Obrazy na stronie
PDF
ePub

licet talis minuta furando a diversis Dominis non inferat notabile damnum singulis seorsim, et actualiter, infert tamen notabile grave damnum omnibus collective, seu ipsi Communitati, vel Reipublicæ,saltem habitualiter, et consecutive, quatenus scilicet, si talis modus furandi minutatim a diversis Dominis non esset graviter prohibitus, sequerentur maxima incommoda et inconvenientia contra bonum publicum, et contra indemnitatem etiam singulorum Civium: sequeretur enim non peccare mortaliter eum qui ex granario tritici totius Communitatis furaretur magnam quantitatem, quia singulis civibus parum nocet. Item sequeretur non peccare mortaliter contra justitiam eum qui sine justo titulo exigeret tributa, seu gabellas, etsi minutas, ab omnibus transeuntibus per aliquem pontem, quia singulos levissime læderet. Item sequeretur posse aliquem sine peccato mortali in venditionibus uti pon teribus mensuris modice falsificatis, et diminutis, quod tamen est ubique gravissime prohibitum et in Sacra Scriptura damnantur qui talia agunt. Deuter. xxv. ibi: Non habebis isacculo diversa pondera majus et minus... abominatur enim Deus qui facit hoc. Proverb. xxx1. ibi: Statera dolosa abominatio est apud Deum. (50. Restitutio autem a talibus furantibus minuta a diversis Dominis V. g. per falsa pondera, per alteratas mensuras, et hujusmodi, facienda est iis a quibus acceperunt, in quantum possunt, v. g. in simili occasione furta minuta commissa Dominis minutim supplendo, aut si ii ignorentur, vel amplius conveniri non possint, talia pauperibus erogando, prout in simili dicitur in cap. Cum tu 5. de Usuris.

et

(51. Furta minuta facta eidem a diversis non moventibus se mutuo, quamvis isti advertant per omnia dicta furta simul sumpta causari eidem grave damnum, probabilius non constituunt peccatum mortale in singulis, nec sub mortali obligant singulos ad respectivam restitutionem; Sanchez 1. 7. Moral. c. 21. n. 22. Lessius lib. 2. cap. 12. dubit. 9. Tanner. tom. 3. d. 4. qu. 6. dub. 9. num. 285. Diana part. 2. tract. 17. resol. 42. Lugo Disp. 16. sect. 3. num. 55. Sotus in 4. dist. 22. quæst. 1. art. 2. et Clarius lib. 4. de Justitia quæst. 7. art. 3. colum. 6. Malderus de Furto tract. 4. сар. 1. dub. 5. cas. 3. Salas in 1. 2. tract. 13. disp. 19. sect. 27. num. 92. Sporer loc. cit. num. 47. Ovied. de Peccatis controv. 3. num. 112. La Croix lib. 3. part. 1. num. 1010. Illsung t. 4. d. 3. num. 138. et alii. Et ratio est, quia singuli non sunt causa, neque physica, neque inoralis,damni ab aliis causati, sed tantum illius quod per se inferunt, quod est leve, et exiguum, ut supponitur, adeoque non peccant singuli graviter, nec tenentur sub gravi ad restitutionem, alioquin sequeretur, quod posito ad furtum mortale sufficere decem Regales, seu decem Julios, et Paulus jam abstulisset novem, Antonius autem conscius absque ulla cooperatione, auferret solum unum Regalem, vel unum Julium, peccaret

mortaliter, et Paulus solum venialiter, quo nihil absurdius, adeoque quamvis furta minuta facta eidem a diversis ascendant ad summam notabilem, illi diversi furantes non peccant singuli mortaliter, nec sub mortali tenentur singuli ad restitutionem.

(52. Plurimi tamen apud Lugo loc. cit. num. 54. ut Suarez, Vasquez, Navarrus, Medina Major, Corduba, Rodriquez, Salonius, Rebellus, Angelus, Ledesma, Sayrus, Petrus Navarra, Covarr., Molina, Turrianus, Bonacina, Filliucius, tenent contrarium, scilicet quod singuli peccent graviter, et sub gravi tenentur ad restitutionem, quia, dicunt ipsi, scienter concurrunt singuli ad grave damnum ejusdem, et consentiunt in illud. At,ut recte notat Sporer loc. cit. n. 47. in fine, tale fundamentum seu principium est solum verum quando influit in totum damnum mortaliter jussu, concursu, etc., quod nos ultro fatemur, nam certum est, si plures communi consensu, consilio, vel cooperatione ingressi v. g. in Vineam ita notabiliter furentur, singulos peccare mortaliter, et obligari ad restitutionem in solidum, scilicet in defectu aliorum, quia singuli sunt causa moralis totius damni; Sicuti etiam si unus suo malo exemplo efficaciter moveat alios ad furandum, v. g. si ex cohorte militum, aut peregrinorum transeuntium,unus principalis, ut capitaneus, vel conductor, primus furetur ex vinea aliquos racemos, aut ex viridario aliqua poma, prævidens suo malo exemplo alios ad simile furtum efficaciter movendos, reus est furti mortalis, debetque deficientibus sociis totum damnum resarcire, quia perinde est, sive quis facto, sive exemplo, sive verbo sit causa moralis damni illati.

(53. Advertendum tamen est, quod sive quis furtis minutis furetur ab eodem, sive a diversis, sive plures, sive diversi ab eodem furentur, ad contrahendum peccatum mortale requiritur major quantitas, quam illa quæ simul ablata constitueret peccatum mortale, v. g. ad minimum plus dimidio. Et ratio est, quia Domini non sint ita inviti ad furta successive, seu per intervalla facta, quam ad furtum rei notabilis simul factum, et ordinarie non tantum damnum infertur; Molina tom. 3, disp. 689. Sanchez lib. 7. Moral. cap. 5. Lugo disp. 16, num. 15. Sporer. loc. cit. num. 44 et alii passim. (54. Item major quantitas requiritur, si plura furta minuta fiant pluribus, quam si uni soli, quia tunc omnes et singuli non tam grave damnum patiuntur actualiter, et ordinarieillud patiuntur minus inviti, quam unus solus, qui totum illud damnum per plura minuta furta causatum cogatur in se uno sustinere. Communis cum præcitatis. (55. Item major requiritur quantitas in furtis factis sive eideni, sive diversis,quando fiunt per majora temporum intervalla, quam quando brevi temporis successu fiunt, quia eo magis deficit unius damni connexio, et domini minus inviti censentur. Unde licet Imperia lis, seu respective Ducatus v. gr.,simul ve! successive brevi tempore ablatus constitue ret peccatum mortale, tamen successive per

longum tempus, utpote duorum, vel trium annorum surreptus non concrescit in peccatum mortale. Et si pluribus tanto temporis intervallo absque ditescendi proposito talia futa minuta fierent, etiam duo, vel tres Aurei non sufficerent ad mortale peccatum. Hæc autem omnia attentis circumstantiis personarum, locorum, et temporum judicio prudentis Confessarii relinquuntur.

(56. Furta domesticorum, Uxorum, Maritorum, filiorum, parentum, Religiosorum, famulorum, etc., facta invito rationabiliter Marito, Uxore, Patre, Filio, Prælato, Domino, etc., sunt vera furta, quia omnes illi vere usurpant rem alienam invito rationabiliter Domino; Communis. (57. Talia domesticorum furta, ut mortalia sint, regulariter requiritur major materiæ quantitas, quam in furtis extraneorum; quia paterfamilias v. g. non est ordinarie tam invitus, quod res sua a Domesticis surripiatur, quam si surriperetur ab extraneis; Communis. (58. Hinc contra tales personas Domesticas, Uxorem, filios, famulos, etc., in foro externo non conceditur Actio pœnalis et famosa furti, sed tantum alia mitior Actio rerum amotarum. Et quidem inter conjuges propter reverentiam, et honorem Matrimonii non dari rigorosam Actionem furti, sed tantum Actionem rerum amotarum, habetur expresse in 1. 1 et seq. ff. de Actione rerum amotarum, in leg. Si quis 52 ff. de Furtis et 1. Manifestissimi 22, § 4. Cod. eodem, ubi ulterior ratio additur his verbis : « Quia lex ita atrocem actionem dare in personam ita sibi conjunctam erubuit.» (59. Similiter contra filios et servos non datur Actio furti, text. expr. in § Hi qui 12. Inst. de oblig. ex deliclo, 1. Ne cum 16, et 1. Servi filii 17. princip. de Furtis, ibi: « Servi et filii nostri furtum quidem nobis faciunt, ipsi autem furti non tenentur, neque enim qui potest in furem statuere, necesse habet adversus furem litigare; idcirco nec Actio ei a veteribus prodita est. » (60. Item contra famulos ac mercenarios apud Dominum degentes non datur Actio furti, si leviora et modica furta commiserint; 1. Respiciendum, T. de Ponis. (61. Secus autem, si eorum furta sint gravia vel nimis multiplicata, quia tunc autem pœna corporali puniri solent, ut ex communí DD. notat Jul. Clar. lib. 4, sent. § Furtum,num. 22, apud Layman. 1. c. num. 4.

(62. Famuli, ancillæ, et Operarii apud Dominum degentes ordinarie non peccant graviter surripiendo esculenta, aut poculenta communia in usus proprios, nisi forent excessiva, secus in aliis materiis; Communis quoad utramque partem; quoad primam enim patet, quia Domini respectu illorum non solent esse inviti, quoad substantiam, sed tantum quoad modum, quandoquidem si illa peterentur, concederentur, dummodo tamen sint esculenta et poculenta communia, id est famulantibus ordinaria, non autem extraordinaria, rariora, et delicatiora, et dummodo illa surripiant in usus proprios, quia si illa surripiant ad dandum parentibus, amasiis, amicis, ad vendendum, ad ludos, ad compo

tationes, meretricia, et alia hujusmodi, committunt furtum mortale obnoxium restitutioni, ubi quantitas notabilis, etiam per minuta furta, ablata est, quia respectu illorum est simpliciter et rationabiliter invitus Dominus. Quoad secundam partem etiam patet: quia in aliis materiis v. gr. pecunia, vestibus, linteis, et hujusmodi,peccant sicuti extranei. Immo gravius, cum illorum cura sil eorum fidelitati et custodiæ commissa, el ideo longe gravius puniuntur forta domestica, quam alia, quia hujusmodi furta, quæ a Servitoribus et famulis committuntur, dicuntur proditoria a Caball. Crim. resol. 10, num. 24, cum seq. Rainald. in Obser. Crim. cap. 14, num. 299, cum seq. et in Voto 168, n. 5, et in sæculari puniuntur poena ultimi supplicii secundum Fabr. § Ålia deinde, Instit. de public. Jud. Farinac. et alios cum Raynald. in cit. Voto 168, num. 5. (63. Reliqua de furtis famulorum, vid. verb. Famulus.

(64. Parentes qui quantitatem notabilem surripiunt ex bonís quorum filii habent dominium, et administrationem, ut sunt bona castrensia, aut quasi castrensia, si ipsi filii sint rationabiliter inviti, peccant graviter, et tenentur ad illorum restitutionem sicuti extranei arg. cap. Qui abstulerit 6, caus. 12, qu. 1 et 1. 2. Catrense, ff. de Peculio castrensi, vide verb. Bona art. 4. In dicto enim casu de facto rem alienam accipiunt invito rationabiliter Domino, adeoque, etc. Communis. (65. Filii etiam peccant mortaliter, si quantitatem notabilem surripiant ex illis bonis quorum dominium vel usufructus spectat ad patrem; Proverb. enim xxvi, sic expresse habetur: Qui subtrahit aliquid a Patre suo, et a Matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicida est. Communis. (66. Reliqua de furtis filiorum, vide verb. Filius, verb. Bona art. 4. (67. Maritus peccat graviter cum onere restitutionis, si dissipet, et dilapidet bona Uxoris paraphernalia, dotalia, immo et communia, sine ejus licentia; 1. Hac lege, Cod. de Pactis conventis. Vide verb. Bona art. 4. (68. Sic etiam Uxor graviter peccat, si.ex bonis quorum dominium aut administrationem habet Maritus quantitatem notabilem surripiat rationabiliter ipso invito; Communis. Unde merito a Clero Gallicano anno 1700 condemnata fuit sequens propositio; « Potest Uxor viro surripere pecuniam etiam ad ludendum, si mulier talis sit conditionis, ut ludus honestus pari loco cum alimentis et victu babeatur. >> (69. Reliqua de Uxore quord bona mariti, vide verb. Bona art. 4. (70. Religiosi surripientes de bonis Monasterii quantitatem notabilem, duplex peccatum mortale incurrunt, unum furti contra justitiam, et alterum proprietatis contra votum paupertatis; Communis. (71. Et ratio est, quia quamvis Religiosi sint in Monasterio, quasi filii familias, immo et illius membra, quia tamen ratione voti paupertatis sunt omuis proprietatis incapaces, ideo quidquid surripiunt invito rationabiliter Prælato, furtum est, et actus proprietatis. Eadem au

tein quantitas requiritur, et sufficit in Religioso ad furtum mortale, et ad mortalem transgressionem voti paupertatis, quæ sufficit ad furtum mortale Sæcularium, exceptis tamen esculentis, et poculentis, in quibus, quia Superior ordinarie magis invitus est quoad modum, quam quoad substantiam, major requiritur quantitas ad mortale; communis Doctorum sententia apud Molinam disp. 86. Sanchez lib. 7 Moral. cap. 20, n. 5. Layman. lib. 3, tract. 3, p. 1, c. 1, q. 5. Sporer loc. cit. nu. 62. ubi subjungit quod in hac communi sententia damnatur Religiosus, si de bonis Monasterii tenuis surripiat unum Florenum, et de bonis Monasterii opulenti surripiat ducatum.

(72. Res furtivæ inventæ apud furem a Judice apprehensum, non Fisco, nec Judici, nec Officialibus ejus, sed Domino restitui debent, non obstante consuetudine, aut statuto contrariis; Sic expresse declaravit Carolus V, in Constit. crim. art. 207, et Ferdinandus 1, in recessu 1559, qui ambo etiam statuta, et consuetudines contrarias tamquam veros abusus, et corruptelas Juri divino, et naturali contrarias reprobarunt. Et revera iniquum, et Juri naturali contrarium est, quod quis cum jactura alterius locupletetur, et Domini res sine facto, et consensu illius in alium transferantur; 1. Nam hoc 14, ff. de Condict. indebit. ibi: « Nam hoc naturæ æquum est, neminem alterius detrimento fieri locupletiorem; » et c. Locupletari 48, de Regul. Juris in 6, ibi : « Locupletari non debet aliquis cum alterius injuria, vel jactura. » Sicuti etiam omnino iniquum et rationi naturali contrarium est ex facto unius alterum prægravari, et delictum unius in alterius perniciem trahi; 1. 1. ff. de alien. Jud. mut. caus. ibi: « Omnibus modis Proconsul id agat, ne cujus deterior causa fiat ex facto alterius. >> (73. Qui rem alienam alicubi inventam accipit animo retinendi et Domino comparenti non restituendi, vel furtum facit, et Actione furti tenetur, textu expresso in 1. Falsus 43. § 3. ff. de Furtis, ibi : : « Qui alienum quid jacens lucrifaciendi causa sustulit, furti obstringitur, sive scivit, cujus sit, sive ignoravit, nihil enim ad furtum minuendum facit, quod, cujus sit, igno(74. Hine si quis aliquam rem invenit, ignorans cujus sit, tenetur de rei domino debite, et sufficienter indagare, v. g. per promulgationem ex Cathedra, vel per præconem, vel per schedulam publico loco affixam juxta qualitatem, et æstimationem rei invenla; aliter, si hanc indagationem omittat, et rem retineat, Furti tenetur; arg. 1. Falsus 43. § 4 et 7. ff. de Furtis, quia animo reti-nendi fraudulenter eam accepisse censetur. Si autem post dictam, vel consimilem diligentem indagationem nulla amplius spes de Domino comparituro appareat, probabilius tenetur hujusmodi remi inventam pauperibus, vel ad pias causas erogare, cum hæc credatur voluntas Domini. Sic S. Thomas 2. 2. qu. 66. art. 5 ad 3. Covarruvias in cap. Peccatum, de Regulis Juris in 6. part. 3. § 1. num. 2. Navarrus in Manual. cap. 17. num. FERRAR. 11.

ret. »

171. Molina de Justitia et Jure tract. 2. disp. 746. et alii passim contra aliquos contrarium sustinentes cum Reiffenst. lib. 5. Decr. tit 18. n. 20. 21. 22. Vide verb. Dominium art. 3. ubi abunde de his, et similibus.

(75. Fur Pyxidis in ciborio, in qua servatur SS. Eucharistiæ Sacramentum, spargen's particulas in Ciborio, bene et valide fuit ab Episcopo extractus ab Ecclesia, et causa remittitur ad S. Officium; Sacr. Congreg. Im-. mun. in Lucana 2 Decembris 1681. lib. 2. Decr. Altov. pag. 2290. (76. Et quatenus Sac. Congr. S. Officii renuat procedere in hac causa, Episcopus procedat ipse juxta suas ordinarias facultates; in ead. 23 Januarii 1682. lib. 3. Decr. Altov. p. 8

(77. Fur Pyxidis cum indecenti projectione SS. Sacramenti in Terram, mandante San. ctissimo, cum istud sit crimen læsæ Maje statis Divinæ et Hæresis, consignatur a Curia Ecclesiastica, in cujus fortiis existit, Curiæ Sæculari condigne puniendus; ead. S. Congr. Immun. in Syracusana 6 Aprilis 1692. lib. 1. Decr. Paul. pag. 132. Et sic statuit etiam Innocentius XI. Constitut. 1. incip. Ad Nostri Apostolatus auditum.

(78. Mandalur Archiepiscopo, ut extrahat a loco immuni furem Sacrilegum Pyxidum a Tabernaculo, ac retineat in carceribus Ecclesiasticis, etiam adhibita particulari custodia, conficiat processum, ac transmittat; ead. Sac. Congr. Immun. in Neapolitana 22 Jan. 1697. 1. 2. Vallem. p. 71

(79. Furans vero Pyxidem, seu vas Sacrum gaudet immunitate Ecclesiastica, si tempore furti non extet in Pyxide Sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum; ead. Sac. Congreg. in Squillacen. 26 Maii 1632. lib. 3. Decr. Paul. pag. 128. (80. Sic quatenus constet particulas repertas apud furem Sacrilegum non esse consecratas, Fur restituendus est Ecclesiæ, de rebus vero furto sublatis Episcopus disponat prout juris; eadem Sacr. Congr. Immunit. in Eugubina 3 Febr. 1674. lib. 1. Decret. Alt. pag. 895.

(82.

(81. Fur rerum Sacrarum, et signanter Pyxidis, sine tamen Particulis, pacifice, et quiete degens in loco furti, gaudet immunitate; sed annuente Sanctissimo condemnatur ad poenam extraordinariam exilii; ead. Sac. Congreg. Immun, in Civitatis Castellanæ 10 Junii 1681. lib. 1. Decret. Altov. 2204. Item furans in Ecclesia argenta, et alia pre tiosa B. M. V. oblata, de rigore non privatur Immunitate, ex gratia tamen Sanctissimi potest puniri pœna Triremium; eadem Sacr. Congregat. Inimun. in Placentina 21. Novembris 1635. lib. 2. Decret. Paul. pag. 238. in Mantuana 15 Novemb. 1645. lib. 3. Decret. Paulucci, pag. 264.

(83. Fur sacrilegus quatuor lampadarum argentearum in Ecclesia, et postea confugiens ad aliam Ecclesiam, et deinde exiens ab ista tempore quo Baroncellus dedita opera eum expectabat, ut carceraret, sicuti de facto carceravit, gaudet Immunitate: Sed mandante Sanctissimo retinetur in carceribus Ecclesiasticis, et conficitur processus a Curia Episcopali, attentis gravibus delicti circum

39

stantiis; ead. Sac. Congr. Immun. in Spoletana 3 Julii 1674. lib. Decr. Altov. pag. 963.

(84. Furans in Ecclesia gaudet Immunitate, sed potest puniri aliqua pœna leviori; eadem Sac. Congregatio Immun. in Squillacen. 18. Martii 1631. lib. 2. Decretal. Paul. pag. 100. (85. Simplices fures gaudent Immunitate, adeoque sunt restituendi Ecclesiæ; ead. Sacr. Congr. Imm. in Sorana 14 Jan. 1698. lib. 2. Decr. Vall. p. 133.

(86. Sed merces, et pecuniæ restituantur integre, reservatis juribus repetendi alimenta præstita furibus carceratis, quibus de jure; eadem Sacr. Congreg. Immun.; ibid.

(87. Cum facultate Sacræ Congregationis possunt extrahi Fures ab Ecclesiis ad correctionem, quando reperiuntur actualiter furantes; eadem Sacra Congreg. Immun. in Urbevetana 5 Junii 1694. lib. 1. Decret. Vallem. pag. 127. (88. Curia Episcopalis non potest absque dicta facultate extrahere Fures, nec res furto sublatas; ead. Sac. Congr. Immunit. in Perusina 1 Martii 1695. d. lib. pag. 176. (89. Neque ad effectum vitandi popularem tumultum; ibid. (90. Et si extraxerit, Sacra Congregatio mandat Episcopo, ut faciat restitui; ibid.

(91. Episcopus cum facultate Apostolica potest extrabere res furto sublatas, dummodo non permittat consignari Judici Laico pro corpore delicti; ead. Sac. Cong. Immun.in Ravennaten. 5. Novembris dict. An. et lib. pag. 227. (92. Verum jussu Sanctissimi injungitur Episcopo Faventino, ut consignet Curia Legationis Ferrarien. septem Fures detentos in suis carceribus una cum processu contra illos formato cum solita præservatione; ead. sac. Cong. Immun. in Faventina 17 Aprilis 1694. lib. 1. Decret. Vallem. p.

118.

(93. In causa furti nocturni cum qualitate di scalata, ut dicitur, et cum fractura portarum, jussu Sanctissimi datur Legato Urbini facultas examinandi Cancellarium Vicarii Foranei, ac procedendi contra eum, si culpabilis reperiatur; ead. Sac. Congregat. Iminunit. in Urbinaten. 25 Maii 1694. d. lib. pag. 125. (94. Deinde idem Sanctissimus præcepit d. Episcopo, ne ulterius procedat in eadem causa, sed procedat Tribunal Legationis; in eadem 5 Junii; ibidem.

(95. Quamvis Latro extractus gaudeat immunitate Eccles.,attamen conceditur facultas Ordinario ipsum retinendi aliquo tempore in carceribus pro exemplo aliorum, ac attenta mala ipsius qualitate, et circumstantiis facti; ead. Sacra Cong. Imm. in Pisana

[blocks in formation]

(96. Annuente Sanctissimo conceditur Ministris Montis Pietatis Foroliv en. ut possint offerre de pecuniis Montis præmium scutorum 300. Detectori, seu Propalatori furti facli cum fractione muri in dicto Monte scutorum 2500. ac etiam conceditur in mandato Sanctissimi Facultas Em. Legato promittendi impunitatem alicui complici in delicto, arbitrio Eminentiæ suæ; ead. Sacra Congr. Immun. in Forolivien. pag. 80.

(97. Fures Rerum privatarum in compedibus vitam agere; publicarum in auro, et purpura conspicuos incedere, ait Cato, sent. apud Ursayam in 1. Miscellan. sacro, et profano litt. F. num. 173.

ADDITIONES EX ALIENA MANU.

(98. An civilis pœna dupli, vel quadrupli prout furtum erat manifestum vel non manifestum, a jure Romano statuta adhuc obtineat? negat Groenowegen de Legib. Abrogat. Instit. lib. 4. tit. 1. § 4. num. 1

(99. Quoad poenam publicam, eadem est pro furto cum violentia commisso, ac pro furto non violento. (100. Quoad vero ipsum furtum non violentum oportet distinguere, num sit primum, an secundum, an tertium. (101. Valor e.iam rei furtivæ inspiciendus est in hoc furto non violento. Tum illud videndum, an sit domesticum. Vide de varia furti poena publica, prout varium est ipsum furtum, egregie disserentem Stryk. in Usu modern. Pandect. 1. 47. t. 2. fere per tot.

(102. Illud breviter est examinandum, an pœna mortis pro furto sit justa. Negant aliqui, quia nulla est proportio inter pœnam hanc, et delictum. Addunt, quod jure divinc non pœna mortis, sed dupli quadrupli, etc. solum in Fures statuta est Exod. 2. v. 1. seqq. At affirmant Carpzov. Prax. crimin. quæst. 77. Hoppius in Comment. ad § 5. Instit. de Obligat. quæ ex delict. nascuntur in us. hodiern. (103. In irrogatione enim pœnarum non ad delicti quantitatem, id est ad rem circa quam delinquitur, sed ad qualitatem, id est dolosam legis transgressionem, et exinde propullulantem turbationem Societatis humanæ respiciendum est. Hinc nullum dubium est, quin poena mortis pro justa haberi debeat. (104. Quod vero attinet ad Legem Mosaicam, quum ea in parte hac, in qua de furto disposuit, sit mere forensis, nihil impedit quo minus Princeps duriorem quoque pœnam circumstantiis ita exigentibus Furibus dictare valeat.

JUXTA VOCUM QUÆ HOC VOLUMINE RECENSENTUR SERIEM DIGESTA.

S. CONGREGATIONIS CONCILII DECRETA.

D

DAMNUM.

(1. Damnum et jacturam, in quam alter ex sodalibus Confraternitatis sub titulo SSmi Sacramenti canonice erectæ in oppido Bondeni incidit propter suam in carcerem inclusionem, reparandam non esse S. Congregatio putavit. Archiepiscopus enim illum ex Societate rite expulerat : Ferrarien. Confraternit. 14 Sept. 1782, dub. 8.

(2. Procurator fiscalis Curiæ Abbatialis S. Mariæ in Sitria, vulgo della Barbara, poposcit damni, quod ob contradictionem Marchionis Aloysii Herculani novi Emphyteuta

S. CONGREGATIONIS RITUUM DECRETA.

bonorum Mensæ Abbatialis, quibus instru menti stipulatione retardata oblata fuit sexta, pertulit, et judicialium, ac extrajudicialium expensarum litis juxta elicitam contestatam denunciationem compensationem; sed frustra poposcit: Senogalien. Emphyt. 15 Sept. 1792, dub. 3.

(3. Damnorum et expensarum refectionem negavit Sac. Congregatio Canonico Maffi, qui ob causam civilem suspensus fuit e Divinis per injustam sententiam Vicarii Capitularis : in a Montis alti suspensionis et irregularitatis super refectione damnorum, et expensarum » 28 Martii 1801.

DECIME.

(1. An Parochi teneantur publicare Matrimonia, et decimas exigere in Amerinæ Cathedrali, sive potius illa publicare possint, et decimas exigere in propriis Ecclesiis in casu, etc.?

S. Congreg.« Quoad publicationem Matrimoniorum faciendam esse tam in propria Ecclesia, quam in Cathedrali ad formam constitutionis synodalis anni 1660.Quo vero ad exactionem Decimarum in nulla Ecclesia faciendam esse, sed in loco ab Episcopo designando.» Amer. die 7 Maii 1763, ad 6. dub.

S. CONGREGATIONIS CONCILII DECRETA.

(1. Capitulo Collegiatæ, et Parochialis Ecclesiæ Stauffensis competit jus exigendi decimas in natura sive in specie, quomodo ei assignatæ fuerunt in dote occasione erectionis in Collegialam, nec obstat contractus locationum, et signanter anni 1739, in quo præter alia pacta conventum fuit de pecuniaria solutione decimarum, a quo contractu Capitulum prævia monitione facta ob non servatas conditiones recedit: Constantien. Decimarum 28 Julii 1782, dub. 1.

Hinc Parochiæ incolæ redintegrare Capitulum de eisdem decimis in natura, sive in specie a die motæ litis pro summa liquidanda tenentur; ibid. dub. 2.

(2. Quum Episcopus Reatinus sacram visitationem agens decrevisset spectare ad Archipresbyterum Castri Franchi jurisdictionem per totum territorium ei adjunctum ab ipsa civitate Reatis juxta descriptionem a Peritis factam, assignando Parochis SS. Eusauii. Leopardi, et Donati domos rurales

existentes prope dictam Civitatem in descriptione non comprehensas; præfatus Archipresbyter petiit inde ejusdem Decret; confirmationeni a Sacra Congregatione, eamque annuentibus Parochis supradictis obtinuit. Sed hanc confinium divisionem acriter impugnantes fratres Stola, quia adjunctum prædium in territorio Castri Franchi possident, renuentesque proinde decimas persolvere, responsum a S. Congregatione accipiunt, firmum manere Episcopi decretum debere, decimasque a die decreti ipsius ab incolentibus domos fratrum Stola existentes in Parochia Castri Franchi solvendas: Reatina Dismembrat. et juris decimandi 31 Maii 1783, dub. 2,confirmat. 10 Januar. 1784.

(3. Parochiæ titulo Ecclesiæ S. Leonardi suppresso illius Parochus in cœtum Canonicorum Ecclesiæ Cathedralis cooptatus est. Carolus Petruccius in Canonicatu dicti Parochi successor quum vidisset plures a suppressa Parochia defecisse familias, et alibi habitantes decimarum sibi præstationem abnuere, censentes propriis Parochis deberi veluti personales, seu Sacramentales,S. C. adiit, ut ad Decimarum in sui favorem solutionem illæ tenerentur, etsi alio familiæ migrarint, sive in posterum migrassent. Et emanavit S. C. decretum decimas præstandas esse ad normam informationis Episcopi anni 1675. Pisauren. Decimarum 9 Julii 1785.

(4. Decimæ solvendæ pro bonis sitis in Districtu Paræciæ Trivii antiqui, spectantibus ad Incolas regulares, Locaque pia Civitatis Pisauri, debentur prædiales quidem Parocho Oppidano, Sacramentales vero Parochis Urbanis ejusdem civitatis. las autem deberi statuitur ex frumento et lino pro medietate, dimidium nempe unius ex viginti, seu (ut

« PoprzedniaDalej »