Obrazy na stronie
PDF
ePub

p.

num. 3. et 6. Nec enim potest excedere fines suæ commissionis, secus nihil agit, nulliter procedit, et reddit omnia ab eo gesta irrita, et nulla; Rota p. 5. to. 1. dec. 344. n. 13. 11. dec. 9. n. 15. et 16. p. 16. dec. 377. n. 20. (34. Executor pro executione nihil prorsus potest accipere etiam sponte oblatum, ut habetur expresse in formula litterarum Apostolicarum pro dispensatione super impedimento Consanguinitatis, ibi: «Mandamus quatenus deposita per te omni spe cujuscumque muneris, aut præmii, etiam sponte oblati, a quo te omnino abstinere monemus; et infra: volumus autem, quod si spreta monitione nostra hujusmodi, aliquid muneris, aut præmii occasione præmissarum exigere, aut oblatum recipere præsumpseris, Excommunicationis latæ sententiæ pœnam incurras, qua tandiu innodatus existas, donec per satisfactionem condignam absolutionis beneficium a Sede Apostolica merueris obtinere.» (35. Quæ prohibitio etiam de esculentis, et poculentis, quæ paucis diebus consumi possunt, intelligenda est; Corr. in Praxi dispens. Apostol. lib. 7. cap. 6. num. 15. Vincent. de Justis lib. 1. cap. 6. num. 241. Sanchez lib. 9. disp. 35. num. 12. et alii passim; et ratio est quia prohibitio Papæ est universalissima, ibi cujuscumque, et si aliquid, quibus verbis omnia comprehenduntur, argum. leg. Quacumque ratione, ff. de Paroc. etiam modica, ut bene advertit Barbos. de Axiom. Axiom. 151. num. 70. Tum quia verba generalia generaliter sunt intelligenda cap. Quia circa de privileg. nec datur in hoc interpretatio, cum verba sunt clara: in claris enim non admittitur interpretatio; arg. 1. ille aut ille 25. ff. de legat. ibi: «Cum in verbis nulla ambiguitas est, non debet admitti voluntatis quæstio.» (36. Hinc neque sub prætextu laboris in studendo processu, examinandis testibus, capienda informatione etc. neque ratione sigilli papyri, expeditionis, aut taxæ Delegatus aliquid accipere potest, prout expresse declaravit Sacr. Cong. apud Corrad. cit. lib. 7. c. 6. num. 14. De Justis loc. cit. num. 147. Diana par. 5. tract. 13. resolut. 71.

(37. Potest tamen Notarius accipere aliquid, nempe quartam partem aurei pro examinandis testibus, et sumendis cæteris informationibus, prout expresse habet Sac. Congr. declaratio apud Corrad. his verbis: «Gratis adeo dispensationes matrimoniales concedendæ sunt, quod etiam Ordinarii, quibus istæ dispensationes committuntur, suum officium gratis præstent, ita ut nec ipse Vicarius aliquid suscipiat pro mercede; Notarius vero pro examinandis testibus, et sumendo cæteras informationes, quartam partem aurei, seu ducati accipere possit. » (38. Immo post executionem factam etiam ipse Executor potest aliquid gratis oblatum accipere, minime vero aliquid prætendere: ita Sanchez lib. 8. disput. 35. num. 14. Vincent. de Justis lib. 1. cap. 6. num. 245. et alii, eo quod tunc jam cesset ratio prohibitionis, quæ est, ne Judex muneribus excacatus inique dispenset, cessante enim ra

tione, et causa legis, cessat ipsa lex; leg. Adigere § 2. ff. de Jurepatr. cum ratio legis sit anima legis leg. Cum ratio, ff. de Bonis damnatorum.

(39. Executor dispensationis Apostolica prò Foro interno super impedimentis Matrimonii occultis potest esse Magister in Theologia, vel Doctor decretorum, sive Juris Canonici, ut patet ex Clausula in ipsis litteris apponi solita, ibi: «Discreto viro confessori, Magistro in Theologia, vel Decretorum Doctori ex approbatis ab Ordinario per Latorem præsentium ad infrascripta specialiter eligendo. » (40. Unde inferunt Sanchez cit. lib. 8. disc. 34. num. 9. Lezana verb. Litteræ Apostolicæ num. 14. Diana par. 8. tract. 3. resolut. 103. Vincent. De Justis lib. 2. cap. 8. num 101. et alii communiter, non posse exequi præfatas Litteras Lectores, et Professores Regulares, qui juxta Ordinis statuta vocantur Magistri Theologiæ, vel Juris Canonici, nisi in publica aliqua Universitate, vel Academia realiter, et formaliter insigniti sint lauræ Doctoratus, aut id eis ex speciali competat Apostolico privilegio. (41. Sic ex speciali privilegio Apostolico possunt Litteras Sacræ Poenitentiariæ exequi; ac prout opus fuerit dispensare, Lectores Jubilati Fratrum Minorum de Observantia, prout eis expresse concessit Innocentius XI. 27 Novemb. 1679. Constit. incipien. Exponi nobis. (42. Item enim ex speciali privilegio possunt tales Litteras exequi Patres Confessarii Societatis Jesu, non quidem omnes, sed illi, qui ab eorum Præposito Generali, vel de ejus licentia ab aliis Societatis Superioribus ad id specialiter designati fuerint, etiamsi Doctores Theologiæ, vel Sacrorum Canonum non existant, prout eis expresse concessit Gregor. XIII. 3 Aprilis 1582. concessione sequentis tenoris: Sed possunt Sacerdotes Societatis Jesu designati per Præpositum Generalem, aut de ejus licentia per alios Superiores Societatis, et a locorum Ordinariis approbati, vel approbandi etiamsi nullo gradu sint insigniti aperire litteras Sacræ Poenitentiaria destinatas Magistris in Theologia, vel injure Canonico Doctoribus et auditis confessionibus recurrentium ad ipsos, imposita illis pœnitentia in litteris expressa, vel de jure infligenda, eós absolvere, ac in Foro conscientiæ quascumque sibi, verbo, vel scripto commissas absolutiones, dispensationes, pœnitentiarum injunctiones excipere, et exequi. »> (43. Idem possunt ex communicatione cum privilegiis Societatis alii mendicantes, ut recte notat Sanchez lib. 8. disp. 34. n. 11. Rodriquez t. 1. qq. Regul. q. 62. a n. 8. in fine, Vincent. de Justis lib. 1. c. 8. n. 103. et alii.

(44. In casu quo Sacra Pœnitentiaria commissionem, et inscriptionem ita faciat, ut pluries pro faciliori extensione, et expeditione suarum Litterarum facere: Discreto Viro confessori ex approbatis ab Ordinario, tunc poterit quivis approbatus ab Ordinario, vel alius per dictas Litteras specialiter depu tatus illas exequi, etiamsi non sit Magister

[ocr errors]

in Theologia, nec Decretorum, seu Juris Canonici Doctor, quia in ipso videtur Sacra Pœnitentiaria dispensare, nec requirere tales qualitates seu gradus, quamvis non sit aliunde ad hoc privilegiatus, sive sit Confessarius sæcularis, sive regularis. (45. Executor debet esse approbatus ab Ordinario loci, in quo litteras exequitur, ut declavit Sacra Congregatio, teste Vincentio de Justis lib. 1. cap. 8. num. 99. (46. Et debet esse a pœnitente specialiter electus, ut patet ex verbis clausula supra adductæ num. 39. (47. Quod si unus Confessarius a pœnitente electus exequi recuset, vel ob nimium rigorem pœnitenti displiceat, potest pœnitens alium eligere; Sanchez lib. 8. disput. 27. n. 40. Guttierez de Matrimonio c. 125. num. 18. Lezana verb. Litteræ Apostolicæ num. 29. De Justis lib. 1. c. 8. num. 122. Corrad. cit. lib. 7. c. 4. num. 72. dicens ita sæpe interrogatam semper respondisse ipsammet Sac. Pœnitentiariam. (48. Executor ad executionem non debet adhibere testes, ut patet ex sequenti Clausula in Litteris apponí solita : « Nullis super his testibus adhibitis, aut litteris datis. >> (49. Debet autem litteras lacerare, et nullatenus potest eas restituere Oratori, seu Latori, ut patet ex sequenti clausula in Litteris apponi consueta: «Præsentibus laniatis, quas sub pœna excominunicationis latæ sententiæ laniare tenearis, ita ut nullum earum exemplum extet; Neque Latori restituas. >> (50. Alia de executionibus Litterarum Apostolicarum, vide apud Rosam de Executor. Litter. Apostol. part. 1 et 2. ubi omnia de ipsis accurate explicat.

(51. Episcopus qui ob tenuitatem reddituum etiam de consensu Sac. Congreg. Episcoporum, non retinet Vicarium, nequit exequi Litteras Apostolicas Vicario directas; Sac. Cong. Conc. in Aquilana 14 Novemb. 1643. ad cap. 5. sess. 22. de reformal. apud Pignatell. tom. 1. consult. 342.

ADDITIONES EX ALIENA MANU.

(52. Executorem Litterarum Apostolicarum uti Delegatum Principis posse subdelegare, communis Doctorum sententia est. (53. At dubitatur an hac ipsa polleat potestate certus executor in Litteris Apostolicis ita datus: «Per se ipsum procedat: Per se ipsum cognoscat Conscientiam tuam oneramus. » Si enim relatis vel similibus verbis electa sit industria Personæ, certum est, quod is tametsi delegatus sit Principis nequeat subdelegare. (54. Contrarias inter se opiniones refert Rigant. in comm. ad Regul. Cancellar. Regul. 48. n. 8. et plur. seqq. qui tamen concludit, non posse subdelegare si in Litteris Apostolicis dictum sit (55. Per seipsum procedat: Per seipsum cognoscat: posse vero subdelegare, si ea tantummodo apposita sint verba: « Conscientiam tuam oneramus:» (56. idque quia verbis prioribus, non item posterioribus videtur electa industria Personæ.

(57. De Auditore Cameræ, qui est executor omnium Litterarum Apostolicarum, an cumulative procedere valeat ad executionem

Litterarum Apostolicarum, non incongrue hic quæritur? (58. Invaluit distinctio, ut si Litteræ expeditæ sint in Forma dignum antiqua seu in forma Commissaria, et datus in iis, ! ut solet, sit certus executor, nequeat Auditor Cameræ ullo modo se ingerere. (59. Sin autem agatur de Litteris expeditis, in quibus ad petitionem Partis dantur in Bulla separata tres Executores, possit cumulative procedere, ita ut sit locus præventioni, modo tamen non sint deputati Executores in Partibus ultra duas diætas; (60. Rigant. loc. cit. num. 22. et plur. seqq. qui una monet, quod in casibus, in quibus Auditor Cameræ procedere non potest, si Partes in eum consentiant, valide procedat.

(61. Frequentes etiam in foro sunt controversiæ de mutatione Executoris Litterar. Apostolic. (62. Eadem autem obtinuit distinctio, ut certus Executor a Papa datus in Litteris Apostolicis expeditis in forma Dignum, sive antiqua, sive novissima, non nisi ab ipso Papa mutari queat; Executor vero datus in Litteris in forma gratiosa, mutari a Signatura queat; Rigant. ibid. a n. 48. ad plur. seqq.

(63. Executorem Litterarum Apostolicarum posse procedere absque earum exhibitione in Cancellaria Episcopali recte firmavit Auctor n. 10. At vide Rigant. ubi supra num. 67, et plur. seqq. qui simul refert, Urbanum dictum in sua obedientia Sextum favisse Episcopis, et sanxisse, ipsis inconsultis, immo non approbantibus, Apostolicas litteras executioni demandari haud posse; contrarium vero statuisse Bonifacium Papam Nonum in sua obedientia nuncupatum, Martinum V, Leonem X, Clementem VIII. (65. Tum consule eumdem Rigant. eod. loco n. 61, et plur. seqq. de eo quod Auctor num. 24, ait haud posse Episcopum exequi Litteras Apostolicas directas Vicario Generali.

ADDITIONES EX EDITIONE BARBIELLINIANA.

Litteræ Apostolicæ in forma gratiosa expeditæ nulla indigent justificatione, cum præsumantur in Dataria justificatæ, et executori uti mero nil aliud committitur nisi nudum ministerium tradendæ possessionis, absque eo quod teneatur se informare de narratorum verificatione. Garcia de Benefic. par. 6, cap. 2, n. 157. Rosa de Execut. litter. Apostol. par. 1, cap. 13, n. 1, et 2. Rota in recent. par. 16, decis. 343, n. 6, cor. Falconer. tit. de Rescript. et litter. Apostol. decis. 11, n. 1. Nudi tamen, et meri executoris figuram amittit, partesque Judicis assumit dum alius ante commissionem in Beneficii possessione reperitur ad notata per Garcia de Benefic. part. 8, cap. 2, n. 159. Rosa. de Execut. litterar. Apostolicar. part. 1, cap. 13, n. 3. Rota cor. Bichio. decis. 339, n. 17, et decis 597, n. 8, cor. Falconer. loc. cit. decis. 2, n. 2. Mixtus quoque fit executor, si in litteris reperiatur clausula dummodo te informes cujus vigore non absolute conceditur gratia, sed narratorum examen mandatur executori. Rosa de Execut. litter. apostolic. part. 1, cap. 5, n. 18, cap. 7, n. 241, et in addit. n. 6. Rota cor.

--

[ocr errors][merged small][merged small]

ras non esse exequendas. Rota cor. Burat. decis. 185, n. 3, et cor. Dunoz. Jun. dec. 193, n. 2, et seq. cor. Ratto decis. 205, n. 11 et 12. Quod pariter procedit etiamsi aliquis appareat, sed non sit legitimus contradictor. Rota cor. Penia. decis. 1274, n. 2, et 3, in recent. part. 15, decis. 331, n. 16, et 17, et cor. Ratto. decis. 205, num. 14.

EXECUTOR TESTAMENTARIUS. Vide verb. TESTAMENTUM, art. 3. EXEMPTIO.

1. Quando concedatur Ecclesiastico exemptio a ju

(1. Exemptio Ecclesiastici a jurisdictione sui Episcopi non conceditur a Sacra Congregatione, nisi evidenter probetur sævities contra se exercita, aut justus timor ne exerceatur; et nec tunc, nisi prius audito Ordinario, ipsoque fraterne admonito ut mitius agat. Bened. XIV, de Synod. Diœces. libr. 13, c. 10, § 30.

(2. Tunc autem plerumque nihil fit aliud,

SUMMARIUM.

[blocks in formation]

EXEMPTIO REGULARIUM. Vide verb, REGULARES, art. 2. EXEQUIÆ.

[blocks in formation]

(1. Si testator jusserit sepulturæ mandari corpus suum sine precibus, et psalmis, et Missis; associatione Clericorum, candelis ardentibus etc., ejus voluntas non est attendenda ut decidit S. Rota coram Molines in Romana Funeralium, die 15 Junii 1699. Bened. XIV, Instit. Eccles. 36, § 22.

(2. Clemens XI mandavit in edicto legendo in ejus Bull. p. 317, ut in associatione funeris cujuscumque serventur leges Ritualis Rom. in tit. de Exequiis, § Constituto tempore. Fieri tamen potest, ut in aliquo singu. lari rerum articulo cadaver deferendum sit aliter quam præscribat Rituale, quod tamen fieri non debet absque Episcopi scientia, uti e. g. si deferendum sit cadaver in curru tecto, EXERCITIA

SUMMARIUM.

4. Affertur Epistola Encyclica quoad Exercitia Spiritualia obeunda ab Ordinandis, et Monachandis. 2. Affertur alia Epistola Encyclica, qua Clericis omnibus spiritualia Exercitia peragentibus per decem

Lettera della Sagra Congregazione sopra i Vescovi, e regolari d' ordine d'Innocenzo XI, per gli Esercizi spirituali da farsi dagli Ordinandi e Monacande diretta al Cardinal Arcivescovo di Milano, e similmente a tutti li Metropolitani, da communicarsi e

[ocr errors]

mitti possunt in funeris associatione. 3. Parochi funus associantes Ecclesias Regularium ingrediuntur cum Cruce et Stola. - 4. Corpora Sacerdotum,

Diaconorum et Subdiaconorum Sacra sui Ordinis veste induta exponi debent.

quod sæpe alias prohibuit Sacr. Congreg. apud Petram in Constitut. Apostolic. tom. 2, num. 20.

(3. Parochi associantes funus ad Ecclesiam Regularium arceri non debent ab ingressu Ecclesiæ illius cum Cruce et stola, ut ex Bulla Bened. XIII, incio. Pretiosus, art. 3, a num. 69.

(4. Cadavera Sacerdotum, Diaconorum, et Subdiaconorum exponi non possunt in Ecclesia alia induta veste, quam sacra sui Ordinis, ut ex Decreto Clementis XI, cit. Instit. 36, § 26. Vid. CADAVER, Addit. Casin. a n. 90, etc.

Alia ad rem, vide verb. FUNERALIA, verb, SEPULTURA.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

aila .naggior sicurezza della salute dell' Anime, conoscendo col suo santo zelo, quanto sia necessario un precedente divoto raccoglimento di spirito, per degnamente prepafarsi, tanto in ordine alli promovendi al ricevimento degli Ordini, quanto rispetto alle Spose di Christo, al vestir l'abito, professar lo stato Religioso vuole, e comanda, che tutti li promoventi agli Ordini si minori, come sacri, debbano per dieci giorni continui avanti Ordinazione ritirarsi a fare gli Esercizi spirituali nell' istessa conformità prescritta alli promovendi in Roma, nella Costituzione 126, della felice memoria d'A.essandro VII, che comincia Apostolica Solicitudo, e che parimente tutte quelle, che vorranno farsi Monache in qualsivoglia Monasterio, anche soggetto a 'Regolari, siano tenute fare i detti Esercizj spirituali per dieci giorni avanti, che ricevano l' Abito, e siano ammesse al Noviziato. E che li medesimi Esercizj si debbano ripetere per lo spazio di dieci giorni, avanti, che siano ammesse alla Professione, alla quale la Santità Sua comanda, che non debbano essere ricevute, se prima non averanno adempiuta questa santa preparazione. Desidera in oltre Sua Beatitudine, che si procuri con tutte le diligenze possibili, ma con modi soavi, e discreti, che ancora tutte le Monache Professe una volta l'anno almeno per qualche tempo, che si stimerà opportuno, faccino li medesimi Esercizj per la rinovazione dello spirito, tanto necessario a chi con essersi rinchiusa ne'Sagri Chiostri deve professare lo stato di perfezione. Resterà per tanto servita V. E. di far pronta esecuzione a comando si santo di Sua Beatitudine, mentre per fine le bacio umilmente le mani.

Roma, 9 Ottobre 1682.
Di V. E.

Umiliss. e Devotiss. Servit. C. CARD. FAchinetti. B. Panciatici Secret. Epistola Encyclica ad universos Italiæ, Insularumque adjacentium Ordinarios jussu Summi Pontificis conscripta, qua pium Exercitiorum spiritualium opus ipsis maxime commendatur, et Clericis, Sacerdotibus, aliisque Ecclesiasticis, illa peragentibus plura ex Apostolica benignitate indulgentur.

(2. Reverendissime Domine uti Frater. Inter gravissimas Pastoralis Officii curas, quibus Sanctissimus Dominus Noster assidue premitur, in eo præcipue studio incumbit, ut quicumque in sortem Domini vocati sunt, præsertim vero Sacerdotes, et animarum Rectores, ut sacrarum Litterarum, Divinarumque rerum scientia, tum etiam vitæ, morumque honestate cæteris antecellant, ac in omnibus, juxta monitum Apostoli, præbeant semetipsos exemplum bonorum operum in doctrina, in integritate, in gravitate. Cum etenim ipsi sint Sanctiora Ecclesiæ membra, dispensatores Mysteriorum Dei, Christiani

Populi Duces, et Magistri, Mediatores inter Deum, et homines, lucernæ super candelabrum positæ, ut luceant omnibus, qui in domo sunt; Nihil est, quod alios magis ad pietatem, divinumque cultum accendat, quam illorum vita et exemplum. Omnes siquidem in ipsos, tamquam in speculum, oculos conjiciunt, ut inde sumere possint, quod imitentur. Porro cum diuturna experientia compertum sit, ad retinendam conservandamque Sacerdotalis Ordinis dignitatem, et sanctimoniam maxime conducere, ut Ecclesiastici viri spiritualibus Exercitiis aliquando vacent, quibus quidquid sordidum de mundano pulvere contractum est, commode detergitur, Ecclesiasticus spiritus reparatur, mentis acies ad divinarum rerum contemplationem extollitur, recte sancteque vivendi norma vel instituitur, vel confirmatur. Proinde Sanctitas sua pro eximio, quo flagrat, omnium salutis zelo, vehementer exoptans, ut pium hoc et saluberrimum Exercitiorum spiritualium opus ubique locorum magnopere frequentetur, ac vigeat, universos Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, cæterosque cum Italiæ, tum etiam Insularum adjacentium Ordinarios enixe admonet, ac in Domino hortatur, ut illud in sua quisque Diœcesi, quo majori poterunt conatu et studio promovere satagant; præcipue vero iis districte injungit ac præcipit ut quæ dudum san. mem. Innocentius XI, P. M. per encyclicam Epistolam a Sacra Congregatione Episcoporum, et Regularium Consultationibus præposita ad universos Italiæ, Insularumque adjacentium Episcopos datam 9 Octobris 1682, quoad hujusmodi spiritualia Exercitia a singulis Clericis decem dierum spatio antequam ad Sacros Ordines assumantur, peragenda mandavit, exacte, ac inviolabiliter observari, et exequi curent, et quos iisdem Exercitiis per antedicti temporis spatium minime operam dedisse cognoverint, a Sacra Ordinatione repellant penitus et arceant. Præterea Sanctitas sua eosdem Ordinarios admonet et hortatur, ut fructu, qui sane uberrimus ex prædictis spiritualibus Exercitiis percipitur, opportune, proposito, ac explicato, universos ex Clero sibi subjecto, sed præcipue animarum Rectores, Confessarios, Canonicos, aliosque Beneficia, tos Chori servitio adstrictos diligenter excitent ad eadem Exercitia saltem semel in anno peragenda in domibus Religiosorum Societatis Jesu, seu Presbyterorum Congregationis Missionis, si adsint, sin minus in alia pia, seu Regulari Domo ab ipsis Ordinariis ad id designanda et approbanda. Ut autem alacrius ad eumdem spiritualem se cessum singuli conveniant, Sanctitas sua omnibus præfatis animarum Rectoribus, Confessariis, Canonicis, Beneficiatis, aliisque Sacerdotibus, et Clericis, qui per decem dies singulis annis eadem Exercitia peregerint in domibus præfatis, ibique diu, noctuque permanserint, ac interea temporis vere po nitentes, et confessi Sacrosanctum Eucharistiæ Sacramentum sumpserint, quoties id egerint, plenariam omnium suorum pecca

torum indulgentiam, et remissionem misericorditer in Domino elargitur. Parochos insuper per idem tempus semel tantum in anno Exercitiis hujusmodi vacantes a residentia benigne absolvit; Quod ipsum servari præcipit quoad Canonicos, Beneficiatos, aliosque personali residentia obstrictos, et Chori servitio mancipatos, quos nihilominus lucrari decernit integros fructus, et quotidianas suorum respective Canonicatuum, et Beneficiorum distributiones, quascumque, perinde ac si Choro, divinisque Officiis personaliter interessent, dummodo tamen eadem exercitia peragant, obtenta prius ab Ordinario licentia, a quo nullatenus concedenda erit Adventus, et Quadragesimæ tempore, ac in solemnioribus Festivitatibus, nec unquam omnibus simul Canonicis, aliisque Chori inservientibus, sed eo adhibito modo, ne Chori servitium nequaquam intermittatur, et quoad Parochos, idoneis prius OEconomis ab ipsomet Ordinario approbandis, qui animarum curam laudabiliter administrent. Mandat insuper Sanctitas Sua, ut hæ litteræ publicentur in ista Diœcesi, et in Cancellaria registris pro perenni eorum, quæ in illis continentur, observantia adscribantur, et ad hunc ipsum finem quolibet triennio earum publicatio in posterum re

novetur.

Quæ omnia ita diligenter ab Ampl. tuæ vigili providentia, ac pastorali sollicitudine præstanda fore confidit Sanctissimus Pater, ut a Sanctitate sua laudem, a cœlesti vero bonorum operum Retributore condigna præmia valeat promereri; Et Ampl. tuæ copiosa divinorum Charismatum incrementa ex animo precor. Ampl. tuæ.

Dat. Romæ die 1 Februarii 1710.

Ut Frater

BANDINUS, card. panciaticus præfectus.
V. Petra Secret.

Concessio Indulgentiæ Plenaria Fratribus Regularis Observantiæ. S. Francisci, ac Reformatis Cismontanæ Familie Exercitiis spiritualibus per octiduum vacantibus.

ALEXANDER PAPA VII, ETC. (3. Cum, sicut nobis nuper exponi fecit

SUMMARIUM.

dilectus Filius Michael Angelus a Sambuca Ordinis Fratrum Minorum Sancti Francisci Minister Generalis in Capitulo Generali ejusdem Ordinis novissime Toleti celebrato, inter alia decretum fuerit, ut secessus, et spiritualia mortificationis, et Orationis mentalis Exercitia in omnibus Provinciis Cismontanæ Familiæ Ordinis prædicti reassumantur, el illis Fratres earumdem Provinciarum aliquoties singulis annis vacent.

§ 1. Nos qui probe novimus quantopere conducant Exercitia hujusmodi dirigendis in viam Domini, et confirmandis in illa Christi fidelium mentibus, devotionem Fratrum memorati Ordinis, qui de suorum Superiorum licentia operi adeo pio et salutari vacaverint, cœlestium Ecclesiæ thesaurorum elargitionem magis excitare volentes, de Omnipotentis Dei misericordia, et Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus et singulis prædicti Ordinis Fratribus tam Clericis, quam Laicis, seu Conversis, qui in Domibus Regularibus Provinciarum prædictarum de suorum Superiorum licentia Exercitia prædicta per octidui spatium quandocumque peregerint, et interea temporis vero pœnitentes et confessi Sacrosanctum Sacrosanctum Eucharistiæ Sacramentum sumpserint, quoties id egerint, plenariam omnium suorum peccatorum indulgentiam, et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Præsentibus in perpetuum valituris.

§ 2. Volumus autem, quod si pro impetratione, præsentatione, admissione, seu publicatione præsentium aliquid vel minimum detur, aut sponte oblatum recipiatur, eædem præsentes nullæ sint eo ipso. Quodque eo rumdem præsentium transumptis, etiam im pressis, manu Notarii publici, vel Secretarii dicti Ordinis subscriptis, et sigillo persona in dignitate Ecclesiastica constitutæ, vel Ministri Generalis prædicti Ordinis munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quæ ipsis præsentibus adhiberetur, si forent exhibitæ, vel ostensæ.

Datum Romæ apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris, die 11 Junii 1659. Pontificatus nostri anno quinto.

EXHEREDATIO.

1. Exheredatio quid sit. - 2. Exheredatio descendentium ut rite fiat, et suum sortiatur effectum, debet fieri nominatim.-3. Si tamen unicus est filius, vel filia, non est necesse eum nomine suo nominare.

[ocr errors]

4. Exheredatio, ut valeat, debet fieri circa totam hereditatem. 5. Insuper exheredatio, ut valeat, debet fieri ex legitima causa, in testamento specifice expressa. 6. Et si causa exheredationis in testamento expressa fuerit minus legitima, testamentum est nullum. - 7. Demum ut exheredatio valeat, requiritur ut causa exhæredationis testamento inserta ab herede scripto legitime probetur. 8. Ad hoc autem ut exheredatio locum habeat in filio, licet plures sint causæ, una tantum probata sufficit. 9. Omnes dictæ conditiones, quæ requiruntur pro valida oxheredatione descendentium, requiruntur etiam pro valida exheredatione ascendentium. 19.

-

Causæ legitimæ exheredandi descendentes sunt quatuordecim. 11. Prima, si deseendens parenti manus violentes injecerit.-12. Secunda, si gravem ei injuriam inferat. - 13. Tertia, si eum criminaliter accusaverit, non item si civiliter. - 14. Quarta, si cum maleficis hominibus, ut maleficus versatur. — 15. Quinta, si vitæ 'parentis insidiatur. — 16. Sexta, si cum noverca sua, aut cum concubina Patris rem carnaliter habet.-17. Septima, si defert contra Patrem cum gravi ejusdem præjudicio. -18. Octava, si pro patre incluso recusat filius fide jubere. 19. Nona, si patrem testari impedit. — 20. Decima, si Arenariis et Mimis se associat. 21. Undecima, si filia recusatis honestis nuptiis luxuriosam vitam ducit. 22. Duodecima, si proles parenti in amentiam lapso, competens non præstari obsequium. 23. Tertiadecima, si proles parentem ab hostibus captum non_redimit. - 24. Quartadecima, si proles non est Catholica.-25.

« PoprzedniaDalej »