Obrazy na stronie
PDF
ePub

dam alienatio, arg. cap. Apostolicas 13, cap. Sine exceptione 52, caus. 22, quæst. 2, cum concordantiis. (24. Est tamen vere probabilis contraria sententia, quam tenent Glossa in d. cap. Prohibemus, verb. Laicos; Barbosa ibidem n. 7. Pirhing lib. 3, decretal. tit. 30, n. 144. Reiffenstuel ibidem n. 145, et alii. Et ratio ipsorum est, quia quivis potest jus sibi legitime competens in alium transferre, nisi jure prohibeatur; argum. leg. in re mandata, Cod. Mandati; nullum autem assignari potest jus, quod hoc prohibeat, adeoque,etc. Citatum enim cap. Prohibemus, non loquitur, dicunt ipsi, de Decimis, quas justo et legitimo titulo possident, sed solum de illis, quas injuste detinent, ut patet ex illis verbis, « Laici decimas cum animarum periculo detinentes, » quæ verba non verificantur de Decimis legitimo titulo possessis, cum illas tuta conscientia, et sine animarum periculo retineant.

ADDITIONES EX ALIENA MANU.

(25. Ad validitatem concessionis Decimarum favore Laicorum requiritur specialis derogatio Concilii Lateranensis sub Alexandro III, relat. in cap. 19, de decimis, ut respondit Rota in recent. dec. 614, n. 4, et seq. p. 4, tom. 3, coram Coccino decis. 643, num. 6, coram Penia decis. 997, num. 4, ubi quod Clausulæ : Non obstantibus, etc.,Quorum tenores, etc., non inducunt talem derogationem, inter impressas post Tamb. de Jur. Abbat. decis, 92, num. 1. et seq. in Constantien. Decimarum 17. Januarii 1744, § 7, coram Illustriss. de Thunn, et in Sabinen. Decimarum 6 Martii 1747, § 13, coram cl. memor. Millin.

(26. Declarat tamen procedere, si concessio cadat super jure spirituali decimandi, non item super commoditate Decimarum, quæ est quid temporale; Rota coram Bichio dec. 347, n. 8. et seq. et inter impressas post Salgad. de Labirint. Credit. dec. 95, n. 6. et seq.

(27. Utilis propterea est inspectio, quando concessio cecidisse dicenda sit super spirituali jure Decimarum, et quando super Decimarum commoditate. Vide si lubet de ea Pacion, de Locat. et Cond. cap. 10, num. 88, et Rota inter impressas Salgad. de Labirint. Creditor. d. dec. 95, n. 9. et plur. seq.

ARTICULUS v.

Decimæ quoad modos, quibus potest quis eximi ab ipsis solvendis, et quoad judicem competentem in earum causis.

(1. Primus modus, quo potest quis eximi ab obligatione solvendi Decimas, est privilegium concessum a Summo Pontifice; argum. cap. Ex multiplici 3, cap. Dilecti Filii 8, cap. Ex parte 10, cap. Licet 11, cap. Ad audientiam 12, et cap. A nobis 24, de decimis, ubi expresse dicitur quod « quilibet Decimas solvere teneatur, nisi a præstatione ipsarum specialiter sit exemplus; » et paulo infra : Nisi ab eis ostendatur, quare ab hujusmodi sint immunes. » (2. Papa enim valide

concedit exemptionem Decimarum, cum de ejus potestate non sit dubitandum; Rota par. 12, recent. dec. 299, num. 3. (3. Et sic communis, et certa omnium Doctorum. Tale autem privilegium eximens a Decimis cessat, quando incipit esse enormiter perniciosum Ecclesiis Parochialibus, ut si v. g. alicui Monasterio modicos fundos habenti concessum sit tale privilegium, cessat si postea ejus possessiones et fundi sive per donationes, sive per emptiones, aut alio modo tanto augeantur, ut major pars agrorum loci jam ab ipso possideatur, et sic Decimæ successive nimium subtrahantur, indeque Parochi enormiter lædantur; argum. cap. Suggestum 9. de Decimis; cap. Quid per Novale 21, de verbor. signif. et cap. Cum ad hoc 16. de Clericis non residentib. et tenent Abbas in dict. cap. Suggestum n. 3. et 4. Barbos. ibidem n. 2, et communis aliorum. (4. Cum vero dubitatur, an privilegium sit enormiter læsivum, recurrendum est pro declaratione ad Summum Pontificem ; arg. cap. Cum venisset 12. de judiciis, ibi: «< Cum super privilegiis Sedis Apostolicæ vertatur quæstio, nolumus de his per alios judicari ; quia illius est interpretari, cujus est concedere; » arg. c. Inter alia 31. de sentent. Excom. ibi: « Unde jus procedit, interpretatio quoque procedit, » et leg. fin. Cod. de leg. (5. Insuper privilegium non solvendi Decimas cessat, et amittitur per non usum, seu potius per usum contrarium, quo privilegiati Decimas per 40, annos solvunt; cap. Accedentibus 15, de privilegiis, ibi: «Cum enim tanto tempore (scilicet per 40 annos) contra indulta privilegia Decimas solverint, eis renunciasse tacite præsumuntur.» (6. Nec sufficit ad amittendum tale privilegium, si per 30 annos privilegiati solvant Decimas, ut dicitur in cap. Si de terra 6, de privilegiis, quia hoc caput tanquam jus antiquum continens fuit correctum a dict. cap. Accedentibus, utpote ejus recentius continente, ut notatur in ejusdem capitis summario, et communiter a Doctoribus. Eo vel maxime, quod jure novo universaliter contra Ecclesias quascumque, ac privilegia earumdem, non nisi quadraginta annorum admittatur præscriptio, textu expresso in cap. Illud autem 8, de præscriptionib. ibi: « Illud autem te scire volumus, et tenere quod adversus Ecclesias minorem præscriptionem, quam quadraginta annorum, Romana Ecclesia non admittit, licet quidam Canones comprobent tricennalem. » (7. Ulterius privilegium non solvendi Decimas potest amitti, transactione et conventione facta inter partes, Parochum v. gr. et privilegiatos, si hi privilegium, vel ex loto, vel ex parte remittant, textu aperto in cap. Dilecti 8, de decimis, ibi: « Vel cum ipsis amicabiliter componatis; » cap. Suggestum 9, eodem tit. ibi: «Mandamus quatenus cum prædicto Abbate et Fratribus super ipsis Decimis componatis, » et cap. Nuper 34, eod. tit. ibi: «Decimas persolvant Ecclesiis, quibus ratione prædiorum antea solvebantur, nisi cum ipsis Ecclesiis aliter duxerint componendum. » Et ratio petitur ex cujus

[ocr errors]

que libero usu sui juris : « Cum, »> ut expresse dicitur in c. Šide terra 6, de privileg., cum liberum sit unicuique suo juri renunciare. >>

१.

(8. Secundus modus, quo potest quis eximi ab obligatione solvendi Decimas, est consuetudo, vel præscriptio; dummodo tamen Ecclesiæ Ministri aliunde quam ex. Decimis congruam sustentationem habeant, v. gr. amplis redditibus fundationis Ecclesiæ, oblationibus, aut Legatis piis, obligatio solvendi Decimas potest tolli, et abrogari per contrariam legitimam consuetudinem, sive a Clericis, sive a Laicis. Ita defenditur contra plures veteres Canonistas, et contra Reiffenstuel a fere omnibus recentioribus tum Canonistis, tum Theologis, et in specie a Covarruvia 1. 1, variar. Resol. cap. 17, n. 8. Silvester verb. Decima qu. 4. Navar. lib. 3, cons. 2, de Decimis; Rebuff. de Decimis 13, n. 46. Moneta eodem tract. cap. 5, q. n 89. Azor. part. 1, lib. 7, cap. 26, q. 4. Suarez lib. 1, cap. 12, n. 8. Less. lib. 2, cap. 39, n. 25. Canis. tract. de Decimis cap. 17, n. 8. Layman lib. 4, tract. 6, c. 6, n. 10. Pirhing loco cit. n. 126. Barbosa de offic. Parochi cap. 28, § 3, n. 64, cum aliis fere communiter; et Rota part. 6, recent. dec. 23, n. 3, part. 8, dec. 146, n. 7, et sæpe alibi. Et ratio est quia, supposita congrua sustentatione Ministrorum Ecclesiæ aliunde quam ex Decimis, Decimæ non debentur ipsis jure naturali, vel divino, sed solum jure humano Ecclesiastico, ut jam probatum est supra in art. 1, n. 90. Jus autem humanum Ecclesiasticum potest omnino tolli, et abrogari per contrariam consuetudinem legitime introductam et præscriptam; cap. Cum tanto 11, de consuetud. et leg. de quibus 32, ff. de Legibus, adeoque,etc. (9. Hinc infertur posse ex consuetudine induci, ut ex certis fructibus, v. gr. vino, oleo, fœno, etc., vel ex fructibus minutis et foetibus animalium nullæ omnino Decima solvantur, aut aliqua solum portio solvatur; Rota part. 1, recent. dec. 469, num. 2, dec. 474, n. 5, part. 9, tom. 1, dec. 123, numer. 1. (10. Et sic potest induci consuetudo, quod Decimæ de bonis locatis, aut arrendatis non solvantur, quæ consuetudo servanda est; Rota part. 13, rec. decis. 344. n. 6. (11. Sic etiam consuetudine possunt Decima alterari respectu quotæ qualitatis et modi; Rota part. 6, recent. dec. 311, n. 5, part. 19, tom. 1, dec. 12, n. 6. (12. Talis autem consuetudo debet esse uniformis, universalis, et legitime præscripta; Rota part. 1, recent. dec. 469, n. 2, dec. 474, n. 1, part. 5, tom. 1, dec. 124, n. 12, part. 13, dec. 344, n. 6. (13. Et ad hoc ut talis consuetudo sit legitime præscripta, requiritur lapsus saltem 40 annorum; c. Illud autem 8, de præscriplion. cap. Accedentibus 15, de privileg. Rota p. 15, rec. dec. 322, num. 8.

(14. Objicies: Laici non possunt præscribere jus percipiendi Decimas, ut isim ipsis solvantur ab aliis, textu expresso in cap. Causam 7, de præscription. ibi : « Quia cum Laici Decimas detinere non possint, eas nul

ne

la valent præscribere ratione, » ergo nec possunt præscribere jus retinendi Decimas, quas ipsis solvere deberent Ecclesiæ Ministris, nam retinendo Decimas, quasi a se ipsis illas accipiunt. (15. Respondetur concedendo antecedens, et gando consequentiam et paritatem. Et disparitas est, quia jus percipiendi Decimas est spirituale; Jus autem exemptionis a solvendis Decimis non est spirituale; ideoque Laici non sunt incapaces possidendi hoc jus; nempe percipiendi ex propriis possessionibus fructus integros sine detractione, sive onere Decimarum; quod onus solvendi Decimas inhærens ipsis possessionibus, seu feudis est quid temporale, ideoque etiam immunitas ab hoc onere est tantum quædam libertas et commoditas temporalis, et consequenter a Laico præscribi potest, ut recte notat Covarruvias loc. citat. cap. 17, num. 10. Suarez. loc. cit. cap. 12, num. 17. Pirhing 1. c. n. 130.

(16. Ad solum Judicem Ecclesiasticum prívative quoad Laicum pertinet causa Decimarum, si agatur de proprietate et jure percipiendi Decimas, ad quem pertineat, vel de privilegio, aut præscriptione earum, aut de exemptione a solutione earumdem. Est communis et certa cum Rota part. 10, recent. dec. 284, n. 10, part. 14, dec. 297, arg. cap. Exhibita 9, de rerum permut. et cap. Tug 25, de decimis. Et ratio est, quia talis causa Decimarum censetur causa spiritualis, arg. cit. c. Exhibita 9, de rerum perm. et c. Parochianos 14, de Decim. De causis autem, et juribus spiritualibus Judex Laicus cognoscere, ac disponere nequit; c. Bene quidem 1, dist. 96. c. Decernimus 2, de judiciis, c. Tua 25, de Decimis; Rola part. 2, recent. dec. 673, n. 2, p. 14, dec. 297, n. 9, adeoque,etc. (17. Hinc fit, ut etiam causa Decimarum, quæ datæ sunt in Feudum sæcularibus, discutienda sit coram Judice Ecclesiastico, licet enim dominium hujusmodi Decimarum, scilicet fructuum illarum omnino spectet ad Laicos, et Feudum censeatur sæculare; tamen quia oritur, et dependet a jure spirituali, et Ecclesiastico, non potest Judex Laicus de illis cognoscere; Feder. de Senis cons. 245, n. 1. Pirhing. loco citato n. 163. Rota part. 6, recent. dec. 42, n. 15. (18. Unde si quis in similibus causis Decimarum erga Judicem Ecclesiasticum contumacem se exhiberet, posset per censuras compelli; cap. Ex p. 21. c. Non est 22. Tua nobis 26, et c. In aliquibus 32, de Decimis.

ADDITIONES EX ALIENA MANU.

(19. Modi, quibus acquiri.potest exemptio a solutione Decimarum, duo.sunt, ut monet Auctor, Apostolicum privilegium et præscriptio. At de utroque hoc modo latius disserendum.

(20. Quod attinet ad Apostolicum privilegiùm, tria potissimum discutienda de eo sunt. I. Quid requiratur, ut Apostolicum privilegium de non solvendis Decimis efficax sit. II. Ad quas Decimas vires suas porrigat

privilegium hoc Apostolicum. III. Quando dictum Apostolicum privilegium vim suam amittat.

(21. Ut apostolicum privilegiuni de non solvendis Decimis efficax sit, continere debet expressam derogationem Concilii Lateranensis sub Innocentio III. relati in cap. Nuper., de Decim. (22. Derogatio vero generalis quantumvis ampla haud sufficit. (23. Idque procedit, etiamsi agatur de Apostolico privilegio concesso intuitu defensionis Catholicæ Fidei. (24. Nota vero, quod necessaria est hæc specialis derogatio, si bona acquisita sint post dictum Concilium Lateranense, vel jam ante ipsum obnoxia erant solutioni Decimarum. (25. At onus probandi, non ad illum, qui agit, sed ad eum, qui convenitur pro Decimis, pertinet; vide de his omnibus Rotam in Corduben. Decimarum, 6 Junii 1760, et polissimum confirmatoriam 26 Jun. 1750, cor. bo. me. Vicecom.

(26. Ad Decimas, quæ a Laicis, maxime Principibus, percipiuntur, vires suas haud porrigit privilegium Apostolicum, quo generaliter est concessa exemptio a Decimis. (27. Quæstionis vero est, an id obtinere debeat etiam in casu, in quo denuo Decimæ a Laicis ad Ecclesias pervenerint? Variavit in hac quæstione Rota; pro negativa opinione fuit coram Seraphin. dec. 1293. Pro affirmativa vero in recent. dec. 48, p. 1. At denuo ad affirmativam sententiam rediit in Tirasonen. Decimarum 9 Maji 1755, et in confirmatoria 9 Febr. 1756, coram R. P. D. Stadion.

(28. Nec privilegium Apostolicum de non. solvendis Decimis alicujus efficacia est quoad Decimas debitas ipsis Ecclesiis, si earum favore accesserit niunimen alicujus concordiæ, ut ex text. in cap. Ex multiplici firmavit Rota in dict. Tirasonen. Decimarum 9 Maji 1755, § 15, et in confirmatoria 9 Febr. 1656, § 15 coram R. P. D. Stadion.

(29. Privilegium de non solvendis Decim.s viu suam amittit illis omnibus modis quibus suam amittit vim quodcumque aliud Privilegium. De hisce modis agemus in ad-dit. ad verb. PRIVIL. (30. Peculiare vero est, quod hoc de non solvendis Decimis Privilegium amittat vim suam, si vergere incipiat in grave damnum habentis jus ad Decimas, ita ut is se congrue sustentare nequeat, nt est perspicuus textus in cap. Suggestum de Decimis (31. At prætereundum non est, quod sicuti dictus textus de Parochis unice loquitur, ita ad ipsos Parochos communiter restringitur. (32. Quinimmo adeundus est Summus Pontifex, qui suum Privilegium explicet, et moderetur; Nicol. ad Monet. de Decim. adnot. 5, n. 171.

(33. Quod vero concernit præscriptionem, Videndum an decimæ percipiantur ab eo, qui habet assistentiam juris pro ipsis, an ab alia Ecclesia, an a Laicis. (34. Ad acquirendam exemptionem ab eorum solutione primo casu requiri vel immemorabilem, vel centenariam, vel quadragenariam, cum titulo colorato, sufficere secundo casu simplicem

quadragenariam, (35. et tertio demum casu decennalem communiter tradunt Bohemer, in decret. lib. 3, tit. 30, § 42. Engel in Collect. Jur. Canon. lib. 3, tit. 30, § 3, n. 49. Schmalzgrueb. Jur. Eccles. univ. lib. 3. part. 3, tit. 30, § 3. n. 63. Zipæus respons. de Jur. comm. lib. 3, tit. 30, respons. fer. per tot. Antonell. de Tempor. Legal. lib. 2, cap. 37, n. 18. Rot. in recent. dec. 151, n. 5, part. 19, tom. 1 et coram Molin dec. 142, n. 5.

(36. Sed novissime Rota in ea videtur fuisse sententia, ut etiam ad acquirendam exemptionem a solutione, etiam Decimarum, quæ percipiuntur a Laicis, requiratur, vel immemorabilis, vel centenaria, vel quadragenaria cum titulo colorato. Salamantina enim Universitas egit pro Decimis adversus PP. S. Hieronymi ejusdem Civitatis Salamantinæ. (37. Opposita ab iis fuit præscriptio; licetque admissum fuerit, Universitatem Salamantinam corpus esse non Ecclesiasticum, sed Laicale, ut probant Alphons. de Escobar. de Pontific. et Reg. Jurisd. in stud. general. capit. 21, per tot., ubi num. 273 et seq. quod Decimæ, quæ percipiuntur ab Universitate Salamantina, evaserint Laicales, Andreæ Mend. de Jur. Academ. lib. 1, quæstion. 8, pariter per tot. firmatum tamen fuit, non aliter mox dictos Patres S. Hieronymi acquirere potuisse exemptionem a solutione Decimarum, quam vel immemorabili, vel centenaria, vel quadragenaria cum titulo colorato, ut patefaciunt decisiones in Salamantina Decimarum 24 Februar. 1757, et in confirmatoria 8 Maji ejusdem anni 1757, cor. R. P. D. Francipane.

(38. De quadragenaria in subjecta materia Decimarum invaluit in foro opinio, quod munita ea præterea esse debeat requisitis contradictionis et acquiescentiæ; idque quia nulla præscriptio locum habere potest sine possessione; in juribus vero negativa possessio non incipit nisi a die interpellationis, denegationis et acquiescientiæ. (39. At res expers haud est difficultatis ; aliud enim est, si is, qui præscribere intendit jus aliquod negativum, ante interpellationem nulla obligatione tenebatur; aliud vero si, is qui intendit præscribere negativum aliquod jus, obligatione jam ante ipsam interpellationem tenebatur. (40. In priori sane casu non incipit præscriptio, nisi a die interpellationis, denegationis et acquiescentiæ, propterea quod non nisi ab illa die incipit possessio; (41. at in posteriori, in quo sumus, casu, a tempore, quo is qui debet non solvit, initium ducit præscriptio, quum ab illo ipso tempore initium ducat possessio; Ros. consult. 9, a num. 14, ad plur. seq, Trobat de effect. Immemorab. q. 11, num. 79.

(42. Addit et quidem rectius Bohemer in decretal. lib. 3, tit. 30, num. 53, quod ad præscriptionem acquisitivam non item, ut in casu, extinctivam requiratur possessio; adeoque opus haud sit contradictione, denegatione et acquiescentia. Confer etiam Rocc. disp. jur. select. cap. 84, n. 14, et seq.

DECLARATIONES ET DECRETA SACRARUM CONGREGATIONUM.

SUMMARIUM.

-

1. Decreta et Declarationes Sacrarum Congregationum fidem non faciunt, nisi afferantur in forma authentica, ad n. 2. 3. Per hoc tamen non sequitur, quod possint, et debeant, contemni, et pro nihilo haberi Sacrarum Congregationum decreta non authentica, quæ apud probatos, et fide dignos Auctores, et Collectores ad publicam utilitatem impressa reperiuntur. 4. Immo recte facit Judex, qui declarationes Sac. Congreg. quas invenerit apud aliquem probatum Auctorem, ut veras habueris, et sequatur, etiamsi nec a parte allegentur, nec producantur; et secundum aliquos unusquisque tenetur in foro conscientia eas sequi, si de illis sufficientem notitiam habuerit. 5. Hinc decreta Sacrarum Congregationum sunt ab omnibus semper reverenter amplectenda. - 6. Et dato, quod aliqua subsit probalilis ratio dubitandi de veritate alicujus Decreti, recurrendum est ad Sacrarum Congr. Regesta. 7. Et dato insuper quod in Regesto Secretaria aliquod allegatum Decretum non reperiatur, sufficiet, quod de eo appareat per relationem, vel Epistolam, vel notationem proprio charactere factam Cardinalis causæ ponentis. 8. Decreta seu Declarationes

(1. Declarationes et Decreta Sacrarum Congregationum fidem non faciunt, nisi afferantur in forma authentica, ut in specie de declarationibus et decretis Sacræ Congregationis Concilii Tridentini de mandato Urbani VIII, declaravit eadem Sacra Congregatio his verbis: « Sacra Congregatio Concilii Tridentini die 2. Aug. 1631, de speciali S. D. Urbani VIII, jussu mandat, et præcipit hujusmodi declarationibus, tam impressis, et imprimendis, quam manuscriptis nullam fidem esse in Judicio, vel extra a quoquam adhibendam, sed tantum illis, quæ in authentica forma, solito sigillo, et subscriptione Eminentissimi Cardinalis Præfecti, ac Secretarii ejusdem Congregationis pro tempore existentium, munitæ fuerint. » (2. Et etiam in specie de declarationibus et Decretis Sacræ Congregationis Rit. de expresso mandato ejusdem Urbani VIII, declaravit eadem Sacra Rit. Congregatio fere eisdem verbis ut supra : « Congregatio pro Sacris Ritibus sub die 11 Aug. 1632, ex speciali Sanctissimi D. Urbani VIII, jussu mandat et præcipit ejusdem Sacræ Congregationis declarationibus tam impressis, quam imprimendis nullam fidem in Judicio, vel extra esse adhibendam, sed tantum illis, quæ in authentica forma, sigillo et subscriptione Eminentissimi Cardinalis Præfecti, ac Secretarii ejusdem Congregationis pro tempore existentíum munitæ fuerint.» Sic referunt Barbosa Apostolicar. Decis. collectan. 211. Sellius in selectis Canonicis cap. 1, n. 78. Lezana verb. Congregatio; Diana moral. resol. part. 5, tract. 2, resolut. 96. Lantusca verb. Congregatio Concil. Trident., et Congreg. Sacr. Rit. et alii plures.

(3. Per hoc tamen non sequitur, quod possint, et debeant contemni, et pro níhilo haberi Sacrarum Congregationum decreta non authentica, quæ apud probatos, et fide dignos Auctores, et Collectores ad publicam utilitatem impressa reperiuntur. Hoc enim vergeret in maximum Christianæ Religionis,

-

Sacrar. Congregationum consulto Sanctissimo facta habent vim Legis secundum multos Auctores. - 9. Ita ut habeant vim obligandi in utroque foro, non solum pro illis personis, ad quarum instantiam fiunt, seu in illis casibus, quibus Sac. Cong. respondet, sed ut Leges Generales in similibus omnibus. 10. Quam sententiam amplectimur, si tales Sacrarum Congregat. Declarationes habeant tres sequentes conditiones, scilicet, quod sint approbate a Summo Pontifice, quod sint signatæ manu, aut sigillo Cardinalis Præfecti, et Secretarii; et quod sint sufficienter promulgatæ. - 11. Si vero tales declarationes sacrarum Congregat. factæ sint a solis Cardinalibus, summo Pontifice non consulto, nec mandante, licet quam maximæ sint auctoritatis, tamen probabilius est non habere vim legis, et multo minus obligant, si non sint authentice subsignatæ sigillo, et subscriptione Eminentiss. Card. Præfecti, et Secretarii, vel non sint rite communicatæ. - 12. Quoad declarationes autem Sacr. Congregat. Concilii consulto Sanctissimo facta, et in authentica forma exhibitæ, dicendum est, quod habeant vim legis, ac proinde obligent in utroque foro, licet publice non sint promulgatæ.-13. Affertur instantia, et solvitur, ad n. 15. 16. Alia. Remissive.

et

et Ecclesiæ detrimentum, si quæ per ipsa decreta a probatis Auctoribus fideliter relata cirça indulgentias, Cultum Sanctorum, Sacros Ritus, morum reformationem, et disciplinam, et moderationem, et alia hujusmodi, sunt disposita, et sancita, ea tandiu deberent, et possent quoad observantiam executionem suspendi, donec per recursum ad Sac. ipsas Congregationes posset semper in authentica forma obtineri: (4. Unde recte notat Fagnanus in cap. Quoniam 13, de Constitutionibus num. 59, quod Sacrarum Congregationum decreta a fide dignis Auctoribus relata, et de quorum veritate nulla subest probabilis ratio dubitandi, ex eo dumtaxat rejicere, quod non afferantur in forma authentica, atque idcirco contrariam sententiam tueri, certe vix abest ab irreverentia et temeritate; quinimo subdit ibidem ex Sala de leg. tr. 14. disput. 21. quæst. 97. sec. 12. in fin. quod recte facit Judex, qui declarationes Sacr. Congregat. quas invenerit apud aliquem probatum Auctorem, ut veras habuerit et sequatur, etiamsi nec a parte allegentur, nec producantur, adjiciens in foro conscientiæ teneri unumquemque eas sequi, si de illis sufficientem notitiam habuerit, juxta ea quæ tradit Navar. Consil. 1. num. 12. et per totum de Constit. Eo vel maxime quod Urbanus VIII. censetur voluisse solum percutere decreta illa, de quorum veritate subesset probabilis ratio dubitandi, vel ex quo afferrentur solummodo manuscripta, vel apud non probatos Auctores impressa. (5. Hinc decreta Sacrarum Congregationum sunt ab omnibus semper reverenter amplectenda in venerationem tot undequaque Eminentissimorum Patrum, ut censuit Rota in Leodien. Parochialis 1692 et ipsamet Rota semper consuevit amplecti, et signanter part. 11. recentior dec. 108. n. 22. part. 13. dec. 2. n. 36. part. 14. decis. 71. num. 15, part. 17, decis. 297, num. 3, part. 18, tom. 1 dec. 279, num. 2. (6. Et dato,

quod aliqua subsit probabilis ratio dubitandi de veritate alicujus decreti, recurrendum est ad Sac. Congregationum Regesta, prout ipsæmet Sacræ Congregationes demandare soient, quando occasione disputationis particularium casuum circumferuntur decreta quæ diversa vel adversa videntur, aut aliquam probabilem dubitandi de veritate rationem continent; Cardinalis de Luca, Annotat. ad Sacrum Concilium Tridentinum disc. 1, num. 17. (7. Et dato insuper, quod in Regesto, vulgo Vachetta, Secretariæ aliquod allegatum decretum non reperiatur, sufficit, quod de eo appareat per relationem, vel epistolam vel notationem proprio charactere factam Cardinalis causæ Ponentis, prout declaravit, et decretum anni 1673, in sola relatione Cardinalis Cybo Ponentis repertum, extrahi mandavit Sac. Congr. Episcopor. in Mantuana Nullitatis Professionis 3 April 1693, ad relationem Eminentissimi Cardin. de Carpineo. Et pro indubitato supposuit Sac. Congregat. Concil. in Milevitana 8 August. 1705, in cujus Positione charactere Eminentiss. et R. D. Card. Panciatichi, meritissimi Præfecti, reperiebatur adnotatus consensus Partium circa expeditionem cujusdam concessionis restitutionis in integrum, idque impugnante Defensore unius ex Collitigantibus, coactus fuit palinodiam cantare, et mediante speciali Memoriali, in plena Congregatione distributo, se declarare sequentibus verbis: « Supplicantur EE. PP. habere pro non dictis, neque scriptis ea, quæ dicta, scriptaque sunt in Italico Memoriali, § Quindi molto meno, et seq. quoad ibi consensum controversum commissionis datæ Em. D. Magno Mag. quoniam dum talis consensus adnotatus reperitur in Positione, sine dubio, quamvis ego non recorder, a me datus erit. » Et generaliter Rota decis. 46, n. 22, part. 18, recent. Ursaya Institut. crim. lib. 1, tit. 10, § 4, n. 147, et seq.

tit.

(8. Decreta seu Declarationes Sacrarum Congregationum consulto Sanctissimo factas habere vim Legis tenent Salas de leg. tract. 14, disp. 21, sect. 12. Barbosa lib. 1. Juris Eccles. univers. cap. 4, n. 81, et alii undecim apud Dianam p. 1, tract. 10, resolut. 29, et Pignat. tom. 9, consult. 174, per tot. Passerin. de stat. homin. tom. 2, quæst. 187, art. 1, n. 447, et sequent. Monacell. part. 1, 9, formul. 3, num. 3, et alii. Et ratio est, quia ipse sacræ Congregationes decernunt tamquam potestatem habentes a Papa, adeoque, dicunt ipsi, earum declarationes sunt auctoritativæ, tamquam si ab ipso Papa editæ fuissent; (9. Ita ut vim habeant, ut docent Garcias, Lambertin. Farinac. Piasec. Barbosa. J. c. Fagnanus,l. cit. n. 66, teste Gobat tract. 3, n. 604, obligandi in utroque foro, non solum pro illis personis, ad quarum instantiam tiunt, seu in illis casibus singularibus quibus Sacræ Congregationes respondent sed ut Leges generales in similibus omnibus, quia simiJium est similis ratio, et causa, foretque infinitum pro singulis casibus singulas velle declarationes. (10. Quam sententiam et nos libenter amplectimur, si tales Sacrarum

Congregationum declarationes habeant tres sequentes conditiones, videlicet, quod sint approbatæ a summo Pontifice; quod sint signatæ manu aut sigillo Cardinalis Præfecti, et Secretarii, et quod sint sufficienter promulgatæ: quia cum adsunt hæ tres conditiones, habent vim Legis, et iis est necessario standum, cum sic sint munitæ auctoritate Pontificis, et re ipsa censendæ sint immediate exire ab ipso Pontifice, ut colligitur ex Carden. in 2. Crisi dist. 1, num. 98, et seq. et tenent Anton. Cotonius celebr. Controvers. lib. 3, controv. 8, cap. 3. Diana part. 11, tract. 2, resolut. 42, aliique communius, teste Gobat tom. 1, tract. 3, n. 604. (11. Si vero tales declarationes Sacrarum Congregationum factæ sint a solis Cardinalibus, Summo Pontifice specialiter non consulto, nec mandante, licet quam maximæ sint auctoritatis, tamen probabilius est non habere vim Legis, et multo minus obligant, si non sint authentice subsignatæ sigillo, et subscriptione Eminentissimi Cardinalis Præfecti, et Secretarii, ut ex decretis allatis supra n. 1, et 2, vel non sint rite communicatæ, cum ad hoc, ut lex obliget, debeat esse sufficienter promulgata; Authen. Ut factæ novæ Constitutiones, & Sancimus, collat. 5, ibi : « Cur enim culpabimus eos, qui positas nostras ignoraverint Constitutiones?» cap. In istis 3, dist. 4, ibi: « Leges instituuntur, cum promulgantur. »

(12. Quoad declarationes autem Sacræ Congregationis Concilii consulto Sanctissimo factas, et in authentica forma exhibitas dicendum est, quod habeant vim Legis, ac proinde obligent in utroque foro, licet publice non sint promulgatæ; Ita Eman. Rodericus Qu. Regul. tom. 1, qu. 11, art. 1 et 2. Miranda tom. 2. Manual. Prælatorum qu. 26, art. 11. Lezana tom 3. Summ. verb. Sacra Congregat. num. 8. Garcias de Benefic. in præfat. tom. 1, hanc sententiam certam appellans, Pignatell. tom. 6, consult. 99, num. 16. Reiffenstuel lib. 2 decretal. in procm. num. 130. Barbosa loc. cit. num. 81 et 83. cum aliis pluribus, et hanc sententiam ex professo, et fusissime propugnat Fagnan. 1. c. n. 6 et seqq. Et ratio est, quia declarationes Sacræ Cong. Concil. fiunt auctoritate Papæ, et illo consulto, id est auctoritate a Summo Pontif. ipsis Cardinal. tradita interpretandi decreta Concil. ipso consulto, ut patet ex Constit. Pii IV, incip. Benedict. Deus, et Sixti V. incip. Immensa æterni Dei, & Deo autem Patri. Declaratio autem Legis facta ab eo, qui a principe, seu legis conditore habet jus interpretandi, nec differt a lege declarata, 1. Hominis et rei, § Verbum, ex legib. ff. de verbor. significat. I. Qui testamento, § Mulier, verb. arg. ff. de testamento, et sic talis Cardinalium declaratio non mere censetur esse ipsorum, sed esse potius aliqua Apost. Declaratio, prout in simili habetur cap. Cum aliquibus 4, de rescript. in 6, et cap. Si Apostolica 22, de præbend. in 6, et concordat vulgare illud dictum Imperatoris l. 1, § Sed neque, c. de Veteri jure enucleand. ibi: « Omnia merito nostra facimus,

« PoprzedniaDalej »