Obrazy na stronie
PDF
ePub

d, bibl. reg. n. 2053, membr., saec. X, octo prio-
res libros complectens, optimae notae, simillimus
Corbeiensi;

e, olim Corbei., nunc German. n. 258, membr.,
saec. X, omnes libros complectens, diligentissime
scriptus;

f, olim Corbei., nunc German. n. 253, membr.,
saec. XI, libros duodecim posteriores continens,
non malus;

g, olim Corbei., nunc German. n. 767, membr., saec.
X, septem posteriores libros complectens, optimae

notae.

Eorum librorum varias lectiones a Duebnero notatas
cum ante hos duodeviginti annos pervestigare coepissem,
permultas earum receptis praestare intellexi. Mirabar igi-
tur, cur vir doctissimus tam saepe vel optimas optimorum
librorum lectiones in adnotationem criticam potius ablega-
ret quam in textum restitueret.

At enim putabat, ut ait in praefatione (pag. XXII),
,,oportere se memorem esse patrum Benedictinorum, non
suam qualemcumque recensionem huius operis ab lectori-
bus expeti"*).

Verum tamen quid est iniquius quam editorum quam-
vis sanctorum et doctorum magis haberi rationem quam
ipsius scriptoris? Quam ob rem tum id mihi proposui,
ut, quantum fieri posset, in his libris ipsius Augustini
verba ex codicibus mss. restituerem.

Eius rei aggrediendae potestas mihi facta est impri-
mis Caroli Halmi, viri illustrissimi, benignitate ac paene
paterna cura. Is ex bibliotheca publica Monacensi, cui

*) Duebner ipse non nimis in ea re criminandus est, quippe
cui per totius operis editorem non licuisse videatur plura in
Benedictinorum recensione novare; in iis tantum locis emendan-
dis, qui ex classicis scriptoribus afferuntur, suo arbitrio uti ei
permissum erat. (Nov. Annal. philol. XI (32), pag. 68.)

summa cum laude praeest, tres antiquos codd. (RAF)
nondum collatos ultro mihi obtulit et per complures an-
nos, dum eorum lectiones perscrutabar et ad emen-
dandam orationem Augustini conferebam, non destitit
monendo suadendo docendo studia mea provehere atque
moderari.

De illorum codicum praestantia postquam program-
mate gymnasii Norimbergensis anno 1862 edito uberius
disserui, insequenti anno libros Augustinianos de civitate
Dei in aedibus B. G. Teubneri edendos curavi.

Ante hoc triennium cum bibliopola honestissimus me
commonuisset, iterum ut eosdem libros recenserem, nova
coepi auxilia conquirere.

Et Parisinos quidem libros ut aut ipse aut per
alium adirem, id quod aegerrime fero, non mihi contigit.
Corbeiensis saltem codicis lectiones in meum usum denuo
exscriptum iri aliquando speraveram; sed ea quoque spe
destitutus sum. Itaque ubicumque in his libris Parisino-
rum librorum mentionem feci, Duebnerianas lectiones ex-
cerpsi.

Solacio fuit, quod Veronensis codicis vetustissimi
variae lectiones mihi praesto erant. Hunc Dr. Chr. Hoer-
ner, collega humanissimus, meo rogatu summa cum dili-
gentia contulit, quo in opere Caroli Giuliarii, canonici
et bibliothecarii Veronensis, comitate ac liberalitate magno
opere adiutus est.

Coloniensem codicem ipse contuli, postquam in-
signi liberalitate summorum in Borussia et Bavaria magi-
stratuum et Coloniensis bibliothecae praefecti factum est,
ut ille domum meam mitteretur.

Codices Frisingenses et Augustanum, quibus in
priore iam editione conformanda usus eram, Monacensis
bibliothecae antistitum benevolentia iterum usibus meis
concèssos multis locis denuo inspexi. Alderspacensem
quoque indidem precibus meis petitum interdum ad-
hibui.

Iam eos codices, quorum varias lectiones primus ego
quod sciam publici iuris feci, breviter describam.

=

V Veronensis 28, libros XI-XVI continens, mem-
bran., Reifferscheidio saeculo VII videtur exa-
ratus esse. (Cf. relationes de conventibus clas-
sis histor. philol. academiae litterarum Vindobonen-
sis, vol. 49 pag. 8.) Sed cum scripturae genere
mirum in modum conveniat cum Liviano cod. Vin-
dobonensi, qui VI vel V saeculo scriptus perhibetur
(cf. Zangemeister et Wattenbach: exempla codd.
Latin. tab. 18), nescio an Veronensis vetustior sit
habendus. Praemissa sunt in prioribus sex foliis
capitula librorum XI-XIV saeculo X scripta.
Monacensis lat. 6259, quondam Frisingensis, libros
XV-XXII continens, membran., saec. X ineuntis,
scripturae sinceritate insignis est. Hic in libris
XV et XVI Veronensi auctoritate paene aequandus
est; certe dignus mihi visus est, quem in ultimis
libris praecipue ducem sequerer.


A

F

[ocr errors]

=

=

-

Monacensis lat. 3831, quondam Augustanus, om-
nes libros complectens, membran., saec. X, ex
optimo videtur fonte fluxisse; cum Corbeiensi quidem
antiquissimo in prioribus libris saepius quam ceteri
conspirat; neque tamen caret interpolationis vesti-
giis; imprimis in locis ex libris divinis allegatis
Italae interpretationi crebro Vulgata quae dicitur
substituta est*).

Monacensis lat. 6267, quondam Frisingensis, duo-
deviginti priores libros continens, membran., saec.
IX, eleganter scriptus, ex dissimilibus constat par-
tibus; medii enim septem libri (XII-XVII) vetu-
stiore et diligentiore manu scripti ex paulo meliore
archetypo videntur originem duxisse quam undecim

* Ut Duebner in paginam 1110A adnotat, etiam a et b
Parisini Vulgatam solent sequi.

K

་་

=

=

priores et duodevicesimus. Neutra tamen pars libera est ab interpolationibus.

Coloniensis 75 (Darmstadt. 2077), libros I-X continens, membr., saec. VIII., haud contemnendus, sed et ipse interpolatione saepius depravatus. (Cf. Jaffé et Wattenbach: ecclesiae metropol. Colon. codd. mss. pag. 24.)

L: Monacensis lat. 2532 sq., quondam Alderspacensis, omnes libros complectens, membran., saec. XI, profectus ab exemplari satis bono, quod codicibus R et A videtur simile fuisse, saepissime tamen ab interpolatoribus etiam recentioris aetatis male habi

tus est.

Quae sit codicum Parisinorum et nostrorum inter se propinquitatis ratio, penitus cognoscere non potui, praesertim cum Parisinorum scripturam accuratius perscrutari mihi non liceret. Illud tamen perspexisse mihi videor, duas esse librorum classes, quarum una scripturae sinceritate excellat, altera octavo aut ante octavum saeculum interpolata sit. Et prioris classis sunt codd. C et V; his proxime accedit R; ad interpolatam classem pertinent A2K FL abcf; medium quendam inter utrosque locum tenent A'deg. Ex his cognatione quadam inter se cohaerent: CA'd; VR(AF); RA1eg; A K1bf; K Fac.

In capitum argumentis recensendis nostri codd. minorem usum praebuerunt. Librorum XI et XII capitularia inveniuntur in V et A; libri XIII in VAF; libri XIV in V; librorum XVI et XVII in F; reliqua capitum argumenta nostri codd. aut omnino non aut ita composita exhibent, ut et a ceterorum argumentorum ratione et a vulgari lectione, quam ex satis bonis fontibus fluxisse apparet, prorsus discrepent et recentiorem aetatem

redoleant.

De vocabulorum ordine ex auctoritate codicum nostrorum mutato, id quod saepissime factum est, in adnotatione critica plerumque tacuimus, ne in nimiam molem accresceret.

AUG. DE CIV. DEI. I.

a

**

Notas locorum ab Augustino ex aliis libris allegatotorum prope omnes ex editione Duebneri, qui in hac operis parte diligentissime versatus est, mutuatus sum. Ad fontes, unde Augustinus hauriebat, accuratius indagandos cum mihi neque tempus neque vires suppeterent, hoc negotii aliis relinquendum putavi.

Restat ut gratias agam viris doctissimis, quorum identidem et consilio et auxilio usus sum, imprimis Iwano Muellero, Erlangensis litterarum universitatis professori, amico carissimo, qui in plagulis corrigendis summa diligentia me adiuvit.

[blocks in formation]

Index notarum.

codd. Parisini a Duebnero collati.

codd. Parisini et nostri.

programma gymnasii Norimbergensis a. 1862.
editio Parisina a. 1838.

Uncorum angulatorum duabus usus sum formis, quarum unâ [] ea inclusi, quae, quamquam a codicibus exhibebantur, tamen rationi repugnabant, alterâ

optima vel haud inepta viderentur, ea, quae, etiamsi vel

parum firmabantur.

librorum mss. auctoritate

« PoprzedniaDalej »