Obrazy na stronie
PDF
ePub

CENOMANENSE,

ILLUSTRISSIMI AC REVERENDISSIMI IN CHRISTO PATRIS,

D. D. CLAUDII-MAGDALENA

DE LA MYRE,

EPISCOPI CENOMANENSIS,

AUCTORITATE, ET VENERABILIS EJUSDEM ECCLESIÆ
CAPITULI CONSENSU RECOGNITUM ET EDITUM.

[merged small][graphic]

LUTETIE PARISIORUM,

Typis Ad. LE CLERE, SS. D. D. PAPÆ Typographi,
in aggere vulgò dicto quai des Augustins, n°. 35.

mmmmmmmmnium

M. DCCC. XXIII.

DE LA MYRE,

MISERATIONE DIVINA ET SEDIS APOSTOLICE GRATIA

EPISCOPUS CENOMANENSIS,

CLERO CENOMANENSI,

SALUTEM ET BENEDICTIONEM IN DOMINO.

འ་་་་་་་་་་་་་་

VIx pastorale munus inter vos suscepimus,

cùm, à viris sapientibus moniti, sollicità mente advertimus omnia jamdudùm exhausta esse Breviarii Dioecesani exemplaria, novamque quàm primùm parandam esse editionem, aut extraneum Breviarium adoptandum. Inter utrumque aliquandiù hæsimus ancipites; at, circumspectis hinc et indè omnibus et votis, vestris cognitis, nihilque rei moliendæ difficultate deterriti, mox jussimus ut Dicecesanum novis typis continuò mandaretur.

Licet autem idem prælaudatum Breviarium maximâ cum curâ peritiâque fuisset conditum, nemini tamen mirum videbitur, quòd quædam nobis occurrerint, gravibus de causis, addenda, immutanda aut etiam penitùs delenda. Quæ quidem quò accuratiùs perpenderentur conficerenturque, ad nos plures de venerabili Ca

VI

pitulo nostro accivimus viros in rebus liturgicis gnaros, qui nos mandantes et inspicientes consiliis et manu adjuvarent.

pro

[ocr errors]

Primùm multis ab annis dolebat ipsa fidelium pietas in liturgiâ nostrâ etiamnum desiderari Officium sacratissimi Domini nostri Jesu Christi CORDIS, quod non nude et solitariè sumptum, inquit Benedictus XIV, sed humanitati sacro-sanctæ, sive divino corpori, et consequenter unam rem cum animâ et divinâ persona constituens veneramur, tanquàm scilicèt organum ineffabilis illius dilectionis quâ dulcissimus Salvator noster dilexit nos, et tradidit semetipsum nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (1). Quem cultum, tum à sacrâ Rituum Congregatione approbatum, et à Clero Gallicano commendatum anno 1765, posteàque à Romanis Pontificibus privilegiis obfirmatum amplissimis, tum deniquè innumeris sodalitatibus canonicè institutis illustratum, jàm in omnibus ferè vigere comperimus Ecclesiis nostræ Galliæ, Hispaniarum, Germaniæ, Italiæ et totius propemodùm orbis christiani. In multis quoque Diœcesibus perspeximus, annuentibus et laudantibus Romanis Pontificibus, longè diversè quidem, sed tamen verè coli simul Cor sanctissimum Beatæ Virginis Dei Genitricis Mariæ. Quapropter, exemplum Ecclesiæ fermè universalis imitati, Festum sacratissimi CORDIS Domini nostri Jesu Christi, in totâ nostrâ Diccesi, ab omnibus sive privatim sive publicè recitantibus, Dominicâ Octavam sacro-sancti Corporis Domini subsequente, ritu Solemnimajore sancivimus celebrandum esse, cum com

(1) Ephes. v, 2.

« PoprzedniaDalej »