Obrazy na stronie
PDF
ePub

XVI.

Gregorii IX. rescriptum super congrua ecclesiæ Maioricen. dotatione, eiusdemque ad eccl. Romanam subiectione, necnon super primo ipsius Episcopo eligendo, anno MCCXXXII. (Vid. pag. 65.)

Ex orig. carta in arch. eccl. Maioric.

Gregorius Episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus

fratribus... Urgellen et... Gerunden. Episcopis, salutem et Apostolicam benedictionem. Venerabilis frater noster ... Archiepiscopus Tarraconen. et carissimus in Christo filius noster... Aragonum Rex illustris per suas nobis litteras humiliter supplicarunt, ut cum idem Rex ecclesiam Maioricarum de decimis, primitiis et aliis iuribus dotaverit, sicut suæ litteræ continebant, dilecto filio... Abbati Sancti Felicis Guixolen., quem in ipsius ecclesiæ Pastorem unanimiter postulantes multipliciter comendarunt, faceremus munus consecrationis impendi. Verum quia ecclesiam de deeimis et primitiis, quæ de iure debentur ecclesiis, non reputamus esse dotatam, fraternitati vestræ, de qua in Domino plenam optinemus fiduciam, per Apostolica scripta mandamus, quatinus Regem moneatis eundem, ut ecclesiam ipsam, necnon et alias ecclesias, quæ sunt et debent ibi construi in futurum, taliter de possesionibus et aliis redditibus dotare procuret, quod excellentiam regiam deceat, et in ea residens Episcopus honorifice, iuxta pontificalis oficii dignitatem et canonici, qui ibidem instituti fuerint, exinde valeant commode sustentari. Qua sufficienter dotata, provideatis sibi auctoritate nostra de persona idonea in Pastorem, ei munus consecrationis post modum impensuri. Quia vero ipsi ecclesiæ de Pastore sic volumus provideri, ut nullius ius ex hoc facto lædatur, volumus et mandamus ut ecclesiam sæpe fatam ad manus Romanæ ecclesiæ reservetis, donec de iure Barchinonen. ecclesiæ ac aliorum per Sedem Apostolicam plenius cognoscatur. Datum Reate II. kal. augusti, pontificatus nostri anno sexto.

XVII.

Breve Gregorii Papæ IX. quo Ferrario Pallares, Tarracon. ecclesiæ Præposito iniungit, ut dum ecclesia Maioricensis Pastore careat, bona eidem ecclesiæ assignanda recipiat atque conservet, et quæ cultui divino sunt congruentia disponat, an. MCCXXXV. (Vid pag. 67.)

Fx orig. carta in arch. eccl. Maioricen.

Gregorius Episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio

Præposito Terrachon. salutem et Apostolicam benedictionem. Ad nostram noveris audientiam pervenisse quod cum olim carissimus in Christo filius noster J. illustris Rex Aragonum, ac venerabiles fratres nostri Episcopi, necnon di. lecti filii nobiles vestri, barones regni eiusdem, ad occupandas Maioricarum insulas vellent procedere, voto se unanimiter astrinxerunt, sicut in instrumento inde confecto plenius dicitur contineri, quod si Deus ipsis traderet terram illam, iidem in primis ecclesiæ Dei construendæ ibidem dominicaturas et dotem congruum assignarent; de quibus viri ecclesiastici illic Domino servituri possent comode sustentari. Nos igitur sicut convenit allendentes, quod ad divini cultus, morum ac fidei propagationem, Episcopus et clerici sint ibidem plurimum oportuni, ne de negligentia possimus circa nostrum ministerium merito reprehendi, dilecto filio electo Terraconen., de cuius sinceritatis prudentia gerimus fiduciam pleniorem, vices nostras in hoe parte duximus commitendas, sibi nostris dantes litteris in mandatis, ut Regem præfatum et dilectum filium nobilem virum Petrum, qui, sicut accepimus, regni Maioricarum dominium obtinet, el omnes eiusdem terræ participes vel eorum successores seu defunctorum heredes ad dotem et dominicaturas, prout se ad id sponte voto ac fide media astrinxerunt, ecclesiæ assignandas, auctoritate nostra, monitione premissa, sublato cuiuslibet appellationis impedimento compellat, contradictores si qui fuerint vel rebelles per censuram ecclesiasticam compescendo. Ut autem ea quæ super premissis idem electus duxerit ordinanda, illibata valeant conservari,

discretioni tuæ per Apostolica scripta precipiendo mandamus, quatenus personaliter ad regnum ante dictum accedens, dotem et dominicaturas et alia iura, per per iam d ctum electum ecclesiæ ibidem construendæ assignanda, vice nostra recipias et ea diligentes conservare procures, Episcopo illic præficiendo divina favente gratia resignaturus fideliter universa; et alias ea nichilominus quæ ad cultum divini nominis et ecclesiæ honorem hac utilitatem videris expedire interim tractaturus. Datum Pernsii III. idus januarii, pontif. nostri anno octavo.

XVIII.

Gregorii Papæ IX. rescriptum quo Episcopis Petro de Albalat, Ilerdensi et S. Bernardo Calvo, Vicensi, et S. Raimundo de Peñafort iniungit ut primum Episcopum ecclesiæ Maioricensis eligant et consecrari faciant, absque ulla iuris Archiepiscopi Tarraconensis cognitione, anno M.CC.XXXVII. (Vid. pág. 69).

Ex origin. in arch. eccl. Maioric.

Gregorius Episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus

fratribus... Ilerdensi et Vicensi... Episcopis, et dilecto filio fratri Raimundo, ordinis fratrum Predicatorum, capellano et Penitentiario nostro, salutem el Apostolicam benedictionem. Licet secundum Apostolum, neque qui plantat, ne que qu rigat sit aliquid, sed qui dat Dominus incrementum, vineæ tamen Domini sabaoth cultores positi et custodes, desiderio desiderantes circa illam diligentem sollicitudinem et sollicitam diligentiam adhibere, et cooperatores Dei cupientes existere, iuxta quod ex iniunctæ nobis oficio imminet servitutis, libenter eius gratiam sequimur præeuntem. Quia etsi non egeat adminiculo alicuius, utpote cuncta potens, placet ei tamen humanæ cooperationis affectus, cui nihil potest adiici vel adimi per efectum. Sane gratias agentes gratiarum omnium Largitori, qui per charissimi in Christo filii nostri illustris Regis Aragonum, et aliorum Christi fidelium ministerium propriam causam gerens, regnum Mayoricarum dudum a Sarracenis invasum, cultui restitui Christiano, ac vo

lentes ecclesiæ Maioricanæ Pastore carenti, quæ ad nos nullo medio pertinet, de persona idonea provideri, per quam commissus sibi populus cœlestis irrigui foveatur humore, circunspectioni vestræ, de qua plenam fiduciam obtinemus, provisionem ipsius ecclesiæ duximus commitendam. Quo circa discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus quatinus talem eidem ecclesiæ præficiatis in Episcopum et Pastorem, qui tanto congruat oneri et honori: ac faciatis ei a sui subditis obedientiam et reverentiam debitam exhiberi. Cui vos, fratres Episcopi, adiuncto vobis legitimo collegarum numero, non quidem de Terraconensi provintia, sed potius aliunde, consecrationis gratiam impendatis, recepturi ab eo postmodum pro nobis, et Romana ecclesia, fidelitatis solitæ iuramentum, iusta formam quam vobis sub bulla nostra mittimus interclusam, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Formam autem iuramenti, quod ipse prœstabit, de verbo ad verbum nobis per eius patentes litteras suo sigillo signalas per proprium nuntium quantocius transmitatis. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur. Datum Viterbii idus julii pontificatus nostri anno undecimo.

XIX.

Compositio inter Dominum Jacobum, Reg. Aragon. et ecclesiam Maioricensem super perceptione decimarum, anno M.CC.XXXVIII. (Vid. pág. 127.)

Ex autogr. in arch. eccl. Maioric.

In Dei nomine. Sit omnibus manifestum presentibus et futuris, quod facta est compositio perpetuo duratura inter Domin. Jacobum Dei gratia Regem Aragonum, Maioricarum et Valencie, Comitem Barchin. et Urgelli, Dominum Montispesulani, et Petrum Infantem Dominum regni Maioricarum, ex una parte, et venerabilem patrem R. Maioricensem Episcopum ex altera sub tali forma et tenore, quod dominus Rex habeat in feudum perpetuum duas partes de decimis iure divino debitis, videlicet, in pane, vino et oleo; in sreliqui

autem decimationibus, tam animalium grossorum', et minutorum, quam ovium, lane et casei ac piscium, habeat Dominus Rex totam medietatem. Reliqua vero medietas cedat in partem Maioricen. ecclesiæ et Episcopo. Verumptamen hoc subintellecto et addito, quod si Dominus Papa compositionem hic annotatam nolit habere ratam Dominus Rex vel Infans non teneantur ad compositionem istam aliquatenus obligari. Datum apud Valenciam quinto kalendas decembris anno Domini millesimo CC.XXX. octavo. Huius rei testes sunt B. Barchin. Episcopus: Rodericus de Liçana: Assallitus de Gudal: Artallus de Luna: Eximinus Petri, repositarius Aragonum: P. Petri, Justitia Aragonum. Signum Guillermi, scribæ, qui mandato Domini Regis pro Domino Bg. Barchin. Episcopo, cancellario suo hoc scribi fecit loco, die et anno prefixis.

XX.

Inocentii Papæ IV. bulla qua ecclesias et possesiones Sedis Maioricensis confirmat, an. MCCXLVIII. (Vid. pág. 131.)

Ex orig. carta in arch. eccl. Maioric.

Inocentius Episcopus, servus servorum Dei. Venerabili fra

tri.... Episcopo Maioricarum, salutem et Apostolicam be→ nedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter tuis iustis postulationibus grato concurrentes assensu, ecclesiam Maioricarum, ad Romanam ecclesiam, nullo medio pertinentem, cum ecclesiis, castris, villis, hominibus, possessionibus et aliis bonis, quæ in præsentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum iustis modis præstante Domino poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti patrocinio communimus: nomina prædictorum bonorum præsentibus inséri facientes, quæ talia sunt: in civitate Maioricarum S. Eulaliæ, S. Crucis, S. Jacobi et S. Michaelis ecclesiæ, cum omnibus pertinentiis earundem: S. Andreæ, S. Anthonii et S. Mariæ Magdalenæ monasteria cum capellis dependentibus ab eis

« PoprzedniaDalej »