Obrazy na stronie
PDF
ePub

151. Munerum a procuratore dioecesano explendorum haec summa est: curare ut epistularum commercium inter Apostolicam Sedem et Episcopum, de omnibus dioecesis negotiis, rite et cum fide procedat; ea referre, de quibus Officio alicui praepositi, in rebus ad ipsum pertinentibus, eum sint percontati; in cognitione versari negotiorum, quae apud varia S. Sedis Officia evolvuntur spectantque dioecesim, cuius habet ipse procurationem.

Quae scripta data sint obsignata, inviolata transmittenda sunt; neve procurator umquam ullave de causa sibi fas esse ducat ea resignare. Qua in re cuiusvis generis culpa censetur gravis.

Circa res omnes dioecesis, quarum ratione sui muneris notitiam acceperit, nisi agatur de re publica et notoria, procurator secreto officii tenetur. Nemini procuratori licet pro sua opera maiorem pecuniae summam exigere, quam quae pro rescriptis, brevibus, bullis officiorum S. Sedis constituta sit atque descripta.

152. e) Christi fideli cuique patet aditus ad S. Sedis Officia, servata rite forma quae decet, et facultas est cum iisdem agendi per se de suis negotiis. Advocati opera uti volenti, in quaestionibus quae illum admittant, optio datur inter approbatos. Si vero procuratoris desideret operam, eius eligendi arbitrium ipsi relinquitur.

Ordinarius unusquisque potest ipse per se in variis Apostolicae Sedis Officiis negotia libere tractare, non solum quae se ipsum spectent, sed etiam quae dioecesim ac sibi subditos fideles ad ipsum confugientes.

153. f) Quoties Ordinarius velit ipse per se de negotio aliquo agere, sive praesens in Curia, sive per literas a sua sede mittendas, Officium praemonebit, quocum ei erit agendum. Tunc vero in positione adnotatur: personalis pro Ordinario; resque nullis interpositis procuratoribus agitur. Ordinarius, qui petit directo agere cum Officio aliquo, sibi assumit solvendas impensas, non modo pro acceptis redditisque literis et scriptis, aut pro aliis rebus necessariis, sed etiam pro taxationibus praescriptis in singulis actis. Si advocato fuerit opus, etiam Ordinarii nequeunt ipsum deligere nisi ex approbatis.

Mandatum, quo ab Ordinario procurator eligitur, potest usque rescindi ad formam iuris communis; in eamque rescissionem, utpote rem ad fiduciam pertinentem, nulla datur inquirendi aut expostulandi facultas.

Vicario Capitulari non licet electum ab episcopo procuratorem cum alio mutare; at poterit cum S. Sedis Officiis directo agere ad normam supra statutam1.

1 Ordo servandus in S. Congregationibus, Tribunalibus, Officiis Romanae Curiae; Normae communes cap. IX X: Acta Apost. Sedis I (1909) 49 sqq.

g) Ut ii, quorum interest, suam causam dicere valeant, praemonendi sunt, vel per suos Ordinarios vel directo ad iuris communis normas. Possunt quoque pro re sua aliquod scriptum typis edere ac distribuere, qua in re praescriptum de volumine, approbatione, officina adhibetur, sicuti in simili re pro S. Rota statutum est.

154. h) Quaestione semel instituta penes Congregationem aliquam administrationis ac disciplinae tramite, et a partibus admisso aut saltem non recusato hoc agendi modo, his iam non licet eadem de causa actionem stricte iudicialem instituere. Eoque minus, deliberata re atque ad sententiam deducta, fas est hoc agere. Est vero S. Congregationi facultas, quovis in gradu quaestionis, ad iudices ordinarios causam deferre.

155. i) Si quaestio plenae Congregationis iudicium postulat, conficitur officiale folium, compendio collectam questionem exhibens, cum adiecto brevi summario ac dubiis ad excutiendum propositis. In gravioribus quaestionibus Congregationis moderatores curant unius vel alterius consultoris sententiam rogare, officiali folio adiciendam. Scripta typis impressa cardinalibus impertiuntur decem saltem ante diebus quam Congregatio habetur. Qui eiusmodi scripta vel folia receperunt, pro rei natura aut praecepto positivo ad secretum tenentur et curare debent, ut post obitum ea documenta suo quaeque officio inviolata restituantur. Hac lege aeque obstringuntur uniuscuiusque Officii administri, consultores et cardinales. Eaedem chartae, si alio deferuntur, debitis modis ac tutiore via transmittendae sunt. Receptus mos retinetur, quo aliquot ante diebus quam cardinalium coetus cogitur, convocatur consultorum collegium, ut eorum sententia rogetur.

In cardinalium coetibus primus sermonem instituit cardinalis ponens seu relator, si adest; eo absente aut post ipsum, cardinalis priorem obtinens locum, subinde ceteri ex ordine, denique cardinalis praefectus aut eius vice fungens.

156. k) Quae S. Congregationi aut plerisque eorum, qui interfuerunt, decernenda visa sunt, ea constanti lege, cui numquam derogatur, exarari scripto debent, perlegi et pro contione approbari. Eadem lex in consultorum conventibus servanda est.

Si nihil obstat, sententia, in quam sacer Ordo devenit, a praelato a secretis in suo Officio evulgatur, et de ea scriptum aut typis impressum exemplar traditur omnibus eiusdem Congregationis cardinalibus in Urbe residentibus.

Sententia evulgata, parti oneratae licet intra dies decem novae audientiae beneficium flagitare. Cardinali autem praefecto, audito congressu, arbitrium est eius beneficii concedendi aut recusandi, prout rerum adiuncta suaserint. Si cardinalium deliberatio secum fert

Laurentius, Inst. iur. eccl. Ed. 3.

9

clausulam amplius non proponatur, non potest novae audientiae beneficium concedi, nisi ab ipsa Congregatione universa1.

157. 1) Si quid grave et extraordinarium in S. Congregatione agendum, id a moderatoribus Congregationis Romano Pontifici ante est significandum. Praeterea sententiae quaevis, sive gratiae via sive iustitiae, pontificia approbatione indigent, exceptis iis, pro quibus Officiorum moderatoribus speciales facultates tributae sunt, exceptisque semper sententiis tribunalis S. Rotae et Signaturae Apostolicae de ipsarum competentia latis 2.

In relationibus Summo Pontifici faciendis, pro implicatioribus saltem negotiis, scriptum rei compendium adhibetur, quod deinde in tabulario asservatur una cum resolutione, appositis die et anno subscriptoque nomine referentis. Si Romano Pontifici visum fuerit aliquid a S. Congregatione deliberatum immutare, de hac re cardinales certiores fiunt in proximo coetu 3.

§ 44. De singulis Congregationibus. 1. Congr. Sancti Officii; 2. Congr. Consistorialis; 3. Congr. de Sacramentis; 4. Congr. Concilii.

158. De singularum Congregationum origine, praecipuo obiecto competentiae ac modo expediendi causas brevi conspectu dicendum est. I. Sacra Congregatio Sancti Officii ante constitutionem Pii X Sapienti consilio generatim S. Congr. Romanae et Universalis Inquisitionis appellabatur. A Paulo III const. Licet ab initio 21 Iulii 15425 instituta est. Differt itaque eius origo ab Inquisitione, quae a saculo XIII introducta fuit. Pius IV et Pius V et Sixtus V Congregationem hanc accuratius determinaverunt.

1. Summus Pontifex praeest S. Officio. Administri maiores, post Cardinalem a secretis, sunt Assessor et Commissarius. Consilium constat consultoribus a Romano Pontifice nominandis. S. Officio porro adiunguntur censores seu qualificatores. Minores administri ad varia munia statuuntur.

1 Ordo servandus; Normae peculiares cap. I, 3; cap. III, 1 2 7 sqq; cap. IV, 2 sqq: Acta Apost. Sedis I (1909) 61 sqq.

2 Pius X Sapienti consilio: Acta Apost. Sedis I 18.

Normae peculiares cap. V 1 2: Acta Apost. Sedis I 69.

Thom. del Bene, De Officio s. Inquisitionis, Romae 1672. Carena, De Officio s. Inquisitionis et modo procedendi in causis fidei, Lugduni 1669. Nicol. Eymerici Directorium inquisitorum, cum comment. F. Pegna, Romae 1578. Bouix, De Curia Romana 152 sqq. Hinschius, Kirchenrecht V § 289 sqq; VI § 383 sqq.

Bullar. Luxemb. I 762.

2. S. Officium doctrinam fidei et morum tutatur. Eidem soli manet iudicium de haeresi aliisque criminibus, quae suspicionem haeresis inducunt. Etsi peculiaris Congregatio sit constituta de disciplina sacramentorum, nihilominus S. Officio manent, praeter ea quae attingunt dogmaticam de matrimonio sicut etiam de aliis sacramentis doctrinam, ea cognoscenda, quae circa privilegium Paulinum et impedimenta disparitatis cultus et mixtae religionis versantur. In suae competentiae rebus S. Officio territorii limites nulli sunt.

159. 3. In negotiis ad catholicam doctrinam moresque pertinentibus, in iudicio ferendo de criminibus haeresis aliisve suspicionem haeresis inducentibus atque in dispensationibus ab impedimentis disparitatis cultus ac mixtae religionis S. Officium propriam sibi consuetudinem retinet, servatis, quantum cum necessaria S. Officii disciplina componi possint, normis a Pio X in const. Sapienti consilio et additis regulis constitutis. Qui modus procedendi S. Officii scripto redactus a S. Pontifice approbatur. Dubia circa competentiam S. Officii in aliqua re orta ipsamet haec Congregatio per se dirimit, servatis semper terminis a const. Sapienti consilio praefinitis 1.

160. 4. Ad S. Officium devoluta est universa res de indulgentiis, sive quae doctrinam spectet, sive quae usum respiciat2. In ea parte, quae est indulgentiarum disciplinae et gratiae, valet norma a Clemente IX in const. In ipsis pontificatus 6 Iulii 1669 proposita 3. S. Officii scilicet est omnem difficultatem ac dubietatem in indulgentiis emergentem, Romano Pontifice circa graviora difficilioraque consulto, expedire; ac si qui abusus in eis irrepserint, illos, iudicii forma plane postposita, corrigere et emendare; causas vero iudicialem formam

1 De valore iuridico dispensationum, sententiarum iudicialium S. Congr. Officii idem dicendum est ac de similibus actis aliarum Congregationum; constituunt scilicet ius inter partes (cf. 1. IV, cap. 1 art. 1). De decretis vel declarationibus, quae rem fidei tractant, si a Romano Pontifice in forma specifica confirmatae sunt et promulgatae, idem dicendum est ac de ceteris legibus et declarationibus Romani Pontificis; obligatio scilicet ad omnes pertinet. Si haec nota universalis confirmationis ac promulgationis deest, ex verbis, inscriptione, ex modo approbationis vel promulgationis videndum est, sintne decreta universalia an particularia. Wernz, Ius Decretalium II n. 659. De Angelis, Praelectiones iur. can. 1. 1, tit. 31.

2 Decreta authentica S. Congregationis Indulgentiis sacrisque Reliquiis praepositae ab anno 1668 ad annum 1882, Ratisbonae 1883. Rescripta authentica S. Congregationis Indulgentiis sacrisque Reliquiis praepositae necnon summaria indulgentiarum, ed. Ios. Schneider, Ratisbonae 1885. Franz Beringer, Die Ablässe, ihr Wesen und Gebrauch, "Paderborn 1906, ed. 14 cura Ios. Hilgers, 1913.

s Bullar. Luxemb. VI 283.

requirentes ad proprios iudices remittere; falsas, apocryphas indiscretasque indulgentias typis imprimi vetare; impressas recognoscere et examinare ac, ubi Romano Pontifici retulerit, illius auctoritate reicere; ac in concedendis indulgentiis moderationem adhibere. Manet quoque lex, qua impetrantes posthac generales indulgentiarum concessiones tenentur, sub poena nullitatis gratiae obtentae, exemplar earumdem concessionum ad secretariam S. Congregationis deferre 1.

161. Quaestiones maioris momenti in plena congregatione tractantur ac de soluta quaestione relatio est peragenda Pontifici. Obvia in congressu diiudicantur ad normam facultatum a Pontifice concessarum Congressus constat Cardinali a secretis, Assessore, Commissario et Substituto indulgentiarum. Hi aliique S. Officii administri circa res indulgentiarum non obstringuntur speciali vinculo secreti S. Officii, sed communi in forma iurisiurandi praescripto. Spondent scilicet in subeundo munere, se secretum officii religiose servaturos in iis omnibus, quae sacri canones aut superiores secreta servari iusserint, itemque, quoties ab Ordinariis id postulatum fuerit, et quando ex revelatione alicuius actus praeiudicium partibus aut Ecclesiae obvenire potest 2.

162. II. S. Congregatio Consistorialis a Sixto V instituta ad parandas materias pro consistoriis, a Pio X in plura negotia extensa est.

1. Summus Pontifex est praefectus Congregationis Consistorialis. Cardinalis a secretis Congregationi Consistoriali a Pontifice statuitur. Praeter alios eidem a S. Pontifice adscribendos, cardinales a secretis S. Officii et Secretarius Status ei semper ex officio accensentur. Sub cardinali secretario Congregationis praelatus assessor est, qui idem fungitur munere a secretis collegii cardinalium. Inter consultores huius Congregationis sunt Assessor S. Officii et a secretis Congregationis negotiis ecclesiasticis extraordinariis.

1 S. C. Indulg. ac Reliqu. decr. a Benedicto XIV 28 Ianuarii 1756 et a Pio IX 14 Aprilis 1856 approbatum. Indulgentiarum generales concessiones, quae non respiciant ipsas personas petentium tantum, post 1 Novembris 1908 factae sub nullitatis poena recognoscendae sunt a S. Congr. Officii: Pius X Cum per Apostolicas 7 Aprilis 1910: Acta Apost. Sed. II (1910) 225. Indulgentiae ante 1 Novembris 1908 a S. Congregatione tum temporis rei in dulgentiarum praeposita aut a secretariis brevium vel memorialium concessae non sunt recognoscendae. S. C. Officii 17 Iunii 1910: Acta Apost. Sed. II 477. Item non sunt recognoscendae concessiones indulgentiarum a S. C. de Prop. Fide suis subditis antea tributae vel in posterum tribuendae: S. C. Officii 15 Iulii 1910; Acta Apost. Sed. II 575.

2 Const. Sapienti consilio I 1. Ordo servandus; Normae communes cap. III. Normae peculiares cap. VII 1.

« PoprzedniaDalej »