum delatos sibi libros diligenter excutere, eos, si oportuerit, prohibere, et exemptiones concedere; sed etiam ex officio inquirere, qua opportuniore licebit via, si quae in vulgus edantur scripta cuiuslibet generis damnanda; in memoriam Ordinariorum reducere, quam religiose teneantur in perniciosa scripta animadvertere, eaque S. Sedi denuntiare ad normam const. Leonis XIII Officiorum ac munerum 5.

178. 3. In librum, quem examinandum suscepit, a consultore deputato animadversiones scribuntur, dein in congregatione praeparatoria consultorum, in generali cardinalium fit decisio, Pontificis iudicio proponenda.

1 Const. Sapienti consilio I 6. Normae peculiares cap. VII art. 6.

2 Trid. sess. 18 et 25 de indice librorum.

3 Jos. Hilgers, Der Index der verbotenen Bücher, Freiburg i. Br. 1904, 10.

• Leo XIII Officiorum ac munerum n. 24 31.

Pius X Sapienti consilio I 7; cf. Bened. XIV const. Sollicita § 3 8.

Liber vel damnatur, prohibetur, vel dimittitur, quae dimissio non est positiva approbatio, sed solum declaratio librum non censeri prohibendum. Interdum decreti publicatio suspenditur, „donec corrigatur“ liber. Defensio libri aliquotiens auctori permittitur aut consultori ad id deputato committitur, vel auctor de libri reprobatione certior redditur, ut publicatio cum addito fiat: ,Auctor laudabiliter se subiecit" 2. 4. Cum librorum prohibitio persaepe propositam habeat catholicae fidei defensionem, qui finis est etiam Congregationis S. Officii, decretum est, ut omnia quae ad librorum prohibitionem pertinent, eaque sola, utriusque Congregationis Patres Cardinales, consultores, administri secum invicem communicare possint, et omnes hac de re eodem secreto adstringantur 3.

179. VIII. Congregatio Sacrorum Rituum. A Sixto V const. Immensa instituta, a Pio X const. Sapienti consilio haec munera sibi tributa accepit. Ius habet videndi et statuendi ea omnia, quae sacros ritus et caeremonias Ecclesiae Latinae proxime spectant, non autem quae latius ad sacros ritus referuntur, cuiusmodi sunt praecedentiae iura, aliaque id genus, de quibus sive servato iudiciario ordine sive in linea disciplinari disceptatur.

1. Congregationis S. Rituum praesertim itaque est advigilare, ut sacri ritus caeremoniae diligenter serventur in Sacro celebrando, in sacramentis administrandis, in divinis officiis persolvendis, in iis denique omnibus, quae Ecclesiae Latinae cultum respiciunt; dispensationes opportunas concedere; insignia et honoris privilegia tam personalia et ad tempus, quam localia et perpetua, quae ad sacros ritus vel caeremonias pertinent, elargiri et cavere ne in haec abusus irrepant. 180. a) Advigilare liturgicis omne genus libris Ecclesiae Latinae, eos inspicere, corrigere aut reprobare, salva S. Officii competentia in iis, quae fidei capita, seu dogmata, respiciunt.

b) excutere atque approbaré nova officia divina et calendaria; c) dubia de ritibus iudicare ac dirimere;

d) quae hac in re necessaria videantur temperamenta, indulta, facultates concedere.

2. Ea omnia exsequi debet, quae ad beatificationem et canonizationem Sanctorum vel ad sacras reliquias quoquo modo referuntur. In causis Beatorum servantur normae eius rei peculiares.

1

Aug. Arndt, De libris prohibitis, Ratisbonae 1895, n. 962.

2 Bened. XIV Sollicita § 9 10. Collectio Lacensis VII 843 874. Const. Sapienti consilio I 7. Normae peculiares cap. VII art. 7.

4 Decreta authentica Congr. Sacrorum Rituum, Romae 1898 sq; vol. VI (Appendix I), Romae 1912. Al. Gardellini, Decreta authentica Congr. S. Rituum, Romae 1824, 1856 sqq. Benedictus XIV, Doctrina de servorum Dei beatificatione et beatorum canonizatione, Bononiae 1734 sqq.

In veneratione reliquiarum standum est praescriptis constitutionis Clementis IX In ipsis pontificatus 6 Iulii 16691 indicatis.

3. Negotia, ut in aliis Congregationibus, vel ad plenam Congregationem vel ad congressum deferuntur. Huic Congregationi adiunguntur coetus liturgicus, coetus historico-liturgicus, coetus pro sacro concentu2.

181. IX. S. Congregatio Caeremonialis. Ad hanc Congregationem pertinet moderatio caeremoniarum in sacello aulaque pontificali servandarum, et sacrarum functionum, quas cardinales extra pontificale sacellum peragunt; itemque quaestiones cognoscit de praecedentia tum cardinalium, tum legatorum, quos variae nationes ad S. Sedem mittunt 3.

X. S. Congregatio pro Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis. Ad res ecclesiasticas multis in regnis turbatas instaurandas Pius VII (1800-1823) post reditum ab exilio Congregationem super negotiis ecclesiasticis extraordinariis, iam antea constitutam, iterum adhibuit. Ex Pii X constitutione Sapienti consilio haec Congregatio in ea negotia incumbit, quae eius examini subiciuntur a Summo Pontifice per Cardinalem Secretarium Status, praesertim ex illis, quae cum legibus civilibus coniunctum aliquid habent et ad pacta conventa cum variis civitatibus referuntur 4.

182. XI. S. Congregatio Studiorum. Sixtus V const. Immensa Congregationem ad augmentum Romani gymnasii et universitatis instituerat, cura et tutela universitatum, quae sub protectione Sedis Apostolicae erant, ipsi etiam commissa 5. Leo XII Congregationem Studiorum omnibus scholis publicis ac privatis dicionis pontificiae praefecit. Post occupationem dicionis pontificiae Congregatio Studiorum supremum regimen universitatum catholicarum gerit. Pius X const. Sapienti consilio idem munus eidem tribuit.

1. S. Congregationi Studiorum commissa est moderatio studiorum, in quibus versari debeant maiora athenea, seu quas vocant Universitates, seu Facultates, quae ab Ecclesiae auctoritate dependent, comprehensis iis, quae a religiosae alicuius familiae sodalibus administrantur. Novas institutiones perpendit approbatque; facultatem concedit academicos gradus conferendi, et ubi agatur de viro singulari doctrina. commendato, potest eos ipsa conferre.

1 Bullar. Luxemb. VI 283.

2 Pius X Sapienti consilio I 8. Normae peculiares cap. VII art. 8.

* Const. Sapienti consilio I 9. Normae peculiares cap. VII art. 9.

* Sapienti consilio I 10. Normae peculiares cap. VII art. 10.

5 Const. cit. Congr. 10, § 1.

6 Const. Quod divina sapientia 28 Aug. 1824: Bullar. Rom. continuat. XVI 85.

2. Plenae Congregationi huius Officii competunt condendae novae studiorum Universitates ac Facultates omnes, quibus ius est academicos gradus conferendi; mutationes maioris momenti in iisdem iam institutis; cognitio quaestionum graviorum in ipsis occurrentium de patrimonii administratione, de magistri alicuius decurialis nominatione, de ratione studiorum, de aliis huiusmodi; item quae necessario capienda consilia in commune videantur; postremo iudicium de excellenti aliquo viro academicis gradibus ad honorem decorando.

183. 3. Congressus officium est ad plenam Congregationem deferenda parare; leviores controversias in aliqua studiorum Universitate vel Facultate subortas dirimere.

4. Si qua velit in posterum studiorum Universitas aut Facultas nova constitui, opus est id fieri per Breve. Nulla pariter in praesentem Facultatum et Universitatum statum gravior immutatio induci poterit nisi per Breve 1.

B. TRIBUNALIA ET OFFICIA CURIAE ROMANAE.

§ 46. Tribunalia. 1. Sacra Poenitentiaria; 2. Sacra Romana Rota; 3. Signatura Apostolica.

184. I. Sacra Poenitentiaria 2. Iam a saeculo XIII° rei poenitentiariae administrandae cardinalis praeficiebatur, qui postea nomine „poenitentiarii" venit. Benedictus XII const. In agro dominico 8 Aprilis 1338 Poenitentiariam ordinavit, quod plures postea Pontifices denuo praestiterunt. Benedictus XIV const. Pastor bonus et In Apostolicae 13 Aprilis 1744 formam Poenitentiariae statuit. Competentiam huius tribunalis potissimum Pius X const. Sapienti consilio 29 Iunii 1908 novo limite circumscripsit.

1. Iudicii seu tribunalis S. Poenitentiariae iurisdictio coarctatur ad ea dumtaxat, quae forum internum, etiam non sacramentale, respiciunt. Itaque, externi fori dispensationibus circa matrimonium ad Congregationem de disciplina Sacramentorum remissis, hoc tribunal pro foro interno gratias largitur, absolutiones, dispensationes, commutationes, sanationes; excutit praeterea quaestiones conscientiae, easque dirimit.

2. Munibus tribunalis addicuntur, praeter Cardinalem Poenitentiarium, regens, praelati quinque signaturae, procurator seu a secretis, substitutus, aliquot officiales.

1Const. Sapienti consilio I 11. Normae peculiares cap. VII art. 11.

2 Card. de Petra, Tractatus de Poenitentiaria Apostolica, Romae 1717. Em. Göller, Die päpstliche Pönitentiarie von ihrem Ursprung bis zu ihrer Umgestaltung durch Pius V. Rom, I (1907) II (1911).

3 Bullar. Taur. IV 415.

4 Bullar. Luxemb. XVI 184 190.

« PoprzedniaDalej »