Obrazy na stronie
PDF
ePub

C. RESTRICTIO ET CESSATIO POTESTATIS ROMANI PONTIFICIS.

§ 40. Quibus modis potestas Romani Pontificis restringitur vel cessat?

135. 1. Si quaeritur de restrictione potestatis pontificiae, distinguenda est potestas in ipso primatu sita a iuribus titulo mere historico acquisitis.

a) Potestas in primatu fundata pro variis Ecclesiae necessitatibus ac aetatum condicionibus diverso modo in usum deducitur, sed mutari vel alienari nequit. Spiritualis enim potestas primatus ad constitutionem Ecclesiae pertinet, quam nemo homo mutare valet. Quare neque stipulationes neque capitulationes a cardinalibus in conclavi propositae neque concessio ipsius Pontificis hanc potestatem possunt minuere 1.

b) Quae vero titulo mere humano et historico Romano Pontifici competunt, ad maius bonum Ecclesiae mutari a Pontifice vel cedi possunt, cum in bona et iura Ecclesiae habeat supremam iurisdictionem. 136. 2. Cessat potestas Romani Pontificis a) Per mortem. Quamvis civilis potestas Pontificis vacante Sede Romana ad alium vel ad aliquod collegium de se transire possit, spiritualis suprema iurisdictio quiescit. donec successor electus est. Quare praerogativae Vicarii Christi intermedio illo tempore in actum deduci nequeunt. Ne tamen necessaria administratio desit, cardinalis vicarius pro dioecesi Romana officium suum retinet; porro iurisdictio Poenitentiarii maioris manet, et SS. Congregationes negotia, quae dilationem non patiuntur, expedire possunt 2. Omnis porro iurisdictio episcoporum ordinaria aliorumque superiorum ecclesiasticorum atque delegationes facultatum, nisi speciatim ad vitam Pontificis datae, tempore vacantis S. Sedis remanent. Unde Ecclesiae universali pro eo casu satis est cautum.

b) Resignatione ceditur potestate pontificia3. Absque motivo sufficiente facta resignatio, quamvis illicita sit, valida tamen est nec

1 Cum praesenti materia quaestio cohaeret, num Pontifex alterius potestati se subicere possit. Respondet Suarez, Defensio fidei 1. 4, c. 7, n. 2 sqq: „Dicendum imprimis est Papam non posse ita se subicere imperatori, ut illius temporali seu civili iurisdictioni subiectus vere maneat et ab illo cogi vel obligari possit ratione talis iurisdictionis." ... Dico ulterius „non posse Pontificem se submittere in foro exteriori iurisdictioni ecclesiasticae, seu spirituali alteri commissae, quoad vim coactivam eius, sive directe in causis spiritualibus, sive indirecte in temporalibus, tam omnibus quam singulis vel una aut altera causa." ... Concludo ultimo, quod attinet ad externum iudicium humanum, solum posse Pontificem se submittere iudicio alterius tamquam arbitro, non tamquam proprio iudici iurisdictione utenti in ipsam personam Pontificis. Cf. supra n. 103 de immunitate dicta.

2 Pius X Vacante Sede 25 Dec. 1904. Cf. infra n. 148.

[ocr errors]

3 c. 1 in VI I, 7 (Bonifatius VIII): Caelestinus Papa V, praedecessor noster, dum eiusdem Ecclesiae regimini praesidebat, volens super hoc haesi

requiritur, ut resignationem hanc aliquis acceptet, cum Papa superiorem in terris non habeat.

c) Si persona Pontificis amentiam contraheret certam et perpetuam, desineret esse Summus Pontifex; ratio et fundamentum enim exercendae iurisdictionis, habitualis scilicet usus potentiarum intellectualium, deficeret.

d) Amittitur potestas pontificia per haeresim notoriam et divulgatam, ita ut ipso facto iurisdictio ablata sit, sententia vero Ecclesiae factum criminis tantum ostenderet. Papa publice haereticus non iam esset membrum Ecclesiae, quare neque caput eius esse posset 1.

137. 3. Axioma illud: „Papa dubius est Papa nullus", de Papa dubie electo intellegitur, qui numquam iurisdictionem ecclesiasticam accepit. Tale enim factum dubiae electionis reddit dubiam personam successoris Petri. Ergo non obligat ad oboediendum tali personae. Deinde visibilitate Ecclesiae requiritur, ut caput Ecclesiae certo dignoscatur. Dubie vero electus ita certo ut caput Ecclesiae discerni nequit, ergo non est caput Ecclesiae.

Axioma vero laudatum non illo sensu est accipiendum, quod Papa electus et communiter agnitus, contra cuius electionem postea difficultates emergunt, dubius et hinc Papa nullus redderetur. Papa enim

tationis cuiuslibet materiam amputare, deliberatione habita cum suis fratribus Ecclesiae Romanae cardinalibus, de quorum numero tunc eramus, de nostro et ipsorum omnium concordi consilio et assensu auctoritate apostolica statuit et decrevit Romanum Pontificem posse libere resignare."

1 De hac quaestione, quam numquam fore practicam pie creditur, Innocentius III habet: „Unde cum Romanus Pontifex non habeat alium dominum nisi Deum, quantumlibet evanescat, quis potest eum foras mittere, aut pedibus conculcare, cum illi dicatur: ,Collige causam tuam in sinum tuum'? Verum non frustra sibi blandiatur de potestate, neque de sublimitate vel honore temere glorietur, quia quanto minus iudicatur ab hominibus, tanto magis iudicatur a Deo. Minus dico; quia potest ab hominibus iudicari, vel potius iudicatus ostendi, si videlicet evanescat in haeresim; quoniam,,qui non credit, iam iudicatus est'. In hoc siquidem casu debet intellegi de illo, quod si sal evanuerit, ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus." (Serm. 4 in consecratione Pontificis.) Sibi opponens: Quid est quod dicit:,ad nihilum valet ultra'? Nonne quacumque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, vita vivet et non morietur, ait Dominus?" ita respondet: Verum aliud est evanescere in agendis, et aliud est evanescere in credendis. Qui evanescit in opere, dummodo non evanescat in fide, si poenituerit, semper reparatur ad gratiam et saepe restauratur ad gradum; qui autem evanescit in fide, ut fiat haereticus aut apostata, reparari quidem potest ad gratiam, sed difficile restauratur ad gradum, quia remanet cicatrix ex huiusmodi lepra contracta, Petrus enim non corde sed ore negavit. Ne autem evanescat sal in me, quod damnosum nimis et periculosum esset, vos fratres et filii, apud misericordissimum Patrem piis precibus imploretis, ut

[ocr errors]

electus et ab Ecclesia agnitus non patitur exceptionem contra se, ac tota Ecclesia a Papa legitime electo deficere nequit. Hinc, quemadmodum agnitio ab universa Ecclesia facta non dat legitimitatem successionis sed eam manifestat, ita derelictio electi non aufert iurisdictionem, sed eam ab initio ob defectum legitimae electionis non adfuisse ostendit1.

ARTICULUS II.

DE CARDINALIBUS ET DE CURIA ROMANA.

§ 41. Notiones generales de Curia Romana.

138. 1. Romanus Pontifex ad omnes partes officii sui explendas adiutores sibi adiungit, qui vel singuli vel in collegia uniti partes muneris sibi commissi sub Pontifice gerunt. Atque illi, quos Vicarius Christi in loco residentiae suae ad universalis Ecclesiae regimen adhibet, nomine Curiae Romanae comprehenduntur. Officiales ergo, tribunalia, collegia huic fini inservientia Curiam constituunt, instituta vero ad regendam dioecesim Romanam vel dicionem civilem lato tantum sensu huc pertinent 2. Gubernium civile Pontificis appellatione Aulae Romanae a Curia distinguitur.

2. Inter personas, quae Pontificem in regenda Ecclesia adiuvant, primo loco cardinales censendi sunt. Sed praeter cardinales ad Curiam tum praelati tum inferiores officiales pertinent.

a) Praelati stricto sensu ii, qui ordine episcopali vel saltem iurisdictione in foro externo insigniti sunt, intelleguntur; sensu vero latiore i etiam, qui absque iurisdictione externi fori tituli et iurium aliquorum honorificorum participes sunt. Ratione promotionis prae

ipse qui beato Petro praedixit: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos', in me successore suo immerito et indigno fidem illam confirmet, quae per dilectionem operatur, ad gloriam nominis sui, ad salutem animae meae, ad profectum universalis Ecclesiae (Migne, P. Lat. CCXVII 670). Cf. Bellarmin., De Rom. Pont. 1. 2, c. 30. Wernz, Ius Decretalium II2 n. 612 sqq.

1 Wernz l. c. n. 618.

2 Michael Lega, De iudiciis ecclesiasticis 1. 1, vol. 2: De iudiciis ecclesiasticis in specie et imprimis de ordinatione Curiae Romanae, Romae 1898. Joh. Heinr. Bangen, Die Römische Kurie, Münster 1854. Bouix, De Curia Romana, Parisiis 1859. B. Ojetti, De Romana Curia. Romae 1910. Juan B. Ferreres, La Curia Romana según la novísima disciplina decretada por Pío X2, Madrid 1911. S. Keller, Die sieben römischen Pfalzrichter im byzantinischen Zeitalter (Kirchenrechtliche Abhandlungen, herausg. von U. Stutz), Stuttgart 1904. Wernz 1. c. n. 620 sqq. Phillips, Kirchenrecht VI § 261 sqq.

3 De antiqua divisione cleri Romani cf Wernz l. c. n. 637.

latura iustitiae a praelatura gratiae distinguitur. Illa ad certas condiciones aetatis, studiorum, proventuum iure statutas alligatur, haec non servatis illis condicionibus tribuitur. Inter praelatos aliqui dignitatem vel officium vere praelatitium gerunt, uti sunt patriarchae, archiepiscopi, episcopi titulares Romae residentes, officiorum Vicariatus Urbis praefecti, secretarii sacrarum Congregationum, assessor et commissarius S. Officii, regens Poenitentiariae Apostolicae, protonotarii, auditores Rotae, alii. Aliqui praelati honorarii sunt, qui absque potestate ecclesiastica exercenda simplices tantum functiones obeunt vel tantummodo honoris causa praelatura insigniuntur. Tales sunt praelati domestici Sanctitatis Suae, protonotarii supranumerarii 1. Ad hanc praelaturam Romanus Pontifex viros ecclesiasticos etiam extra Curiam degentes promovet. Praelati honorarii privilegiis honorificis sibi concessis utuntur, a iurisdictione vero Ordinarii non redduntur exempti2.

139. b) Officiales Curiae infra dignitatem praelatitiam constituti curiales vocantur. a) Inter hos nominandi sunt advocati, qui ad instantiam partium aut ex officio honorario accepto meritum causae ex principiis iuris scripto proponunt. Advocati consistoriales prae ceteris excellunt. ) Procuratores nomine partium causas gerendas suscipiunt. Hi sunt vel procuratores collegiales, qui collegium constituunt, cuius membris antiquitus patrocinium causarum Rotae confidebatur, vel sunt procuratores rotales, qui de collegio quidem non sunt, ad causas in Rota suscipiendas nihilominus admittuntur, vel simplices sunt procuratores. 7) Notarii, qui de actibus forensibus aut iurisdictionis voluntariae fidem publicam faciunt. 6) Sollicitatores, qui in negotiis contentiosis, et expeditores, qui in rebus extraiudicialibus partes magis mechanicas agunt. e) Agentes sunt species procuratorum ad minora extraiudicialia negotia curanda et ad invigilandum iudicialibus, ut meliore modo fiant.

1 Notarii regionarii Urbis, qui acta martyrum conscribebant, postea additis aliis notariis titulo protonotariorum distinguebantur, et hi quidem septem numero participantes sunt, qui collegium constituunt et iuribus omnibus suae praelaturae fruuntur. Praeter hos septem numerarios alii nominantur protonotarii supranumerarii; alii ad instar participantium; alii titulares seu honorarii. Pius X Inter multiplices 21 Feb. 1905: Archiv für kathol. Kirchenrecht LXXXV (1905) 546 sqq. Bangen 1. c. § 28.

2 Praerogativas praelatorum episcopali charactere non insignitorum Pius X cit. const. Inter multiplices distinxit: Archiv für kathol. Kirchenrecht 1. c. 546 sqq..

3 Lex propria Sacrae Romanae Rotae 29 Iunii 1908 can. 44 sq: Acta Apost. Sedis I (1909) 32. Bangen 1. c. § 29.

• Ordo servandus in S. Congregationibus. Normae communes 29 Iunii 1908 cap. IX: Acta Apost. Sedis I 49. Bangen 1. c. § 30.

[blocks in formation]

A. DE COLLEGIO CARDINALIUM.

§ 42. De cardinalium promotione et iuribus.

140. 1. Cardinales1 inter clerum Ecclesiae primum gradum post Romanum Pontificem occupant eiusque consiliarii praecipui sunt, unde de creatione, iuribus, collegio cardinalium agemus. Cardinales antiquo tempore vocabantur qui ecclesiae maiori intitulati seu „incardinati" erant. Saeculo VIII° hoc nomen de presbyteris et diaconis, qui ecclesiis Romae praeerant, adhibetur. Eadem aetate episcopi suburbicarii cardinales vocantur. Pius V hoc nomen cardinalibus Romanae Ecclesiae exclusive tribuit 3.

Sixtus V const. Postquam verus 3 Decembris 1586 ac Religiosa sanctorum 13 Aprilis 15874 collegium cardinalium denuo ordinavit atque numerum 70 cardinalinm statuit. Horum 6 sunt episcopi cardinales, dioecesium Ostiensis (cum Velletrensi), Portuensis et S. Rufinae, Sabinensis, Tusculensis, Albanensis, Praenestinae; 50 sunt presbyteri cardinales, ac 14 diaconi. Distinctio graduum non correspondet gradui sacrae ordinationis, cum episcopi extra Urbem residentes ad titulos presbyterales cardinalium promoveantur, tituli vero diaconales sive a presbyteris sive a clericis etiam infra diaconatum constitutis habeantur.

141. 2. Promotio seu creatio cardinalium est penes liberam dispositionem Romani Pontificis, qui hac in parte neque ad consilium nedum consensum collegii cardinalium adstringitur neque commendationibus guberniorum tenetur.

De qualitatibus in persona promovenda requisitis Synodus Tridentina decernit ea omnia et singula, quae de episcoporum praeficiendorum vita, aetate, doctrina et ceteris qualitatibus alias in eadem Synodo constituta sunt, in creatione quoque sanctae Romanae Ecclesiae cardinalium, etiam si diaconi sint, exigenda esse; quos sanctissimus Romanus Pontifex ex omnibus christianitatis nationibus, quantum com

Hier. Plati Liber de cardinalis dignitate et officio, Romae 1592. Andreas Hier. Andreucci, Hierarchia ecclesiastica in varias suas partes distributa et canonico-theologice exposita II, Romae 1766. Bouix, De Curia Romana. Sägmüller, Die Tätigkeit und Stellung der Kardinäle bis Papst Bonifaz VIII, Freiburg i. Br. 1896. Phillips, Kirchenrecht VI § 267 sqq.

* c. 3, D. 79 (Synodi sub Stephano III a. 769): „Oportebat ut ... in apostolatus culmen unus de cardinalibus presbyteris aut diaconibus consecraretur. De significatione ecclesiae maioris ut cardinis Phillips 1. c. VI § 265. Hinschius, System des Kirchenrechts I, Berlin 1869, § 32.

[ocr errors]

s Const. d. d. 17 Febr. 1567. Cf. Ferraris, Prompta Bibliotheca s. v. Cardinalis, a. 1, n. 6.

'Bullar. Luxemb. II 608 621.

« PoprzedniaDalej »