Obrazy na stronie
PDF
ePub

Turrettini, François

INSTITUTIO

THEOLOGIÆ ELENCTIC Æ.

482021-1

AUTHORE

FRANCISCO TURRETTINO,

IN ECCLESIA ET ACADEMIA GENEVENSI PASTORE,

ET S. s. THEOLOGIÆ PROFESSORE.

PARS TERTIA ET ULTIMA

NEW YORK:
ROBERT CARTER, 58 CANAL STREET; AND PITTSBURG, 56 MARKET STREET.

M.DCCC.XLVII.

Ton

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

PIO ET BENEVOLO LECTORI

FRANCISCUS TURRETTINUS

SALUTEM.

QUOD a Deo immortali supplicibus votis enixe deprecatus sum, quum ad hoc opus me accinxi, ut qui consilii erat author ad illud suscipiendum, idem esset et virium largitor ad illud perficiendum, id me jam consecutum esse αυτου χειραγωγούντος, non sine singulari gaudio, et devotissima erga Patrem luminum, tanti boni datorem, gratiarum actione, hic in limine, apud te, LECTOR CANDIDE, profiteri debeo. Quamvis enim non ita apud me sim hospes, ut multum mihi pollicear de hoc qualicunque labore, et tenuitatis conscientia facile mihi persuadeat, non pauca hic desideratum iri, quæ vel a me omissa, vel minus apposite dicta sunt; in eo tamen mihi non parum gratulor, quod studium saltem meum in asserenda et vindicanda orthodoxa veritate, religionis nostræ unica basi et regula, et promovendis in ea mystarum nostrorum studiis pro virili probare potuerim; certus pios Dei cultores et veritatis amantes hosce conatus meos æqui bonique consulturos, et si quid a me peccatum fuit, ut errare humanum est, pro æquitate sua facile condonaturos.

Hac spe fretus, tertiam hanc et postremam Operis hujus Elenctici partem in lucem prodire patior, ut fidem datam exsolvam. Nec est quod de favore tuo mihi conciliando multum sollicitus esse debeam; cum singularis illa benevolentia, qua priores duas, supra expectationem omnem meam, excipere dignatus es, et quæ non leve mihi calcar addidit ad operis inchoati urgendam perfectionem, de illo me jam ferme securum esse jubeat. Eoque magis quod, quæ hic moventur quæstiones, licet numero pauciores, pondere tamen et momento leviores non sint; imo longe magis necessariæ

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

videantur, hoc præsertim sæculo, quo et frequentius recurrunt, et majore animorum contentione agitari solent. Quæ ratio etiam me movit, ut paulo plenius et accuratius earum examen instituerem, ne quid intactum, quantum quidem licuit, relinqueretur, quod magis facere visum est ad veritatis confirmationem, et confutationem erroris, adductis etiam subinde variis celebriorum patrum testimoniis, quæ fidem purioris antiquitatis ostenderent; imo et nonnunquam ipsorum Adversariorum dictis, ut illos nobis etiam sæpe non deese constaret. Imprimis vero circa duo primaria capita de Ecclesia, et de Sacramentis, quæ vexatissima esse, et maxime controversa inter nos et adversarios, apud omnes est in confesso.

Et sane, quantum expediat in ECCLESIÆ disquisitione diligenter versari, et argumenti ipsius dignitas, et salutis nostræ ratio abunde demonstrant. Nam, præterquam quod ex Dei mandato veræ Ecclesiæ nos adjungere tenemur, ut salutem consequamur, cum sola sit naòs Dei TEPLOVO LOS, ovile, et sponsa Christi, gens electa et beata, cum qua Deus fædus gratiæ pangere dignatus est, cui destinantur beneficia Christi, et ad quam solam pertinent promissiones salutis ; artes et technæ multiplices adversariorum, quibus veram ejus naturam et germanam faciem obscurare modis omnibus conantur, necessitatem istam nobis imponunt, ne fallaci larva decepti, adulteram pro sponsa, cætum malignantium pro Ecclesia Christi, et Babylonem pro Sione sequamur. Nemini quippe obscurum est, quanto molimine et fraude sategerit semper Satan primarium hoc fidei caput corrumpere, tum inter varios hæreticos, qua veteres, qua recentiores, tum potissimum apud Pontificios qui totam doctrinam istam miris illusionibus, et vanissimis præjudiciis. pervertere conati sunt, et vel in eo præ cæteris, quod est pÔTOV eorum freudos, quo alia omnia nituntur, dum in veræ religionis inquisitione, non Ecclesiam ex doctrina, ut omnino fieri debuit, sed doctrinam ex Ecclesia ordine præpostero judicari volunt; atque in eo præcipuam victoriæ spem collocare solent, ad ejus autoritatem velut ad tutissimum azylum se perpetuo recipientes, quoties ex aliis disputationibus fracti victique recedunt. Ex quo enim, propria experientia edocti, S. Scripturam minus sibi favere agnoverunt, adeoque sibi necessario causa cadendum esse, si ex ea sola de articulis inter nos controversis judicium fieret ; hinc factum ut de alio causæ suæ laboranti fulcro quærendo cogitarint, et traditiones årypápous Scripturæ adjunxerint, quæ pari fide et pietatis affectu et reverentia susciperentur, ut ex his suppleretur, quod illi ad perfectam fidei et morum regulam deese arbitrantur. Sed cum neque hac ratione satis rebus suis prospectum esse cernerent, siquidem

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »