Obrazy na stronie
PDF
ePub

(Apoc. xiv, 4). Decoxit etiam, et depuravit potum vel cibum Scripturæ in Evangelio, quæ in veteri lege quasi cruda erat et semicocta, vel insipida, quando erat aqua tenebrosa in nubibus aeris, et velamentum positum super faciem Moysis; propter quod gloriam vultus ejus non poterat intueri. Sed in Evangelio velum templi scissum est a summo usque deorsum, et apparuerunt Sancta Sanctorum. Calefecit Petrum, qui frigus infidelitatis habebat in mente, quamdiu calefecit se ad ignem in atrio Caiphæ, nec ignis Caiphæ poterat repellere frigus mentis. Sed ubi Dominus respexit Petrum, et ignis Spiritus Sancti eum calefecit, repulsum est frigus infidelitatis, et ipse flevit

amare.

Ergo et nos, fratres, oremus Dominum, ut ignem istum mittat, et in corda nostra, qui nos illuminet intelligentiæ scientia, uret vitia, roboret constantiam, purget per patientiam, desiccet removendo superflua, decoquat et depuret puritatis innocentia, et calefaciat contra frigus protectionis umbra. Est ergo ignis iste septiformis, nec immerito, quia et spiritus ipse, qui ignis est, septiformis est. Et quidem nobis, fratres, quia est spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, et spiritus timoris Domini. Itaque lucet per spiritum sapientiæ, urit per spiritum intellectus, decoquit per spiritum consilii, roborat per spiritum fortitudinis, purgat per spiritum scientiæ, desiccat per spiritum pietatis, calefacit per spiritum timoris Domini. Lucet per spiritum sapientiæ, secundum quod ipsa ait: « Qui elucidant me, vitam æternam habebunt. » Qui enim docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firmamenti. Propter quod et doctrina sapientiæ lucerna dicitur, juxta illud: Lucerna pedibus meis verbum tuum (Ps. 118, 105).

Et item: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes tanquam lucernæ in caliginoso loco (II Pet. I, 19). Urit per spiritum intellectus : nam perquirendo et intelligendo vitia proximorum, urimur, obsecramus, arguimus, increpamus opportune et importune, juxta illud: «Verba sapientis sunt quasi stimuli, << et quasi claviin altum defixi» (Eccl. XII,11). Secundum quod etiam intelligi potest illud: Carbones ignis congeres super caput ejus

(Rom. XII, 20). Carbones ignis dupliciter intelligimus. Carbones ignis sunt ardores charitatis, quos verbis ardentibus etiam exprimimus. Hos carbones congerimus, idest, congregamus super caput inimici, quando per benevolentiam et beneficia revocamus eum ad amorem nostrum. Aliter: Carbones ignis sunt ardores æternæ damnationis.Tunc congregabimus carbones super caput inimici, quando recipiet sententiam damnationis pro odio injusto, quia nos benefecimus. ei, et ipse noluit habere pacem nobiscum.

Decoquit per spiritum consilii, dum ea, quæ proponere debemus et agere, prius decoquuntur in olla deliberationis sive consilii, juxta quod scriptum est : « Palpebræ semper præveniant gressus tuos » (Prov. Iv, 5), idest, deliberatio præcedat opera, ut. prius veniat verbum ad limam quam ad linguam, secundum quod scriptum est: Omnia fac cum consilio, et post factum non pænitebis (Eccli. XXXII, 21). Roborat per spiritum fortitudinis, adeo ut dicat: << Estote fortes in bello, et pugnate cum antiquo serpente, cui etiam resistite fortes in fide. Purgat per spiritum scientiæ, quia recte conversando in medio nationis pravæ et perversæ discernimus sanctum a profano, mundum ab immundo, ne forte dicamus malum bonum, et bonum malum, ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem, secundum quod Dominus ait: Estote prudentes, sicut serpentes (Matth. x, 16). Juxta quod etiam Jeremias ait: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jerem. xv, 19). Desiccat humorem vitiorum nostrorum per spiritum pietatis : << Non enim ex operibus justitiæ quæ feci<< mus nos, sed secundum suam misericor<< diam salvos nos fecit» (Tit. III, 5). Calefacit per spiritum timoris, quia initium sapientiæ timor Domini. Hoc est quasi primum indumentum, quod datur revertenti a frigore infidelitatis, atque peccati, juxta illud Deum time, el mandata ejus observa (Deut. xI, 1), hoc est, omnis homo. Et hæc est fortassis illa prima stola, quæ cito profertur filio prodigo revertenti. Nam et ideo Spiritus Sanctus in linguis igneis est eis infusus. Ignis namque testam roborat, juxta illud: « Vasa figuli probat for<< nax, et viros justos tentatio tribulationis >> (Eccli. XXVII, 6). Lingua vero scientiam edocet, juxta illud: « Tibia et psalterium

» dulcem faciunt symphoniam, sed super <<< omnia lingua suavis » (Eccli. XL, 21). Ideo ergo hac figura Spiritus Sanctus apparuit, quia eos et contra fluctus mundi, ne frangerentur, roboravit adeo, quod ipsi tunc profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. Et eis scientiam linguarum contulit, quia loquebantur variis linguis Apostoli magnalia Dei. Quia enim indivisa sunt opera Trinitatis, et in mysterio salutis nostræ operatus fuerat Pater Filium incarnando, quando misit Deus Pater Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, et postea operatus fuerat filius reparando, quando peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, merito et hodierna die operatus est Spiritus Sanctus in eodem mysterio nostræ salutis roborando, quando eos adeo roboravit, ut dicerent: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. | IV, 20). Et: Non possumus non eloqui quæ vidimus et audivimus (Act. v, 29).

Hic est ille spiritus Domini, qui in prin- | cipio mundi ferebatur super aquas, quando tenebræ erant super faciem abyssi. Hoc spiritu inspiratus Noe fabricavit arcam, per quam salvatum est genus humanum; hic spiritus docuit Joseph exponere somnium Pharaonis; hoc eodem inspiratus credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam; hoc eodem Moyses eruditus est scientia Ægyptiorum; hoc spiritu patriarcha Jacob benedicens filium, futura prædixit. Hic est digitus ille, quem professi sunt Magi dicentes: Digitus Dei hic (Exod. vIII, 19). Hic est ignis ille, cui comburenda sunt residua Agni Paschalis. Hæc est illa columna ignis, et nubis quæ præcedebat filios Israel. Hic est ille per quem rubus, qui Virginem designabat, videbatur ardere, et non comburebatur, quia gravida quidem apparuit Virgo, quando inventa est in utero habens; scilicet, igne libidinis non est consumpta; quia de Spiritu Sancto concepit. Hic est digitus Dei, quo in tabulis lapideis scripta sunt decem mandata; hic est ros ille, quo complutum est vellus in area Gedeonis.

Hic est ille spiritus Domini, qui irruit super Jephte, quando egressus est ad pugnam, et hostes devicit. Hic est ille spiritus Domini qui directus est in David, quando recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam. Hoc spiritu repletus est Salomon

sapientia multa. Hic est spiritus prophetarum, qui eis subjectus est. Hoc enim spiritu locuti sunt ipsi prophetæ. Hic est spiritus Heliæ, qui duplex factus est in Helisæo. Hic est ignis ille, qui erat flammigerans in ossibus Jeremiæ. Hic est spiritus ille pueri junioris qui suscitatus est ad liberandum Susannam.

Hæc est virtus illa Altissimi quæ obumbravit Mariæ, quando supervenit in eam Spiritus Sanctus. Hic est ille Spiritus Sanctus, qui corporali specie columbæ descendit super Dominum in baptismo. Hoc spiritu post baptismum ductus est Jesus in desertum, ut tentaretur a diabolo. Hic est digitus ille, de quo ipse Dominus inquit: Porro si in digito Dei ejicio dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei (Luc. XI, 20). Hic est ignis ille quem Dominus venit mittere in terram, et nonnisi ut accendatur. Hoc spiritu Petrus raptus in extasi vidit animalia sibi dimissa in disco. Hoc eodem Paulus raptus usque ad tertium cœlum vidit et audivit arcana, quæ non licuit homini loqui, Hoc etiam Joannes sublatus in montem magnum et altum vidit Jerusalem novam descendentem de cœlo, tanquam sponsam ornatam viro suo. Hic est spiritus ille septiformis, qui super Dominum requievit, juxta illud vaticinium Isaiæ: « Requiescet super « eum spiritus Domini, spiritus sapientiæ << et intellectus, spiritus consilii et fortitu<< dinis, spiritus scientiæ et pietatis, et re<< plevit eum spiritus timoris Domini » (Is. XI, 2).

Nota quod spiritus sapientiæ et intellectus datur propter desiderium regni, consilii et fortitudinis propter contemptum mundi, scientiæ et pietatis propter compassionem. proximi, spiritus timoris propter dimissionem peccati, juxta quod dicit Ecclesiasticus: Timor Domini expellit peccatum (Eccli. I, 27).

Hæc omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis, prout vult. Unde in Evangelio: Spiritus, ubi vult, spirat; et vocem ejus audis, et non scis unde veniat, aut quo vadat (Joan. III, 8). Hic est ille spiritus, de quo dicit Paulus : « Si spiritus << ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, ha<< bitat in vobis, vivificabit vestra mortalia << corpora» (Rom. vIII, 11); prout etiam Dominus docet in Evangelio, de quo dicitur: Cum venerit ille, arguet mundum de

peccato, et de justitia et de judicio (Joan. | XVI, 8). Dicitur spiritus Paraclitus, juxta illud: Nisi ergo abiero, Paraclitus non veniet ad vos (Joan. xvi, 7). De hoc spiritu suo effudit Dominus super omnem carnem; ut per omnem carnem intelligamus non singula generum, sed genera singulorum. Effudit enim super omnem carnem, idest, super utrumque sexum, viros scilicet, et mulieres, secundum quod in Actibus Apostolorum dicitur de Apostolis: << Hi omnes << erant perseverantes unanimiter in ora<< tione cum mulieribus et Maria matre << Jesu » (Act. 1, 14). Ita enim subditur ibi: « Et quidem super servos meos et ancillas << effundam de spiritu meo» (Act. II, 18). Effudit etiam super omnem carnem, idest, super omnem ætatem, secundum quod et ibi dicitur: «Erat autem turba hominum, sci<< licet in cœnaculo montis Sion, majorum <<< scilicet, et minorum, fere centum viginti » (Act. 1, 15). Ita enim prædictum erat: Juvenes et virgines, seniores cum junioribus laudent nomen Domini (Ps. 148, 12).

Effudit etiam super omnem carnem, idest, super utrumque populum. Nam sicut modo super Judæos, ita postea super gentiles, ut super Cornelium et famulam suam effudit Dominus de Spiritu Sancto, quando ad se Simonem accersivit, secundum quod prædictum erat: Laudate omnes gentes Dominum et magnificate cum omnes populi (Ps. 116, 1). Effudit etiam super omnem carnem, idest, super omnes hominum nationes. Unde et in Actibus Apostolorum dicitur, quod erant Jerosolymis Parthi, Medi, et Elamitæ, et qui venerant de Mesopotamia, et ex omni etiam natione quæ sub cœlo est. Ex quibus postea multi videntes miracula conversi sunt. Unde et ibi dicitur, quod una die conversi sunt tria millia, et alia quinque millia, secundum quod dictum est : « In << omnem terram exivit sonus eorum, et in << fines orbis terræ verba eorum » (Ps. 18, 5). In hoc ergo cognoscimus, quod Deus præ aliis dilexit nos, quia de spiritu suo dedit nobis.

O profluvium cœleste, cujus impetus lætificat civitatem Dei! O antidotum salutare, quo Naaman Syri lepra repellitur! O medicina suprema, qua socrus Petri, quæ magnis febribus tenebatur, erigitur! O ineffabilis virtus, qua exeunte de Jesu mulier Hemoroissa sanatur! O vita inestimabilis,

per quam quatriduanus mortuus suscitatur! O collyrium efficax, quo illuminantur oculi cæci nati! O fons aquæ vivæ salientis in vitam æternam, de qua qui biberit, non sitiet iterum. O unctio superni medici, quæ docet nos de omnibus, quum docebit nos omnem veritatem! O ros Hermon, qui descendit in montem Sion! O septiformis spiritus, quo, non dico septies, sed septuagies septies, delinquenti offensa remittitur! O oleum indeficiens, quo præ participibus suis Christus inungitur! Solet autem, fratres, oleum dari ad tria; regibus videlicet, et sacerdotibusad dignitatem, juxta illud: « Inveni David << servum meum, oleo sancto meo unxi « eum » (Ps. 88, 21). Infirmis ad mitigationem juxta illud : « Infirmatur aliquis in vo<< bis Inducat presbyteros Ecclesiæ, qui << orabunt pro eo ungentes eum oleo et ora<< tio fidei alleviabit infirmum » (Jac. v, 15). Pugilibus vero ad robur et fortitudinem, juxta illud: Oleo exultationis.

Ad hunc modum et oleum Spiritus Sancti, quod a capite descendit in barbam, barbam Aaron, quando de plenitudine capitis Apostoli acceperunt ad hæc tria ipsis Apostolis datum est et infusum. Primo namque ante passionem, in sua electione datum est eis ad dignitatem, quando vocavit ad se quos voluit, quos et Apostolos nominavit. Secundo, post resurrectionem datum est eis ad mitigationem, cum dictum est eis Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. xx, 23).

Tertio, post ascensionem datum est eis ad robur et fortitudinem, quando sunt visæ illis dispertitæ linguæ, tanquam ignis, seditque supra singulos eorum. Unde et eis dictum erat Sedete hic in civitate quoad usque induamini virtutem ex alto (Joan. XXIV, 49). Et quidem si in ara cordis mei accensus esset ignis ille, quem Dominus venit mittere in terram, et qui semper in altari suo ardebat, ut ex hoc igne accensa esset lucerna, luceret lux mea coram hominibus, glorificarent Patrem suum qui in cœlis est.

Ergo veni, Creator Spiritus, qui in Apostolos venisti Paraclitus, mentes tuorum visita, qui roborasti Ecclesiam, reple superna gratia quæ tu creasti pectora. Qui replesti orbem terrarum et renovasti omnia, fac ut digue tuum celebrantes adventum manea

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »