Obrazy na stronie
PDF
ePub

10

vero, quod Dei est, superbae quoque animae spiritus inflatus adfectat amatque sibi in laudibus dici:

Parcere subiectis et debellare superbos.

Unde etiam de terrena civitate, quae cum dominari ad5 petit, etsi populi serviant, ipsa ei dominandi libido dominatur, non est praetereundum silentio quidquid dicere suscepti huius operis ratio postulat et facultas datur.

CAPUT I.

De adversariis nominis Christi, quibus in vastatione
Urbis propter Christum barbari pepercerunt.

Ex hac namque existunt inimici, adversus quos defendenda est Dei civitas, quorum tamen multi correcto impietatis errore cives in ea fiunt satis idonei; multi vero in eam tantis exardescunt ignibus odiorum tamque mani 15 festis beneficiis redemptoris eius ingrati sunt, ut hodie contra eam linguas non moverent, nisi ferrum hostile fugientes in sacratis eius locis vitam, de qua superbiunt, invenirent. An non etiam illi Romani Christi nomini infesti sunt, quibus propter Christum barbari pepercerunt? Te20 stantur hoc martyrum loca et basilicae apostolorum, quae in illa vastatione Urbis ad se confugientes suos alienosque receperunt. Huc usque cruentus saeviebat inimicus, ibi accipiebat limitem trucidatoris furor, illo ducebantur a miserantibus hostibus, quibus etiam extra ipsa loca peper25 cerant, ne in eos incurrerent, qui similem misericordiam non habebant. Qui tamen etiam ipsi alibi truces atque hostili more saevientes posteaquam ad loca illa veniebant, ubi fuerat interdictum quod alibi iure belli licuisset, tota feriendi refrenabatur inmanitas et captivandi cupiditas 30 frangebatur. Sic evaserunt multi, qui nunc Christianis temporibus detrahunt et mala, quae illa civitas pertulit, Christo inputant; bona vero, quae in eos ut viverent propter Christi honorem facta sunt, non inputant Christo nostro, sed fato

3) Verg. Aen. 6, 853.

suo, cum potius deberent, si quid recti saperent, illa, quae ab hostibus aspera et dura perpessi sunt, illi divinae providentiae tribuere, quae solet corruptos hominum mores bellis emendare atque conterere itemque vitam mortalium iustam atque laudabilem talibus adflictionibus exercere 5 probatamque vel in meliora transferre vel in his adhuc terris propter usus alios detinere; illud vero, quod eis vel ubicumque propter Christi nomen vel in locis Christi nomini dicatissimis et amplissimis ac pro largiore misericordia ad capacitatem multitudinis electis praeter bel- 10 lorum morem truculenti barbari pepercerunt, hoc tribuere temporibus Christianis, hinc Deo agere gratias, hinc ad eius nomen veraciter currere, ut effugiant poenas ignis aeterni, quod nomen multi eorum mendaciter usurparunt, ut effugerent poenas praesentis exitii. Nam 15 quos vides petulanter et procaciter insultare servis Christi, sunt in eis plurimi, qui illum interitum clademque non evasissent, nisi servos Christi se esse finxissent. Et nunc ingrata superbia atque impiissima insania eius nomini resistunt corde perverso, ut sempiternis tenebris puniantur, 20 ad quod nomen ore vel subdolo confugerunt, ut temporali luce fruerentur.

CAPUT II.

Quod nulla umquam bella ita gesta sunt, ut victores propter deos eorum, quos vicerant, parcerent victis.

25

Tot bella gesta conscripta sunt vel ante conditam Romam vel ab eius exortu et imperio: legant et proferant sic ab alienigenis aliquam captam esse civitatem, ut hostes, qui ceperant, parcerent eis, quos ad deorum suorum templa confugisse compererant, aut aliquem ducem bar- 30 barorum praecepisse, ut inrupto oppido nullus feriretur,

1 recte KF 9 dicatiss. CAKF; dedic. v || 10 ad] atque A 18 esse om. A; se seruos christi esse KF || 24 malim sint 28 alienis A

5

qui in illo vel illo templo fuisset inventus. Nonne vidit Aeneas Priamum per aras

Sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignes?

Nonne Diomedes et Ulixes

caesis summae custodibus arcis

Corripuere sacram effigiem manibusque cruentis
Virgineas ausi divae contingere vittas?

Nec tamen quod sequitur verum est:

Ex illo fluere ac retro sublapsa referri

10 Spes Danaum.

Postea quippe vicerunt, postea Troiam ferro ignibusque delerunt, postea confugientem ad aras Priamum obtruncaverunt. Nec ideo Troia periit, quia Minervam perdidit. Quid enim prius ipsa Minerva perdiderat, ut periret? an 15 forte custodes suos? Hoc sane verum est; illis quippe interemptis potuit auferri. Neque enim homines a simulacro, sed simulacrum ab hominibus servabatur. Quo modo ergo colebatur, ut patriam custodiret et cives, quae suos non valuit custodire custodes?

[blocks in formation]

Quam inprudenter Romani deos penates, qui Troiam custodire non potuerant, sibi crediderunt profuturos.

Ecce qualibus diis Urbem Romani servandam se commisisse gaudebant! O nimium miserabilem errorem! Et 25 nobis suscensent, cum de diis eorum talia dicimus; nec

suscensent auctoribus suis, quos ut ediscerent mercedem dederunt doctoresque ipsos insuper et salario publico et

3) Verg. Aen. 2, 501 sq. 10) Aen. 2, 167 sqq.

1 uel in illo AF || 22 malim crediderint || 23 commisisse CA; commendasse KF

honoribus dignissimos habuerunt. Nempe apud Vergilium, quem propterea parvuli legunt, ut videlicet poeta magnus omniumque praeclarissimus atque optimus teneris ebibitus animis non facile oblivione possit aboleri, secundum illud Horatii:

Quo semel est inbuta recens servabit odorem
Testa diu

apud hunc ergo Vergilium nempe Iuno inducitur infesta Troianis Acolo ventorum regi adversus eos inritando dicere:

Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor
Ilium in Italiam portans victosque penates.

5

10

Itane istis penatibus victis Romam, ne vinceretur, prudentes commendare debuerunt? Sed haec Iuno dicebat velut irata mulier, quid loqueretur ignorans. Quid Aeneas ipse, 15 pius totiens appellatus, nonne ita narrat:

Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, Sacra manu victosque deos parvumque nepotem Ipse trahit cursuque amens ad limina tendit? Nonne deos ipsos, quos victos non dubitat dicere, sibi po- 20 tius quam se illis perhibet commendatos, cum ei dicitur:

Sacra suosque tibi commendat Troia penates?

Si igitur Vergilius tales deos et victos dicit et, ut vel victi quoquo modo evaderent, homini commendatos: quae dementia est, existimare his tutoribus Romam sapienter fuisse 25 commissam et nisi eos amisisset non potuisse vastari? Immo vero victos deos tamquam praesides ac defensores colere, quid est aliud quam tenere non numina bona, sed omina mala? Quanto enim sapientius creditur, non Ro

7) Epp. 1, 2, 69. 12) Aen. 1, 67 sq. 19) 2, 319 sqq. 22) 293.

13 prudenter A || 29 nomina CA1

mam ad istam cladem non fuisse venturam, nisi prius illi perissent, sed illos potius olim fuisse perituros, nisi eos quantum potuisset Roma servasset! Nam quis non, cum adverterit, videat quanta sit vanitate praesumptum non 5 posse vinci sub defensoribus victis et ideo perisse, quia custodes perdidit deos, cum vel sola potuerit esse causa pereundi custodes habere voluisse perituros? Non itaque, cum de diis victis illa conscriberentur atque canerentur, poetas libebat mentiri, sed cordatos homines cogebat veri10 tas confiteri. Verum ista opportunius alio loco diligenter copioseque tractanda sunt: nunc, quod institueram de ingratis hominibus dicere, parumper expediam ut possum, qui ea mala, quae pro suorum morum perversitate merito patiuntur, blasphemantes Christo inputant; quod autem 15 illis etiam talibus propter Christum parcitur, nec dignantur adtendere et eas linguas adversus eius nomen dementia sacrilegae perversitatis exercent, quibus linguis usurpaverunt mendaciter ipsum nomen, ut viverent, vel quas linguas in locis ei sacratis metuendo presserunt, ut illic tuti at20 que muniti, ubi propter eum inlaesi ab hostibus fuerant, inde in eum maledictis hostilibus prosilirent.

25

CAPUT IV.

De asylo Iunonis in Troia, quod neminem liberavit a
Graecis, et basilicis apostolorum, quae omnes ad

se confugientes a barbaris defenderunt.

Ipsa, ut dixi, Troia, mater populi Romani, sacratis locis deorum suorum munire non potuit cives suos ab ignibus ferroque Graecorum, eosdem ipsos deos colentium; quin etiam

12 expediam CA; emplicem F; explicem Kv || 17 peruersitatis CAK'; proteruitatis K2Fv || 20 fuerant AK; fuerunt Fv || 26 sacris A 27 in locis v (ubi in adnotatione crit. vulgaris tantum lectio notatur, in verborum contextu nostrorum codd. consensum secuti sumus)

« PoprzedniaDalej »