Obrazy na stronie
PDF
ePub

INTRODUCTIO

IN LIBROS

NOVI TESTAMENTI.

AUCTORE

ALOISIO MESSMER,

in Seminario episcop. Brixinensi quondam studii biblici Prof. P. O.

ENIPONTE.

TYPIS ET SUMPTIBUS WAGNERIANIS.

1858.

131.4.368.

[graphic][merged small][merged small][subsumed]

Praefatiuncula.

Jure merito sacra Scriptura a b. Ambrosio (De Fide 1. III. c. 2) liber sacerdotalis vocatur; iste etenim liber sacerdotibus creditus est, quo et suam ipsorum animam alere possint, nec fidelium mentes fame torqueri permittant:,,In Scriptura sancta sunt deliciae cordis uberrima pascua" (S. August. de Pastor. c. XIX).

Sacram autem Scripturam in pluribus esse obscuram, catholicae Ecclesiae adversarii incassum negant; hinc ut sensus rite adaperiatur, opus est Clave, quam Christus tenet; nullo enim alio reserante pandetur: „Liber

[ocr errors]

quem nemo alius dignus inventus est aperire et solvere signacula ejus, mysteriaque reserare nisi Christus" (S. Ambros. in c. V. Apol.). Hanc autem Clavem infallibilem Christus Dominus unacum Spiritu sancto suique adjutorii promissione Ecclesiae catholicae tradidit. Igitur sacram Scripturam legentes sequantur Duces, qui terminos ab Ecclesia Matre constitutos minime transgrediantur.

Hujusmodi sunt libri, quos modo jussu Reverendissimi et Celsissimi D. D. Vincentii, Episcopi Brixinensis publici juris sumus facturi. Cl. auctor, quem praematura morte nobis ereptum deploramus enim trigesimum quintum vix attigerat ab a. 1848. usque 1856. in Episcopali Seminario Brixinensi sacros

-

annum

Novi Testamenti libros summa cum laude fuerat interpretatus. Sagacissimo enim ingenio vastissimaeque eruditioni candidam prorsus in Matrem Ecclesiam junxerat pietatem. Inter scripta ab eodem relicta prae caeteris excellunt Commentarii in nonnullos N. T. libros, e. g. in Matthaeum, Joannem et quasdam divi Pauli epistolas, qui omnes pedetentim in lucem prodibunt. Commentariis vero praemittimus hanc brevem in N. T. libros Introductionem, quam si annotationes excipias scripserat latine, quoniam ista disciplina theologica novissimo tempore latine erat exponenda.

[ocr errors]

perpaucas

Hunc librum Theologiae operam navantibus fore perutilem, minime dubitamus. Etenim cl. auctor introductionis, quam historiam revelationis in sacris libris depositam definit, duplex officium licet summis tantum lineamentis descriptum singulari perspicuitate et insigni prorsus conspectu lectoribus ob oculos ponit. Quaestiones historico-criticae, quibus solis enchiridia introductionis hucusque occupabantur, non rem primariam constituunt, sed "praeambula tantum ad summam, quae est revelatio ipsa a principiis usque ad consummationem nexu mirabili sese evolvens, prouti in sacris fontibus continetur" (cf. §§. 2. 3. 4.). Hoc introductionis gravissimum est momentum et officium longe princeps, quo ideae in sacris libris contentae explicantur et s. Scripturae lectores edocentur, singulos N. T. libros, singulasque eorum partes stricto inter sese cohaerere nexu, mirumque in modum cunctos ad unum contendere scopum. Donet Dominus, ut isto duce plurimi feliciter utantur! Brixinae, mense Julio 1858.

J. C. Mitterrutzner,

Ss. Theol. Doctor.

[blocks in formation]

S. 6. Evangelium; Evangelia; proto-evangelium

S. 7. Evangeliorum numerus et ordo chronologicus.

Caput 1.

Evangelium S. Matthaei.

S. 8. S. Matthaeus ejusque Evangelium ex s. Scriptura et Veterum

testimoniis

S. 9. De lingua originaria Matthaei et de sorte authentici

[merged small][merged small][ocr errors][subsumed][subsumed]

S. 10. Quo tempore Matthaeus scripserit et quo loco; qui fuerint primitivi lectores

S. 11. Matthaei argumentum

S. 12. De Matthaei consilio

S. 13. Evangeli integritas, genrinitas, fides

[blocks in formation]

Caput II.

Evangelium secundum Marcum.

S. 14. S. Marcus ejusque Evangelium juxta s. Scripturae Veterumque

[merged small][ocr errors]

S. 15. Ubi, quibus et quo tempore Marcus scripserit

S. 16. Argumentum Evangelii Marci

S. 17. De Marci consilio et de indole ejus libri

S. 18. Evangelii s. Marci genuinitas, integritas, fides

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »