Obrazy na stronie
PDF
ePub

mixtas. 10. Decimæ aliæ sunt profane, et alie Ecclesiasticæ, et quæ sint utræque? ad n. 12. — 13. Decimæ duplici modo considerari possunt. Primo modo materialiter, et secundum substantiam, qualenus sunt stipendium necessarium ad honestam sustentationem Ministrorum Ecclesiæ; Secundo modo formaliter, et secundum certam ac determinatam partem fructuum, scilicet decimam, non octavam vel duodecimam. 14. Decinæ primo modo consideratæ sunt debitæ Ministris Ecclesiæ jure naturali divino, et humano, ad n. 17. — 18. Decimæ primo modo consideratæ prout præcise continent necessariam sustentationem Ministrorum Ecclesiæ, sunt eis solvendæ, etiamsi aliunde habeant, unde vivant. 19. Secus autem est dicendum, si Ministri Ecclesiae sustentationem necessariam habeant ex aliis redditibus Ecclesiasticis. 20. Decima secundo modo consideratæ, id est formaliter, et secundum certam, ac determinatam partem, seu quotam fructuum, scilicet decimam, non octavam, vel duodecimam, licet in veteri Testamento fuerint debitæ ex jure divino positivo, tamen tempore novi Testamenti debentur Ministris Ecclesiæ solum ex jure positivo Canonico, seu Ecclesiastico, ad n. 25. — 26. Adducuntur pro instantia novi Canones, et solvuntur, ad n. 28.-29. Decimas defraudans, vel non solvens peccat dupliciter, scilicet, et contra virtutem Religionis, et contra virtutem Justitiæ, ad n. 30. — 31. Immo ex Tridentino defraudantes, et non solventes, aut impedientes solvere, possunt et debent excommunicari, ad n. 32. 33. 35. Decimarum origo.

- 36. 37. Decime primum non ut præceptum impositæ 38. 41. Quo tempore lata lex sit de solvendis decimis 42. 46. Decima debitæ sunt de jure divino. ad 51. ARTICULUS II.

Decima quibus, et a quibus sint solvendæ ?

1. Decimæ antiquitus solvebantur loci Episcopo ad hoc ut ille easdem Clericis Ecclesiæ Ministris, juxta cujusvis meritum, et exigentiam in sua Diœcesi fideliter distribueret. 2. Postquam autem facta est Parochiarum, et bonorum Ecclesiasticorum divisio, Decimæ de Jure communi solvendæ sunt Parochis. -3. Decimæ prædiales de Jure communi solvendæ sunt Parocho loci non solum a Parocbianis propriis, sed etiam ab alienis de agris et prædiis, quæ intra limites talis Parochiæ existunt; nisi contraria sit legitima consuetudo, ad n. 4. 5. Decimæ ovium, aliorumque animalium, quæ dimidia parte anni morantur, et pascuntur intra limites Ecclesiæ prædialis, et altera dimidia parte anni intra limites Ecclesiæ Parochialis, debent solvi pro medietate utrique Parocho. 6. Sic etiam sunt dividendæ pro medietate inter duas Parochias Decima ovium, aliorumque animalium, quæ in una jacent, et dormiant, et in alia pascuntur.-7. Quando oves, et alia animalia, nec morantur, nec pascuntur per ullam anni partem in Parochia Domini sui, sed in aliis, nulla pars Deeimarum debetur Ecclesie Parochiali Domini, sed illi, ubi morantur et pascuntur. 8. Decimæ ex ovibus, aliisque animalibus non sunt solvendæ Parochis illarum Regionum, per quas pascendo transitum faciunt, et redeunt in domicilium. -9. Decimæ personales de Jure communi solvendæ sunt Parocho illius Ecclesiæ, ubi percipit Sacramenta, et audit Divina, etiamsi alibi lucrum v. gr. in negotiatione reportet.-10. Tali proprio Parocho debentur decimæ personales, etiamsi Parochianus causa comitandi Regem, vel recreandi animum, vel agendi aliqua negolia, vel fugiendi pestem, vel causa belli, et hujusmodi extra illam Parochiam resideat, absque tamen animo transferendi domicilium in perpetuum. -11. Decimæ personales non debentur primæ Parochiali, si quis mutaverit domicilium, sed secundæ, in qua recipit Sacramenta, et audit Divina. 12. Decimæ personales sunt dividendæ inter plures Ec

[ocr errors]

-

.

23.

clesias pro rata temporis, quo Parochiani in eis audiunt Divina, et recipiunt Sacramenta. - 13. Si quis artifex habeat domicilium in confinio duarum Parochiarum, tenetur decimas persolvere illi Parochiæ, ubi est pars domicilii, in qua semper laborat; Et si dubitetur de qua Parochia domicilium sit, tune inspicienda est janua, seu porta illius principalis. -14. Si quis perceperit Sacramentum Baptismi in Ecclesia Matrice, et reliqua Sacramenta in Parochiali, decimæ personales partim debentur Ecclesiæ Baptismali ratione Baptismi, partim Parochiali propter reliqua Sacramenta. - 15. Alii autem Auctores volunt, et satis probabiliter, decimas personales deheri solum Parochiali in qua audiuntur Divina, et percipiuntur reliqua Sacramenta, non autem Baptismali, si ibi Divina non audiuntur. 16. Unde circa hoc attendenda est consuetudo. — 17. Quando Parochia aliqua dismembratur, et erigitur nova Parochia, decimæ prædiales ad Parochiam Matricem pertinentes non transeunt ipso jure in Parochialem Ecclesiam noviter erectam, sed remanent apud Parochiam Matricem, nisi eas Episcopus novo Parocho ad præscriptum Tridentini assignaverit ad n. 22. Decimæ vero personales transcunt ipso jure in Parochiam noviter erectam etiam ante ullam Episcopi assignationem, ad. n. 24. — 25. Decimæ variis in casibus debentur integræ soli Episcopo. Primo quando prædia quædam intra Diœcesim suam sita, nulli ceriæ Parochiæ sunt assignata, tunc decimæ ex iis. debentur Episcopo, 26. Secundo quando adhuc reperiatur aliqua Dioecesis, in qua, nondum sit facta divisio, vet distinctio Parochiarum, tunc decimæ soli, Episcopo debentur, non quidem ut sibi soli eas reservet; sed ut eas fideliter, et juste distribuat alijs Ecclesiasticis Ministris in curam animarum cooperantibus.-27. Tertio quando Episcopus est etiam immediatus Parochus in aliqua certa Parochia, quam per Vicarium administrat, sive illa sit Ecclesia Cathedralis, sive alia.-28. Quarto quando, et ubi non obstat legitima consuetudo in contrarium; debetur Episcopo Quarta de singulis decimis. — 29. Decimæ etiam Canonicis Cathedralium, vel Collegiatarum ac aliis Clericis simplicia Beneficia habentibus sunt de Jure communi solvendæ secundum eam portionem, quæ eorum Mensis, Dignitatibus, aut Beneficiis legitima auctoritate Ecclesiastica est assignata. Sicuti, et quando eorum Beneficia ex decimis legitime sunt fundata. 30. Decimæ debentur omnibus supradictis Clericis Beneficiatis, qui, ex officio in spiritualibus populo ministrant, etiamsi ipsi sint divites.-31. Sic etiam decimæ debentur omnibus supradictis Clericis Beneficiatis, licet sint malæ vitæ. 32. Omnes fideles Parochiani, nisi aliquo speciali titulo, seu jure sint exempti, tenentur solvere decimas, tum prædiales, tum personales. 33. Etiam Hæretici tenentur solvere decimas, tum prædiales, tum personales. -34. Etiam Judæi, et infideles tenentur solvere decimas prædiales ex fundis et prædijs, quæ decimis erant obnoxia, antequam ad eorum manus pervenirent. 35. Non tenentur tamen Judæi, et infideles solvere decimas personales. — 36. Clerici simplices, et non Curati tenentur solvere decimas, cum prædiales, tum personales de lucris, bonis et fructibus sæculari jure acquisitis. -37. Non tenentur tamen isti Clerici simplices, seu non Curati solvere decimas de bonis Ecclesiasticis titulo Beneficii, aut alio titulo Clericali acquisitis, exceptis prædiis, agris et aliis fundis, ex quibus antequam in dotem Beneficii assignarentur, decimæ solvi solebant, ad n. 58.-39. Clericis Curatis quacumque dignitate præditi, ut Episcopi, Abbates, Archipresbyteri, ac omnes alii Parochi quocumque nomine nuncupati, tenentur solvere decimas prædiales de fructibus bonorum titulo temporali, seu sæculari acquisitorum. 40. Tales Clerici Curati tenentur solvere decimas praediales ex prædiis, fundis et agris etiam Ecclesiasticis, seu Ecclesiæ dotalibus in alte

[ocr errors]

[ocr errors]

rius Parochia positis, si de illis antequam in dotem Parochia pervenirent, decimæ alteri Parocho solvi solebant. 41. Non tenentur tamen tales Parochi solvere decimas prædiales de bonis mere Ecclesiasticis in propria Parochia acquisitis. 42. Neque tenentur tales Parochi solvere decimas personales, ad n. 43. 44. Regulares de Jure communi tenentur solvere decimas prædiales, nisi speciali privilegio, aut legitima consuetudine sint exempti. -45. Insuper spectato Jure communi antiquo, præscindendo a privilegiis, tenentur Regulares solvere etiam decimas personales.-46. Hodie tamen Regulares omnes aliquo saltem modo a solvendis decimis sunt exempti per privilegia partim Juri communi inserta, partim specialiter concessa. Primo per privilegia juri communi inserta Regula res omnes sunt exempti a solvendis decimis personalibus. 47. Secundo per talia privilegia Juri communi inserta Regulares omnes sunt exempti a solvendis decimis de Novalibus, quæ vel propriis manibus, vel propriis sumptibus colunt. -48. Novalia quæ sint. 49. Tertio per talia privilegia Juri communi inserta Regulares omnes sunt exempti a solutione decimarum de nutrimentis seu pascuis animalium, et de hortis suis. — 50. Quarto per talia privilegia Juri communi inserta Cistercienses aliique Regulares similibus privilegiis gaudentes, exempti sunt a solutione decimarum etiam de præliis, qui terris non novalibus, illis scilicet, de qui bus antequam ad eos pervenirent, decimæ non solvebantur. -51. Immo de Jure communi tales Regulares de illis decimas solvere non tenentur, etiamsi, antequam ad eos pervenirent, decimæ fueFint solutæ, remanente in robore, quoad possessiones acquisitas ante generale Concilium de anno 1251. antiquo privilegio cap. Ex parte 10 et cap. Ad Audientiam 10, de decimis. 52. Per privilegia specialiter concessa omnes fere Regulares hodie sunt exempti a solvendis decimis, nedum personalibus, sed etiam prædialibus de prædiis, et fundis cunctis, sive ante, sive post dictum Concilium generale de anno 1215. acquisitis, quæ propriis manibus, vel saltem propriis sumptibus excolunt.

[ocr errors]

55.

-53. Talia tamen specialia Regularium privilegia non valent, nisi habeant Clausulam dicti Concilii generalis in capit. Nuper 34 de decimis, derogatoriam.-54. Sufficit autem, si in privilegio exemptiois a decimis prædialibus fiat derogatio alicujus alterius Concilii generalis cum addito et aliorum Conciliorum vel si dicatur, Non obstante aliqua Constitutione etiam in generali Concilio edita. In generali communicatione privilegiorum, quamvis ampla, non communicatur privilegium exemptionis a solvendis decimis. 56. Bona, et prædia, quæ solutioni decimarum sunt obnoxia, manent eidem oneri subjecta, etiamsi ad Regulares exemptos Frauseant, adeo ut Regulares teneantur illas solvere, qquemadmodum solvebant Laici prius quam ad ipsos transirent, nisi a Sede Apostolica speciale privilegium eos specifice, quoad tales decimas, eximens obtineant. 57. Referuntur aliæ novissimæ resoIntiones in causis variorum Regularium ad hoc emanatæ; ad n. 59. 60. Ad decimas solvendas non tenentur Regulares non possidentes stabilia, et qui de eleemosynis vivunt, ad n. 62. 63. 65. Quibus competat juris assistentia pro Decimis. ARTICULUS III. Decima ex quibus rebus, ac quo modo, tempore et loco sint solvendæ.

4. De Jure communi solvendæ sunt Decimæ prædiales de omnibus fructibus, seu proventibus bonorum omnium tam mobilium, quam immobilium licite acquisitorum. 2. Assignantur in specie ea, de quibus Decima solvendæ sunt. 3. Decima prædiales solvendæ sunt, nedum de omnibus licite acquisitis, sed etiam de illicite acquisitis. - 4. Deciniæ personales, ubi illæ adhuc sunt in usu, nec

[ocr errors]

dari debent, nec accipi possunt de illicite acquisitis, et illicite retentis, ad n. 5. 6. De illicite tamen acquisitis, et licite retentis, Decima dari debent, et accipi possunt.-7. Quamvis vero de sic illicite acquisitis possint Ministri Ecclesiæ Decimas repetere, non expedit tamen ut illas repetant, donec sic turpiter viventes non se emendaverint. 8. Decima non sunt solvendæ ex bonis acquisitis titulo hæreditatis, Legati, vel donationis. 9. Si tamen bona acquisita titulo hæreditatis, Legati, vel donationis sint fructifera, et ex illorum fructibus nondum sint pro illo anno solutæ Decima, debent solvi, ab eo, qui earum dominium, et possessionem acquisivit; sicuti tenebitur ex post quotannis illas solvere. 10. Decimæ prædiales solvendæ sunt integre absque olla deductione seminis, vel expensarum, quæ in colendis prædiis, et colligendis fructibus, pro custodia animalium, et hujusmodi fiunt.-11. Insuper Decimæ prædiales solvendæ sunt integre absque ulla deductione tributorum, et censuum prædialium, vel aliarum exactionum, ita ut ante præstationem ipsarum integre solvi debeant; vel si prius tributa non decimata solvantur, et ipsa decimari debeant, sive Decimas inde solvere cogatur is, qui tributa accipit. — 12. Decimæ prædiales solvendæ sunt non nisi deductis prius expensis. - 13. Decimæ prædiales solvendæ sunt statim ac fructus sunt a solo separati, et collecti. - 14. Et obligati ad Decimas tenentur illas solvere, etiamsi a Parocho, vel ab alio jus decimandi habente, prius non moneantur, nec ab eis petantur. -15. Alioquin peccant, si sine justa causa solutionem notabiliter differant.-16. Immo obligati ad Decimas tenentur ad resarciendum damnum, si quod ex sua culpabili mora solvendi in Decimis sequatur. 17. Decimæ prædiales solvendæ sunt pluries in anno, si prædia pluries in anno seminentur, et pluries in anno fructus proferant. 18. Decimæ personales, ubi illæ adhuc sunt in usu, solvuntur omnes in fine cujusque anni, sicuti alii census, et tributa tunc solvi solent. 19. Si tamen alicubi esset diversa consuetudo, esset observanda.

20. Circa locum, in quo solvendæ sunt Decimæ, si attendatur jus commune, videtur quod parochiani propriis sumptibus teneantur illas deferre in Domum, vel Horreum Parochi.-21. Si vero attendatur consuetudo jam fere ubique introducta, Parochi ipsi, aliique Decimatores tenentur Decimas colligere, et suis expensis in domum deferre. — 23. Consuetudine esse posse fructus, ex quibus decima non solvatur. — 23. 28. An Decima debeatur, si in Prædiis, quæ fructus ferebant Decimæ obnoxios substituuntur fructus, qui consuetudine minime erant Decimæ subjecti. 29. Decima solvenda in ipsis fructibus, non item in pecunia. 30. Quænam consuetudine solvi possit in pecunia. ARTICULUS IV. Jus decimandi a quibus, et quibas acquiri et concedi possit.

[ocr errors]

--

1. Clerici acquirere possunt jus decimandi variis modis. Primo Papæ concessione, seu privilegio. — 2. Secundo per consuetudinem legitime præscriptam.. 3. Ad sic autem præscribendum contra Laicum, vel contra Clericum privatum, vel contra aliam causam non privilegiatam, sufficit decennium inter præsentes, et vicennium inter absentes. -4. Ad sie præscribendum contra aliquam causam piam requiruntur, et sufficiunt quadraginta anni cum bona fide. - 5. Ad sie præscribendum contra Ecclesiam Parochialem requiruntur quadraginta anni una cum titulo, vel tempus immemorabile. 6. Tertio Clerici acquirere possunt jus decimandi per transactionem.-7. Et talis transactio si sit facta cum legitima auctoritate, et consensu Superiorum, obligat etiam successores. 8. Si vero transactio facla fuerit sine legitima auctoritate Superioris, valet solum inter ipsas personas transigentes, et nullimode obligat successores. 9. Quarto Clerici.

[ocr errors]

acquirere possunt jus decimandi donatione, dummodo adsint solemnitates ad alienationem rerum Ecclesiasticaruin requisitæ.-10. Si tamen decimarum donatio sit facta a Laico Ecclesiæ, vel loco Religioso, tune non requiruntur tales solemnitates, sed sufficit solus Episcopi consensus. - 11. Quinto Clerici acquirere possunt jus decimandi, permutatione. 12. Requiruntur autem etiam solemnitates ad alienationem necessariæ. 13. Sexto Clerici acquirere possunt jus decimandi per compromissionem in arbitros. - 14. Requiruntur tamen pro tali compromisso solemnitates ad alienationem necessasariæ. - 15. Laici nullo modo possunt acquirere jus decimandi, quatenus spirituales, sive fundatum in titulo spiritualis officii, sen obligatione ministrandi spiritualia. 46. Possunt tamen Laici licite, et valide per specialem concessionem, seu privilegium Summi Pontificis acquirere jus decimarum, quatenus hoc consideratur ut abstractum a titulo, ac jure spirituali, et solummodo est quid temporale, scilicet jus præcise percipiendi decimam partem fructuum.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

- 17. Immo olim etiam Episcopi, ac alii Ecclesiarum Prælati jus percipiendi tales decimas in Feudum, vel Emphyteusim perpetuo concedere poterant. -18. Hodie tamen a tempore Concilii Turonensis celebrati sub Urbano II. anno 1096. vel saltem a tempore Concilii Lateranensis celebrati sub Alexandro III. 1179, id sine consensu, et facultate Summi Pontificis facere amplius non possunt. 19. Valent tamen etiam nostris temporibus illorum concessiones eisdem facte ante dictum Decretum Urbani II. et ante dictum Concil. Lateranen. possuntque Laici etiam hodie licite retinere jus talium decimarum antecessoribus suis concessum ante dictum Decretum.-20. Laici nulla præscriptione, et consuetudine etiam immemorabili acquirere possunt jus deeimandi. — 21. Hinc Laici ut retinere valeant decimas, præter tempus iminemorabile, requiritur insu per fama privilegii, debentque Laici probare communem famam, quod decimæ fuerint suis antecessoribus ex privilegio concessæ, vel ante Concilium Lateranense in feudum datæ sunt. - 22. Contraria tamen sententia est etiam probabilis. - 23. Laici jus decimandi, quod ex legitimo titulo possident, nequeunt per venditionem, donationem, mutuationem, vel per alium contractum in alios transferre Laicos sine auctoritate Papæ. - 24. Etsi tamen sit vere probabilis etiam contraria sententia.-25. Ad validitatem concessionis decimarum favore Laicorum requiritur specialis derogatio. 26. 27. Quid si concessio cadit super jure spirituali decimandi vel commoditate decimarum.

[blocks in formation]

mas. --

[ocr errors]

1. Primus modus, quo potest quis eximi ab obligatione solvendi decimas, est privilegium concessum a Summo Pontifice. 2. Papa valide concedit exemptionem decimarum. —3. Privilegium eximens a decimis cessat, quando incipit esse enormiter præjudiciosum Ecclesiis Parochialibus. 4. Cum dubitatur an privilegium sit enormiter læsivum, recurrendum est pro declaratione ad Papam. — 5. Insuper privilegium non solvendi decimas cessal, et amittitur per non usum, seu potius per usum contrarium, quo privilegiati decimas per 40 annos solvunt.-6. Nec sufficit ad amittendum tale privilegium, si per 30. annos privilegiati solvant Deci- 7. Ulterius privilegium non solvendi Deeimas potest amitti transactione, et conventione facta inter partes. 8. Secundus modus, quo potest quis eximi ab obligatione solvendi decimas, est consuetudo, vel præscriptio.-9. Hinc infertur posse ex consuetudine induci, ut ex certis fructibus v. g. vino, oleo, fœno, etc., vel ex fructibus minutis, et fœtibus animalium nullæ omnino Decimæ solvantur, aut aliqua solum portio solvatur.-10. Et sic potest induci consuetudo, quod decimæ de bonis locatis, aut arrendatis non solvantur, quæ consuetudo servanda est. 11. Sic etiam consuetudine possunt Decimæ alterari respectu quotæ, qualitatis et modi. - 12. Talis consuetudo debet esse uniformis, universalis et legitime præscripta. -13. Ad hoc ut talis consuetudo sit legitime præscripta requiritur lapsus saltem quadraginta annorum. 14. Adducitur instantia, et solvitur, ad n. 15. 16. Ad solum Judicem Ecclesiasticum privative quoad Laicum pertinet causa decimarum, si agatur de proprietate et jure percipiendi Decimas, ad quem pertineat, vel de privilegio, aut præscriptione earum, aut de exemptione a solutione earumdem. — 17. Hinc fit, ut etiam causa decimarum, quæ datæ sunt in Feudum secularibus, discutienda sit coram Judice Ecclesiastico. 18. Unde si quis in similibus causis Decimarum erga Judicem Ecclesiasticum contumacem se exhiberet, posset per censuras compelli. 19. Quomodo acquiri possit exemptio a solutione decimarum. - 20. 31. De Apostolico Privilegio quo exemptio acquiritur. præscriptione qua eadem exemptio acquiritur.

[ocr errors]

32. 42. De

ARTICULUS 1.

Quoad ea quæ concernunt decimarum esse, divisionem et obligationem.

(1. Decimæ sunt « decima pars omnium fructuum, et proventuum juste acquisitorum, Deo in recognitionem universalis supremi que dominii debita, atque Ecclesiæ Ministris solvenda.» Est in re communis; et deducitur ex cap. Non est 22, cap. Transmissa 23 et cap. Tua nobis 26 de decimis, cum concordantiis; et Concil. Trid. sess. 25, de reform. eap. 12. (2. Decima ortum habent ex Veteri Testamento, Genesis 14 et 28. Exodi 22. Levit. 27, Num. 28. (3. Decimarum congruentia est. Primo, quia sic recognoscitur Deus tamquam Donator, et supremus Dominus omnium bonorum, juxta cap. Tua nobis 26, de decimis, ibi: « Decimæ, quas Deus in signum universalis dominii sibi reddi præcepit, suas esse decimas, et primitias asseve

rans,» et cap. Cum non 33, eod. tit. ibi: quodam titulo speciali sibi Dominus decimas « Cum autem in signum universalis dominii reservaverit. » (4. Secundo, quia Ministris Dei debetur sustentatio juxta illud Matthæi 10, ibi: Dignus est enim operarius cibo suo, et Lucæ 10, ibi: Dignus est enim operarius mercede sua, et I ad Corinth. 9, ibi: Quis militat suis stipendiis unquam? Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?... Nescitis quoniam, qui in sacrario operantur, quæ de sacrario sunt, edunt, et qui Altari deserviunt, cum Altari participant? Ita et Dominus ordinavit iis, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Et c. Cum secundum 16, de præbendis ibi: «Cum secundum Apostolum, qui Altari servit, vivere debeat de Altari; et qui ad onus eligitur, repelli non debeat a mercede, patel a simili, ut Clerici vivere debeant de patrimonio Jesu Christi, cujus obsequio deputantur. »

(3. Tertio, quia de decimis, post suflicientem Ministrorum Dei sustentationem, debent pauperes sustentari, juxta illud cap. Tua nobis 26 de Decimis, ibi: «Nec Decimas, quæ tributa sunt egentium animarum, præsumerent detinere, » et cap. Decima 66, caus. 16, q. 1, ibi « Decimæ tributa sunt egentium animarum,» ubi etiam in casu, quo Ecclesiæ Ministris suam necessariam sustentationem jam habentibus, de Decimas non solvente sic ait S. Augustinus ibi relatus: «Quanti pauperes in locis, ubi ipse habitat, illo decimas non dante fame mortui fuerint, tantorum homicidiorum reus ante tribunal æterni Judicis apparebit, quia rem a Deo pauperibus delegatam suis usibus reservavit. » (6. Decima autem pars potius quam vigesima, vel alia quota electa fuit a Domino, quia decenarius numerus erat primus terminus numerorum, cum ultra eum non procedatur, nisi iteretur, et sic aliquid perfectionis habet.

(7. Decimæ dividuntur in Præ liales, seu Reales, et in Personales, ut colligitur ex cap. ad Apostolica 29, de decimis, et Gl. ib. verb. Personales. Decimæ Prædiales, seu Reales sunt illæ, quæ solvuntur prædiorum, agrorum, vinearuin, pratorum, hortorum, arborum, domus elocate, sylvarum, et omnibus fructibus, nec non et de animalibus, ut colligitur ex cit. cap. Ad Apostolica 20, de decimis, et Gloss. ibid. et cap. Cum in suo 30, eod. tit. et cap. Significavit. 5, de Parochis. (8. Decima Personales sunt illæ quæ solvuntur ex acquisitis proprio cujusque labore, solertia et industria, v. g. negotiatione, scientia, artificio, militia, mercatura, officio, et hujusmodi; ut colligitur ex cit. cap. Ad Apostolica 20, cap. Non est 22, et cap. Pastoralis 28, de decimis, et ex cap. Decima 66, caus. 16, q. 1, ibi: « De militia, de negotio, de artificio redde decimas. »> (9. Omittitur hic tertium genus Decimarum, quas varii admittunt, et vocant decimas mixtas, voluntque esse illas, quæ partim reales, et partim personales sunt, quatenus nempe partim ex natura prædiorum, et animalium, et partim ex industria, et artificio hominum proveniunt, uti sunt illæ, quæ ex lana, lacte, caseo, melle, et hujusmodi proveniunt. Istæ enim decimæ mixtæ, ultraquam quod nullibi memorantur in jure, nec de illis sit aliqua mentio in cit. c. Ad Apostolica 20, cap. Non est 22, cap. Pastoralis 28, cap. Cum in tua 30, de decimis, et cit. cap. Decima 66, caus. 16, g. 1, ex quibus colliguntur solummodo decimæ Prædiales, seu Reales, et decimæ Personales, manifeste reducuntur ad genus decimarum prædialium, alias etiam omnes prædiales deberent dici decima mixtæ, cum etiam illæ partim a natura, partim ab industria hominum proveniant, ut clare patet in frumento, vino, et cujusmodi, ad quæ producenda non tantum natura. sed et industria hominum in excolendis v. g. agris, vineis, et hujusmodi multum conferunt. Unde merito Glossa in cit. cap. Ad Apostolica 20, verb. Personales, duas tantum species decimarum distinguit, persona

les scilicet et prædiales, inter quas prædiales enumerat decimas, quæ ex animalibus penduntur, quæ cum pro certo non sint Personales, neque rigorose loquendo possunt dici Mixta, adeoque attento jure in cit. cap. Apostolicæ, et aliis mox citatis, et in l. Pecudum, ff. de usuris, et Glossa ib. Decimæ ad duas tantum species reducuntur, Prædialium scilicet et Personalium; Barbosa de offic. et potest. Parochi c. 28, num. 9 et 10. Engel. lib. 3, decretal. tit. 30, num. 1. Reif fenstuel ib. num. 4, et alii. (10. Præterea Decimæ aliæ sunt profanæ, aliæ Ecclesiastica, ut tradit Gregor. Tholos. lib. 2. Syntagm. cap. 20. Profanæ sunt quoddam genus tributi, quod olim sæculares Domini prædiis subditorum imponere solebant. (11. Ecclesiasticæ autem sunt duplicis generis, alia scilicet sunt pure spirituales, et stricte Ecclesiasticæ, et aliæ Laicales, et minus Ecclesiastica. Priores sunt, quæ juxta primævam suam institutionem. et originem in signum universalis domin Dei super nos, solvuntur ipsius Dei, et Ecclesiæ Ministris pro honesta eorum sustentatione, intuitu spiritualium ministeriorum eisdem debita. (12. Posteriores sunt, quæ a titulo spiritualis officii separatæ, ex concessione Ecclesiæ ob justam causam, solvuntur Laicis; Layman lib. 4, tract. 6, c. 1, num 1. Gregor. Tholos. lib. 2, Syntag. c. 20. Pirhing. lib. 3. Decretal. tit. 30, n. 5. Reiffenstuel ib. n. 6, et alii passim.

(13. Decimæ duplici modo considerari possunt, Primo modo materialiter, et secundum substantiam, quatenus sunt stipendium necessarium ad honestam sustentationem Ministrorum Ecclesiæ; Secundo modo formaliter, et secundum certam ac determinatam partem fructuum, scilicet decimam, vel octavam, vel duodecimam. (14. Decimæ primo modo consideratæ sunt debitæ Ministris Ecclesiæ jure naturali, divino et humano; S. Thomas 2. 2. quæst. 87, art. 1, in corp. Pirhing. lib. 3, decret. tit. 30, n. 6. Reiffenstuel. ibid. num. 6. Engel ibid. num. 2, et communissima aliorum. (15. Prima pars de jure naturali est clara, quia jus naturæ, et Lex justitiæ naturalis dictat, quod sicut Ecclesiæ Ministri plebi spiritualia præbent, sic plebs eis pro sustentatione corporalia tribuat; est enim naturæ dictamen, ut qui alicui servitium præstat, ab eodem stipendium justum recipiat. (16. Secunda pars de jure divino habetur expresse ex variis Sacræ Scripturæ tex tibus, ut Matthæi 10, ubi Christus de Ecclesiæ Ministris loquens ait: Dignus est enim operarius cibo suo. Lucæ, 10, ibi: Dignus est enim operarius mercede sua, et [ ad Corinth. 9, num, 7, ibi: Quis militat suis stipendiis unquam? et ibid. num 11: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus ? et ibia num. 17: Nescitis, quoniam qui in sacrario operantur, quæ de sacrario sunt edunt, et qui Altari deserviunt, cum Altari participant ? Ita et Dominus ordinavit iis, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. (17. Tertia pars de jure humano clare patet ex repetitis

textibus juris Canonici, signanter in cap. Commissum est 4, cap. Pervenit. 5, cap. Nuncios 6, cap. Cum homines 7. Dilecti filii 8, et toto titulo de decimis. Sic etiam in Sexto Clement. et extravagant. ubi solutio decimarum passim præcipitur. Item in cap. Admonemus 2, cap. Præcipimus, 3, caus. 16, 9, 2. cap. Decimas 1, cap. Pervenit 3, cap. Quicumque 4, cap. Omnes 5, cap. Decimas 6, cap. Majores 8, caus. 17, qu. 7. Item in Concil. Trident. sess. 25, de reformat. cap. 12. (18. Hinc infertur, quod decimæ primo modo consideratæ, prout præcise continent necessariam sustentationem Ministrorum Ecclesiæ, sunt eis solvendæ etiamsi, aliunde habeant unde vivant, v. g. ex Patrimonio, ex artificio, et hujusmodi, quia non dantur illis ex mera misericordia, vel caritate tamquam eleemosyna, ut fit pauperibus, sed ex justitia, tamquam stipendium debitum laborantibus; Sic Suarez tom 1, de Relig. tract. 2, lib. 1, cap. 11, n. 9, Layman., lib. 4, tr. 6, cap. 2, num. 1 Pirhing. loc. cit. n. 6. (19. Secus autem est dicendum, si Ministri Ecclesiæ sustentationem necessariam habeant ex aliis redditibus Ecclesiasticis; in tali enim casu decimæ non deberentur eis jure naturali ac Divino, quia non haberent tunc rationem necessariæ sustentationis, ideoque cessaret ratio, cur decimæ dicantur esse debitæ jure naturali ac Divino, sicut de facto plurimis in locis Ministris Ecclesiæ aliunde providetur de necessaria sustentatione, ut experientia constat, et ex Layman observat Pírhing 1. c. n. 6.

(20. Decimæ secundo modo consideratæ, id est formaliter, et secundum certam ac determinatam partem, seu quotam fructuum, scilicet decimam, octavam, vel duodecimam, licet in veteri Testamento fuerint debitæ ex jure Divino positivo; tamen tempore novi Testamenti debentur Ministris Ecclesiæ soJum ex Jure positivo Canonico seu Ecclesiastico; Rota recent. part. 5, tom. 1, dec. 62, num. 20, et par. 8, dec. 31, num. 5. S. Thomas 2. 2, quæst. 87, art. 1, in corpore, S. Antoninus p. 2, tit. 4, cap. 3, § Henricus, quodlib. 4, qu. 28, aliique Theologi communiler, et plurimi Canonistæ cum Barbosa de offic. et potest Parochi cap. 28, num. 7, ubi eos una cum Theologis citat Fagn. in cap. In aliquibus 32, de Decimis n. 9. ubi dicit, quod hoc communiter tenetur; Pirhing loc. cit., num. 7, contra Glossam in cap. 1, de Decimis in 6, verb. Decimarum, Innoc. in cap. ult. de Parochis, et plurimos alios Canonistas antiquos citatos, et secutos a Reiffenstuel loc. cit. num. 13. (21. Prima pars, nempe, quod decimæ etiam formaliter, et secundum determinatam quotam in veteri Testamento fuerint debitæ de Jure divino. positivo, patet clare ex cap. 22. Exodi, ibi: Decimas tuas, et primitias tuas non tardabis reddere, el ex cap. 27. Levitici, ibi: Omnes. decima terra, sive de pomis arborum sive de frugibus, Domini sunt, et illi sanctificantur, et paulo post : Omnium decimarum bovis, et ovis et capræ, quæ sub Pastoris virga transeunt, quidquid deci

mum venerit, sanctificabitur Domino. (22. Secunda pars nempe quod Decimæ formaliter, et secundum determinatam quotam captæ tempore novi Testamenti non debeantur de Jure naturali, nec Divino positivo, sed solum Jure positivo Canonico, seu Ecclesiastico, probatur. In primis enim manifestum est, quod Lex, et ratio naturalis plus non exigit, quam ut congrua sustentatio præbeatur Ecclesiæ Ministris nobis spiritua-. lia ministrantibus; neque, ut evidens est, ex vi Legis naturæ magis iis debetur pars decima, quam v. g. pars septima, octava, nona, vigesima, vel trigesima. Quare in Lege naturæ ante Legem Mosaicam nulla, extabat Lex decimarum, et probabile est, quod Abraham Genes. 14, et Jacob. ibid. 28, non ex obligatione, sed sua libera voluntate Decimas obtulerint; Azorius tom. 1, lib. 7, cap. 23, qu. 2. Suarez loc. cit. cap. 10, num. 4, Layman lib. 4, tract. 6, c. 2, assertion. 2, § Altera vero pars, Pirhing loc. cit. n. 7, colligitur ex ipsomet textu; Abraham enim cit. cap. 14, libera et voluntaria gratitudine obtulit Decimas Sacerdoti Melchisedech, ex quo ipse Sacrificium Deo obtulisset, et contra hostes præliaturus suam ei benedictionem dedisset; cui suam victoriam attribuens, dedit decimas de omnibus ex hostibus reportatis, ibi : Et dedit ei Decimas ex omnibus. Et Jacob. cit. c. 28, libera voluntate Deo Decimas vovit, ibi: Cunctorumque, quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

(23. Quod neque ex vi juris Divini positivi, sive Legis Mosaicæ possint Christiani obligari ad solvendas Decimas formaliter captas, est de se clarum ; quia Lex Mosaica, seu Lex vetus quoad præcepta judicialia, et cæremonialia in Lege nova est omnino abolita, ut constat ex Apostolo ad Galatas cap. 3, num. 25, et c. 4, num. 5, ad Hebræos cap. 7, num. 12, 18 et 19, et cap. 8, num. 6 et 7. Immo etiam quoad præcepta moralia, quæ non amplius obligant vi Legis veteris, sed solum quatenus a Lege nova, sive ratione naturali dictantur eique Juri innituntur; Suarez loc. cit. c. 12, n. 5. Pirhing loc.. cit. num. 7. (24 Quod tempore novi Testamenti non de Jure Divino, sed solum de Jure positivo Canonico, seu Ecclesiastico sit obligatio solvendi Decimas formaliter captas, est etiam de se manifestum, quia in toto novo Testamento non est reperibile aliquod divinum præceptum, quod obliget ad solvendas tales Decimas, adeoque ex solo. jure positivo Canonico, seu Ecclesiastico habetur hæc obligatio per multiplices textus in toto titulo de Decimis, et alios alibi, ut patet supra sub n. 17. (25. Tum quia Decimæ formaliter captæ in variis locis per consuetudinem fuerunt diminutæ, et alteralæ, imo quoad quosdam Regulares per Pon- ! tificia privilegia omnino sublatæ, ut patet ex cap. Ex parte 10, cap. Licet 11, et cap. In Aliquibus 32, de Decimis, et ex variis Summorum Pontificum Constitutionibus in Bullario contentis; sed hoc nce valide, nee licite fieri potuisset, si Decimæ etiam formualiter capta essent adhuc tempore novi

« PoprzedniaDalej »