Obrazy na stronie
PDF
ePub

AD CORONANDUM IMPERATOREM

[E SPICILEGIO ROMANO, P. 228]

BREVIS PRÆFATIO CARD. MAII.

In insigni Cincii camerarii codice, qui fuit dominorum Columnensium, et me præfecto ad bibliothecam Vaticanam accessit, exstat initio genuinus et priscus Ordo romanus ad coronandum Imperatorem, quem Ordinem quum ab iis magnopere differre viderem qui exstant apud Mabillonium in Musco Italico, T. 11, nec non ab ipso, quo nunc utimur Pontificali romano, bene me mereri de sacra liturgia putavi, si hunc in loco non alieno recitarem. Alius vero brevissinus coronationis Ordo romanus est in eodem codice, fol. 149, b. (1).

QUALITER ROMANUS IMPERATOR

DEBEAT CORONARI.

Incipit Ordo romanus ad benedicendum Imperatorem, quando coronam accipit a domino Papa in basilica beati Petri Apostoli, ad altare sancti Mauricii.

Die dominico, summo mane, descendit Electus cum conjuge sua ad sanctam Mariam transpadinam, quæ est juxta Terebinthum, ibique recipitur honorifice a præfecto urbis, et comite palatii Lateranensis; et uxor ejus a dativo judice et arcario, et deducitur per porticum, clericis urbis omnibus indutis cappis, planetis, dalmaticis, et tunicis, cum turibulis, cantantibus: Ecce mitto angelum meum, usque ad suggestum areæ superioris, quæ est in capite graduum, ante portas erectus sanctæ Mariæ in Turri.

(1) L'Ordo ad coronan lum Imperat. a été publié par le card. Mai. Son objet spécial le distingue de l'Ordo duodecimus de Mabillon, supr. col. 35 et s. Il offre un grand intérêt historique, en même temps que liturgique. Il est, en quelque sorte, la

Ibi sedet dominus Papa in sede sua, circumstantibus episcopis, et cardinalibus diaconis, et cæteris ecclesiæ ordinibus. Tunc electus Imperator, cum conjuge et omnibus baronibus suis clericis et laicis, osculatur pedes domini Papæ. Et Regina in partem cum supradictis ductoribus suis recedente, Electus jurat fidelitatem domino Papæ in hunc modum :

<< In nomine Domini nostri Jesu Christi, ego N Rex et futurus Imperator Romanorum, promitto, spondeo, polliceor, atque per hæc evangelia juro coram Deo et beato Petro Apostolo tibi N. beati Petri Apostoli Vicario fidelitatem, tuisque successoribus canonice intrantibus, meque a modo protectorem ac defensorem fore hujusce Romanæ Ecclesiæ, et vestræ personæ, vestrorumque successorum in omnibus utilitatibus, in quantum divino fultus fuero adjutorio, secundum scire meum ac posse, sine fraude et malo ingenio, sic me Deus adjuvet et hæc sancta evangelia. » Ibique camerarius domini Papæ, Electi pallam accipit sibi habendam.

Deinde quærit ab eo dominus Papa ter, si vult habere pacem cum Ecclesia; eoque ter respondente: Volo; dominus Papa dicit: Et ego do tibi pacem, sicut Dominus dedit discipulis suis. Osculaturque frontem ejus et mentum, rasus enim esse debet, et ambas genas, postremo os. Tunc surgens dominus Papa, ter quærit ab eo si velit esse filius Ecclesiæ. Et illo ter respondente: Volo;

mise en œuvre de cet accord des deux puissances que la Quinta Compilatio formule législativement. V.. supr. lib. I, t. 1, c. 3, col. 115, et in aliis locis pluribus ejusdem Compil.

dominus Papa dicit: Et ego te recipio ut filium Ecclesiæ; et mittit eum sub manto, et ille osculatur pectus domini Papæ, et accipit eum per dexteram manum, et cancellarius ejus sustentat eum a sinistra. Electus vero ducitur per dexteram ad archidiaconum domini Papæ, et sic intrat per portam æream, clericis beati Petri cantantibus : Benedictus dominus Deus Israël, usque ad portam argentariam. Ibi dimittit eum dominus Papa orantem. Quem lento subsequitur gradu Regina cum supradictis ductoribus suis usque ad supradictam portam argenteam. Electus vero completa oratione, surgit; et episcopus Albanensis decantat super eum hanc primam orationem :

<< Deus in cujus manu corda sunt Regum, inclina ad preces humilitatis nostræ aures misericordiæ tuæ, et Principi nostro famulo tuo N regimen appone sapientiæ, ut haustis de tuo fonte consiliis placeat, et super omnia regna præcellat. »

Postea dominus Papa ingreditur ecclesiam beati Petri, clericis ejusdem ecclesiæ cantantibus responsorium: Petre, amas me. Quo completo, dominus Papa benedicit. Deinde sedet in sede sibi præparata in dextera parte | ejusdem rotæ. Completa oratione Albanensis episcopi, ingreditur Electus et sedet in prædicta sede, archipresbytero Cardinalium, et archidiacono hinc inde eum deducentibus, et juxta eum sedentibus, ut doceant qualiter debeat domino Papæ in scrutinio respondere. Dominus Papa facit scrutinium in hunc modum, septem episcopis sedentibus ad dexteram ejus secundum ordinem suum; episcopi teutonici sedeant ad dexteram Electi, Cardinales et cæteri ordines ecclesiæ sedeant. Dominus Papa dicit :

« Antiqua sanctorum patrum institutio docet et præcipit ut quisquis eligitur ut præesse debeat, diligentissime examinetur cum omni caritate de fide sanctæ Trinitatis, et interrogetur de diversis causis vel moribus qui suo regimini congruunt, secundum Apostolicum dictum: Manum cito nemini imposueris; et ut etiam is qui ordinandus est, antea erudiatur, qualiter eum in ea prælatione constitutum oporteat conversari, ut excusabiles sint qui ei manus imponunt. Eadem itaque auctoritate et præcepto interrogamus te, dilectissime fili, caritate sincera

si omnem prudentiam tuam, quantum tua capax est natura, divino servitio mancipare volueris?

Respondet: Ita toto corde volo, in omnibus obedire et consentire.

Interrog. Vis mores tuos ab omni malo temperare, et quantum poteris, Domino adjuvante, ad omne bonum commutare?

R. In quantum possum, volo.

Int. Vis sobrietatem cum Dei auxilio cus

todire?

R. In quantum possum, volo.

Int. Vis semper divinis mancipari negotiis, et a lucris turpibus esse alienus, quantum te humana permittit fragilitas?

R. In quantum possum, volo.

Int. Vis humilitatem et patientiam in temet ipso custodire, et alios ad hoc inclinare?

R. In quantum possum, volo.

Int. Pauperibus et peregrinis omnibusque indigentibus vis esse propter nomen Domini affabilis et misericors?

R. Volo.

Et dicat dominus Papa: Hæc omnia et cætera bona tribuat tibi Dominus, et custodiat te atque corroboret in omni bono. Et respondent omnes : Amen.

Int. Credis secundum intelligentiam tuam et capacitatem sensus tui sanctam Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum Deum omnipotentem, totamque in Trinitate deitatem, coessentialem, coæternum, coomnipotentem, uniusque voluntatis, potestatis et majestatis, creatorem omnium creaturarum, a quo omnia et in quo omnia quæ sunt in cœlo et in terra visibilia et invisibilia?

R. Assentio, et ita credo.

Int. Credis singulam quamque in sancta Trinitate personam unum Deum verum plenum et perfectum ?

R. Credo.

Int. Credis ipsum Dei filium Verbum Dei æternaliter natum de Patre, consubstantialem, coomnipotentem et coæqualem per omnia Patri et divinitate, temporaliter natum de Spiritu sancto ex Maria semper Virgine, cum anima rationali, duas habentem nativitates, unam ex patre æternam, alteram ex matre temporalem, Deum verum et hominem verum, proprium in utraque natura atque perfectum, non adoptivum neque phantasticum, unicum et unum

Deum, filium Dei in duabus naturis, sed Deus inenarrabilis, auctor mundi, et cætera, in unius personæ singularitate, impassi- sicut in unctione Regis. bilem et immortalem divinitate, sed in humanitate pro nobis et pro nostra salute passum vera carnis passione, et sepultum, et resurgentem a mortuis die tertia, vera carnis resurrectione, die quadragesimo post resurrectionem, cum carne qua resurrexit et anima, ascendisse in cœlum et sedere ad dexteram Dei Patris, unde venturus est judicare vivos et mortuos, et reddere unicuique secundum opera sua, sive bona fuerint sive mala?

R. Assentio, et per omnia credo.

Int. Credis etiam Spiritum sanctum plenum et perfectum verumque Deum ex Patre et Filio procedentem, coæqualem et coæssentialem et coomnipotentem et coæternum per omnia Patri et Filio?

R. Credo.

-Int. Credis hanc sanctam Trinitatem, non tres Deos, sed unum Deum omnipotentem, æternum, invisibilem, et incommutabilem? R. Credo.

Int. Credis sanctam catholicam et apostolicam unam esse veram Ecclesiam, in qua unum datur baptisma et vera omnium remissio peccatorum?

R. Credo.

Int. Anathematizas etiam omnem hæresim extollentem se adversus sanctam Ecclesiam catholicam?

R. Anathematizo.

Int. Credis etiam veram resurrectionem ejusdem carnis quam nunc gestas, et vitam æternam?

R. Credo.

Int. Credis etiam novi et veteris Testamenti legis et prophetarum et Apostolorum unum esse auctorem Deum et Dominum omnipotentem?

R. Credo.

Et dicatur ei: «Hæc fides augeatur a Domino ad veram et ad æternam beatitudinem, dilectissime in Christo fili. » Et respondeant omnes: Amen.

Tunc vadit dominus Papa ad secretarium, et induit se pontificalibus indumentis usque ad dalmaticam, qua indutus sedet. Interim episcopus Portuensis, in medio rota medianæ, dat hanc orationem super electum :

(1) Hinc Imperatores Sigismundus in Constantia dalmatica indutus, Fredericus tertius Romæ stola

Finita oratione, vadit Electus ad chorum sancti Gregorii cum prædicto Cardinalium archipresbytero et archidiacono, quibus quasi magistris uti debet in toto officio unctionis; et induunt eum amictu et alba et cingulo, et sic deducunt eum ad dominum Papam in secretarium, ibique facit eum clericum (1), et concedit ei tunicam, et dalmatiam, et pluvialem, et mitram, caligas, et sandalia, quibus utatur in coronatione sua, et sic indutus stat ante dominum Papam. Verum completo scrutinio, exit Ostiensis episcopus ad portam argenteam, ubi Regina cum judicibus et baronibus suis præstolatur, et decantat super eam hanc orationem :

<< Omnipotens æternæ Deus fons et origo bonitatis, qui feminei sexus fragilitatem nequaquam reprobando avertis, sed dignanter comprobando potius eligis; et qui infirma mundi eligendo, quæque fortia confundere decrevisti; quique æternæ gloriæ virtutisque tuæ triumphum in manu Judith feminæ, Judaicæ plebi de hoste sævissimo resignare voluisti, respice quæsumus ad preces humilitatis nostræ, et super hanc famulam tuam N. quam supplici devotione in Reginam eligimus, benedictionum tuarum dona multiplica eamque dextera tuæ potentiæ semper et ubique circumda, ut verbo muniminis tui undique firmiter protecta, visibilis seu invisibilis hostis nequitias triumphanter expugnare valeat; et una cum Sara atque Rebecca, Lia et Rachel, beatis reverendisque feminis, fructu uteri sui fæcundari seu gratulari mereatur, ad decorem totius regni, statumque sanctæ Dei Ecclesiæ regendum nec non protegendum. Per Christum dominum nostrum, qui ex intemerato beatæ Mariæ virginis utero nasci, visitare et renovare hunc dignatus est mundum; qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus Sancti per immortalia sæcula sæculorum. Amen. »

Qua oratione completa, unus de Cardinalibus presbyteris cui prior præceperit, et de diaconibus similiter unus cui archidiaconus jusserit, Reginam deducant usque ad altare sancti Gregorii, ibique expectet do

ornatus, evangelium cantaverunt in missa pontificali.

nec dominus Papa cum sua processione |ther reginam, Israël causa salutis, de cap

exeat.

Completis igitur omnibus supradictis, ministri induunt dominum Papam planeta et palleo, et imposita mitra procedat, ordinibus de more præcedentibus; post quem vadat Electus cum supradictis ductoribus suis, quem sequatur uxor ejus usque ad arcam beati Petri. Tunc primicerius cantat introitum cum schola, et kyrie eleison, et silet. Dominus Papa ascendit ad altare, et post confessionem dat pacem diaconibus et incensat; post incensum ascendit ad sedem. Electus vero, inter hæc, et uxor ejus prosternuntur ante arcam beati Petri, et archidiaconus facit litaniam. Qua finita, exuitur solo pluviali dimisso. Episcopus Ostiensis ungat brachium dextrum de oleo exorcizato et inter scapulas, et dicat:

<< Domine Deus omnipotens, cujus est omnis potestas et dignitas, te supplici devotione atque humillima prece deposcimus, ut huic famulo tuo prosperum imperanti dignitatis concedas effectum, ut in tua dispositione constituto ad regendam Ecclesiam tuam nihil ei præsentia officiant, futuraque non obsistant, sed inspirante sancti Spiritus tui dono populum sibi subditum æquo justitiæ libramine regere valeat, et in omnibus operibus suis te semper timeat, tibique jugiter placere contendat. Per Dominum, etc. » Sequitur oratio: « Deus Dei filius, Jesus Christus, qui a Patre oleo exultationis unctus est præ participibus suis, ipse per præsentem sacri unguiminis, infusionem Spiritus Paracliti super caput tuum fundat benedictionem; eamdemque usque ad interiora cordis tui penetrare faciat; quatenus hoc visibili et tractibili dono invisibilia percipere, et temporali regno justis moderaminibus executo, æternaliter cum eo regnare merearis, qui solus sine peccato rex regum vivit et gloriatur, cum Deo Patre in unitate ejusdem Spiritus sancti. »

Post regis unctionem sequitur benedictio Reginæ ante altare:

<<< Deus qui solus habes immortalitatem lucemque habitas inaccessibilem, cujus prudentia in sui dispositione non fallitur; qui fecisti quæ facta sunt, et vocas ea quæ non sunt; qui superbos æquo moderamine de principatu ejicis, atque humiles dignanter in sublime provehis, ineffabilem misericordiam tuam supplices exoramus, ut sicut Es

tivitatis suæ compede solutam, ad regis assumi thalamum regnique sui consortium transire fecisti, ita hanc famulam tuam ⚫N. humilitatis nostræ benedictione, christianæ plebis gratia salutis, ad dignam sublimemque regis nostri copulam, regnique sui participium misericorditer transire concedas, et ut regali fœdere conjugii semper maneat pudica, proximam virginitati palmam continere queat, tibi Deo et vero in omnibus et super omnia jugiter placere desideret, et te inspirante, quæ tibi placita sunt toto corde perficiat. Per dominum nostrum Jesum Christum. »

Sacri unctio olei in pectore regine: <<< Spiritus sancti gratia humilitatis nostræ officio copiosa descendat; ut sicut manibus nostris indignis oleo materiali oblita pinguescis exterius, ita ejus invisibili unguimine delibuta, impinguari merearis interius; ejusque spirituali unctione perfectissime semper imbuta, et illicita declinare tota mente et spernere discas seu valeas, et utilia animæ tuæ jugiter cogitare, optare, atque operari queas, auxiliante Domino nostro Christo, qui cum Patre et eodem Spiritu sancto vivit et regnat Deus in sæcula sæculorum. Amen. »

Post hæc, Dominus Papa descendit a sede, et vadit ad altare sancti Mauricii, sequente Electo et Regina; et Domino Papa stante super limen in introitu altaris, Electus stet ante eum in medio rota; ad cujus dexteram stet Regina, sex episcopis palatii Lateranensis in rotis quæ ibi positæ sunt circumstantibus, septimo in officio altaris domino Papæ serviente. Tunc oblationarius, prior et secundus, sumant coronas Electi et Reginæ de altari sancti Petri, et ponant super altare sancti Mauricii. Tunc dominus Papa det anulum Electo et dicat: « Accipe anulum, signaculum videlicet sanctæ fidei, soliditatem regni, augmentum potentiæ, per quem scias triumphali potentia hostes repellere, hæreses destruere, subditos coadunare, et catholicæ fidei perseverabilitati connecti. Per, etc. »

Oratio post anulum datum : « Deus cujus est omnis potestas et dignitas, da famulo tuo prosperum suæ dignitatis effectum, in qua te remunerante permaneat, semperque teneat, tibique jugiter placere contendat. Per, etc. >>

IIic cingit cum giadio, et dicit : « Accipe | tatis insigne, virgam scilicet rectam regni, gladium cum Dei benedictione tibi collatum, in quo per virtutem Spiritus sancti resistere et ejicere omnes inimicos tuos valeas, et cunctos sanctæ Dei ecclesiæ adversarios, regnumque tibi commissum tutari, atque protegere castra Dei, per auxilium invictissimi triumphatoris Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre in unitate Spiritus sancti vivit et regnat in sæcula sæculorum, Amen. »

Oratio post gladium : « Deus qui providentia tua cœlestia simul et terrena moderaris, propitiare Christianissimo Regi nostro, ut omnis hostium suorum fortitudo virtute gladii spirituali frangatur, atque illo pugnante penitus conteratur. »

Hic coronetur. Tunc archidiaconus accipiat coronam de altari sancti Mauricii, et porrigat domino Papæ, quam quum dominus Papa posuerit super caput Electi, dicat hanc orationem : « Accipe signum gloriæ in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et spreto antiquo hoste, spretisque contagiis omnium vitiorum, sic judicium et justitiam diligas, et ita misericorditer vivas, ut ab ipso Domino nostro Jesu Christo in consortio Sanctorum æterni regni coronam percipias. Qui cum Patre etc. »

Impositio coronæ super caput Reginæ, quam cum imponit dominus Papa super caput ejus, imponant manus septem episcopi, et dicat dominus Papa alta voce :

<< Accipe coronam regalis excellentiæ, quæ licet ab indignis, episcoporum tamen manibus capiti tuo imponitur. Unde velut hæc exterius auro est et gemmis redimita, ita tu interius auro sapientlæ, virtutumque gemmis decorari contendas; quatenus post occasionem hujus sæculi cum prudentibus virginibus sponso perenni Domino nostro Jesu Christo digne et laudabiliter occurras, januamque cœlestis regni cum eodem ingredi merearis, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per infinita sæcula sæculorum. Amen. »

Hic det dominus Papa sceptrum imperii et dicat: «Accipe sceptrum regiæ potes

(1) L'importance des fonctions du Juge dans Rome et sa haute situation, à cette époque, sont indiquées par des documents contemporains dans lesquels la signature du juge est accompagnée de l'énumération de ses fonctions, ainsi qu'on peut le voir, par exemple, dans Muratori Antiq. ital. t. V,

virgam virtutis, qua te ipsum bene regas, sanctam Ecclesiam, populumque Christianum tibi a Deo commissum regia virtute ab improbis defendas, pravos corrigas, rectos pacifices, et ut viam rectam tenere possint, tuo juvamine dirigas, quatenus de temporali regno ad æternum pervenias, ipso adjuvante cujus regnum et imperium sine fine permanet in sæcula sæculorum. Amen. »

Oratio post datum sceptrum. Omnium Domine fons bonorum, cunctorumque Deus institutor profectuum, tribue quæsumus famulo tuo N adeptam bene regere dignitatem, et a te sibi præstitum honorem corroborare dignare; honorifica eum præ cunctis regibus terræ, uberi eum benedictione locupleta, et in solio regni firma stabilitate consolida. Visita eum in sobole, præsta ei prolixitatem vitæ, in diebus ejus semper oriatur justitia, ut cum jucunditate et lætitia æterno glorietur in regno. Per Dominum, etc.

:

Post hæc, dominus Papa cum suis ministris ad altare beati Petri revertitur. Tunc præfectus urbis et primicerius judicumde ducant Imperatorem, Imperatricem vero præfectus stabuli et secundicerius judicum (1). Quibus in locis suis jam stantibus, dominus Papa incipit: Gloria in excelsis Deo. Et schola respondet. Deinde dicit hanc orationem Deus regnorum omnium, etc. Qua finita, archidiaconus cum cæteris palatii diaconibus, et primicerio et subdiaconis inter crucem et altare incipit has laudes: Exaudi Christe. Schola tunc cum notariis in choro respondent: Domino nostro N a Deo decreto Summo Pontifici et universali Papæ vita. Et hoc ter. Iterum dicit archidiaconus cum cantantibus simul Exaudi Christe. Et schola cum notariis respondet: Domino nostro a Deo coronato magno et pacifico Imperatori vita et victoria. Tribus vicibus: Exaudi Christe. Dominæ nostræ N. ejus conjugi excellentissimæ Imperatrici vita. Tribus vicibus item, exaudi Christe respondetur. Exercitui Romanorum teutonico vita et victoria. Tribus vicibus item. Salvator mundi. Respondetur: tu illos ad

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »