Obrazy na stronie
PDF
ePub

ipsius in capiendo victoriam experiri meruisset: post A subsequenti consolatione demulcet, ut quibus appahujus voti pollicitationem mox in fugam vertuntur Alemanni, regemque suum comperientes interfectum, Clodovei se subdunt ditioni. Quos ille sub jugo constituens tributario, revertitur victor in sua, gaudium referens magnum reginæ, quod ad invocationem, scilicet, Christi nominis, victoriam meruerit obtinere. Tunc regina beatum Remigium vocat, deprecans, ut regi viam salutis ostendat. Quem sanctus sacerdos doctrina vitæ salutaris informans, ad baptismi commonet venire sacramenta. Ille se populum super his exhortatum ire respondens, affari studet exercitum, ut deos, qui eis subvenire non poterant, deserentes, ipsius cultum susciperent, qui tam præclaram largitus eis victoriam fuerat. Conclamat multitudo, divina se præveniente gratia, mortales se deos relinquere, atque in Christum qui sibi præsidio fuerat, credere. Nuntiantur hæc sancto Remigio, qui magno repletus gaudio, regem populumque, qualiter diabolo et operibus ac pompis ipsius abrenuntiantes, Deum verum credere debeant instruere satagit ; et quia paschalis solemnitas imminebat, indicit eis jejunium juxta morem fidelium.

B

C

Die vero Passionis Dominicæ, pridie scilicet antequam baptismi gratiam percepturi erant, post hymnos, precesque nocturnas, præsul regium cubile petiit, ut absoluto curis sæcularibus rege, liberius ei committere sacra valeret mysteria verbi. Quo reverenter a cubilariis admisso, rex prosiliens obvius alacriter occurrit, et oratorium beatissimi apostolorum principis Petri, cubiculo regis forte contiguum, pariter ingrediuntur. Cumque dispositis sedilibus, pontifex, rex atque regina consedissent, intromissis quibusdam clericis, sed et aliquibus regi necessariis ac domesticis, et venerabilis Pater regem monitis imbueret salutaribus, ad corroborandam salutiferam fidelis servi sui doctrinam, Dominus etiam visibiliter dignatus est ostendere, sese fidelibus in nomine suo congregatis, ut promiserat, semper adesse (Matth. xvIII, 20). Repente namque lux tam copiosa totam replevit ecclesiam, ut solis videretur evincere claritatem. Mox cum luce vox facta est, inquiens: Pax vobis, ego sum, nolite timere (Luc. XXIV, 36). Manete in dilectione mea (Joan. xv, 9). Post quæ verba lux quæ advenerat, abcessit, sed ineffabilis odor suavitatis in eadem {) domo remansit. Ut evidenter valeret agnosci lucis, pacis atque piæ dulcedinis illuc auctorem advenisse, beatus etiam præsul ex eodem lumine, non modicum visus est vultus fulgorem traxisse Rex igitur atque regina pedibus almi sacerdotis adstrati, cum magno pavore ipsius requirunt consolationem audire, opere adimplere parati quæ propalarentur ore patroui. Delectabantur etenim verbis quæ audierant, interius illuminati, quam viderant, luce, licet exteriore territi luminis claritate. Sanctus autem Pater supernæ repletus splendore sapientiæ de cœlestis eos instruit visionis consuetudine, quæ adventu quidem suo corda mortalium terret, sed timorem præcedentem

ruit patribus, primum quidem pavorem incusserit. at postea per pietatis gratiam lætitiæ blandimenta refuderit. Irradiatus quoque vir beatissimus Remigius, ut exterius, veteris exemplo legislatoris, vultus illustratione, ita, multoque magis, interius, divini fulgoris illuminatione, spiritu prophetico, quæ ipsis. vel eorum forent eventura prosapiæ, traditur prædixisse. Quomodo videlicet eorum posteritas regnum nobiliter esset propagatura, Ecclesiam quoque Christi sublimatura, Romanaque dignitate vel regno potitura, et victorias contra impetus aliarum gentium perceptura, si non a bono degenerantes, salutis viam forte relinquerent, et quibus Deus offenditur scelera consectari, pestiferorum vitiorum laqueos incurrerent, quibus regna subverti, atque de gente solent in gentem transferri (Eccli. x, 8). A domo denique regis eundi ad baptisterium via præparatur, vela cortinæque appenduntur, hinc inde plateæ sternuntur ; ecclesia componitur, baptisterium balsamo, cæterisque odoramentis aspergitur, tantamque Dominus populo gratiam subministrabat, ut odoribus se paradisi refoveri gauderet. Sicque præcedentibus sacrosanctis Evangeliis, et crucibus cum litaniis, hymnis et canticis spiritalibus, summus pontifex manum tenens regis, subsequente regina cum populo, ab aula pergit ad baptisterium. Et inter eundum rex rogitasse fertur episcopum, an id erat Dei, quod sibi promiserat regnum. Non hoc, præsul inquit, illud est regnum, sed initium viæ qua pervenitur ad ipsum. Ubi vero ad præparatum baptisterii perventum est locum, clericus chrisma ferens a populo interceptus ad fontem pertingere penitus est impeditus. Sanctificato denique fonte, nutu divino chrisma defuit. Sanctus autem pontifex oculis ad cœlum porrectis, tacite traditur orasse cum lacrymis. Et ecce subito columba, ceu nix, advolat candida, rostro deferens ampullam cœlestis doni chrismate repletam. Cujus odoris mirabili respersi nectare, inestimabili qui aderant super omnia quibus antea delectati fuerant replentur, suavitate. Accepta itaque sanctus præsul ampulla, postquam chrismate fontem conspersit, species mox columbæ disparuit. Rex autem tantæ gratiæ conspecto miraculo lætus, actutum diaboli pompis et operibus abnegatis, a reverendo se petit pontifice baptizari. Quo vitæ fontem perennis ingressio, beatus profatur præsul ore facundo: Mitis depone colla, Sicamber. Adora quod incendisti, incende quod adorasti. Sicque post orthodoxæ confessionem fidei, trina tinctus mersione, divino summæ individuæque Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti sub nomine, suscipitur ab eodem sancto pontifice, divoque consecratur insignitus unguine. Baptizantur sorores regis Alboffedis et Landehildis, simulque de Francorum exercitu virorum tria millia, præter mulierum parvulorumque nomina. Quo die magnum in cœlis celebratum sanctis gaudium credere possumus angelis et hominibus lætitiam non modicam in terra

devotis. Exercitus autem pars magna Francorum A pene desperatum, blande consolari satagit, dolere necdum ad fidem Christi conversa, cum quodam Raganario principe, trans Somnam fluvium post aliquandiu in infidelitate versata est, donec superna disponente gratia, præfato rege Ludovico gloriosis potito victoriis, idem Raganarius flagitiorum sectator ac turpitudinum, vinctus a Francis traditus est, et interemptus, omnisque Francorum populus ad Christi fidem, per beatum Remigium convertitur ac baptizatur.

CAPUT XIV.

De possessionibus quas ei rex Ludovicus et Franci contulerunt.

se protestans, non tam de perpetrato facinore, quam quod ille de Domini videbatur benignitate diffidere, cui constat nihil quod voluerit impossibile: qui pro nullum ad se revertentem peccatorem despicit, qui pro peccatoribus etiam sanguinem suum fudit. Diversis itaque vir benignus et prudens erigere lapsum certat exemplis, quod apud Deum scilicet facile, reatus hujus veniam valeret obtinere, si dignos pœnitentiæ fructus Deo studeret offerre. Sic demum dignis exhortationibus indicit animato pœnitentiam, structaque mansiuncula, fenestellis parvis illuminata, cum oratorio (quæ adhuc secus ecclesiam sancti Juliani Rex igitur, Francorumque potentes, plurimas B. manere feruntur) in ea pœnitentem concludit epiRemigio possessiones per diversas contulere provin- scopum. Ejus quoque per annos septem gubernans B cias, ex quibus ille, tam Remensem, quam reliquas parochiam, unam Remis Dominicam, Lauduni celenonnullas Franciæ dotavit [ms.j, ditavit] ecclesias. brare consueverat alteram. Qua sub reclusione, Non modicam necnon earumdem partem rerum, quantæ contritionis ac continentiæ districtione se ecclesiæ sanctæ Mariæ Lauduni clavati, Remensis vir præfatus coarctaverit, quam dignos inibi pœniparochiæ castri, ubi nutritus fuerat, tradidit: ibique tentiæ fructus exegerit, divina postmodum propalavit Genebaudum, carne nobilem virum, tamque sacris clementia. Anno siquidem septimo, cum in vigilia quam sæcularibus litteris eruditum, qui relicta con- cœnæ Dominicæ pœnitens pernoctaret in oratione, juge, sancti Remigii, ceu traditur, nepte religiosam seipsum deflens in hoc, quoniam qui ad id usque subierat vitam, ordinavit episcopum, comitatusque provectus fuerat. ut Domino pœnitentes reconciliaLaudunensis eidem castro subjecit parochiam. Qui ret, hac die nec inter pœnitentes ipse (criminibus Genebaudus de ante acta vita nimium, gradusque suis exigentibus) in ecclesia merebatur consistere; sublimitate confidens, ab uxore quam reliquerat, inangelus Domini circa mediam noctem magna cum caute, quasi pro instruenda ea, se crebrius visitari luce venit ad eum, ubi pronus jacebat in oratorio, permisit. Sed ut divina testantur eloquia : Lapides talique decubantem compellasse fertur alloquio : excavant aquæ, et alluvione terra consumitur, et rupis « Genebaude, exauditæ sunt pro te orationes Patris [rupes] transfertur de loco suo (Job xiv, 19); ita quo- tui Remigii. Suscepit Dominus pœnitentiam tuam, que huic contigit, ut frequentes mulieris visitationes et dimissum est peccatum tuum. Surge, et hinc egreblandaque colloquia, durum validumque contra libidiens fac ministerium episcopalis officii, et reconcilia dinem pectus emollirent episcopi, et quasi rupem de Domino pœnitentes de criminibus suis. » Genebauloco sanctitatis ad cœnum transferrent luxuriæ. Qui dus autem nimio terrore perculsus, respondere non suasione diabolica in libidinis flammas exagitatus poterat. Tunc angelus Domini confortans cum, ne erupit, veterique se miscens sodali, filium ex eadem timeat hortatur, imo gaudeat de Domini misericordia progenuit, quem velut in latrocinio procreatum, sibi collata. Roboratus tandem respondisse fertur Latronem nominari præcepit. Et quia culpa pluribus non se posse hinc egredi, quia domnus et Pater suus ignota ne in suspicionem hinc forte procederet, si a Remigius ostii clavem secum haberet, quod et sigillo solita se præsulis visitatione femina submoveret) cœsuo signasset. Et angelus ad eum : Ut non dubites pit, ut antea, domum frequentare pontificis. Sicque (inquit) a Domino me missum, sicut patet tibi cœlum, factum est ut hominibus culpa celata, tacitusque tam sic et ostium istud patebit. Et statim salvo sigillo ac viri quam mulieris ardor, in corde, libidinis, com- sera ostium illud apertum est. Tunc Genebaudus in punctum prius contra peccatum, ad culpam retraxe- D modum crucis se prosternens in limine, sic traditur

rit episcopum. Qui velut oblitus quod planxerat, iteravit crimen quod defleverat. At ubi exortam de flagitio comperit filiam, nomen eidem mandat imponi Vulpeculam, utpote fraudibus argutæ matris generatam. Domino denuo, qui beatum Petrum respexerat hunc quoque respiciente (Luc. XXII, 61), compunctus mente Genebaudus, sanctum Remigium petit ire [ut eat] Laudunum. Quo cum debita veneratione suscepto, postquam cubilis iniere secretum, magnum prorumpens in ejulatum, stolam deponere nititur reus, sancti se patroni prosternens pedibus. Quo doloris tanti causam diligenter indagante, lacrymis singultuque præpediente, vix admissa transgressor narrat ex ordine. Quem vir Dei contritum videns ac

C

'

asseruisse. Etiamsi Dominus ipse Jesus Christus dignatus fuerit ad me peccatorem venire, non hinc egrediar, nisi venerit ille, qui me in ejus nomine sub hac reclusione constituit. Ad quæ responsa mox angelus abscessit ab eo. Beatus autem Remigius in crypta, quæ subter ecclesiæ sanctæ Mariæ sedem Remis habetur, in oratione pernoctabat. Quam postea cryptam præsul Heriveus in honore consecravit ejusdem beatissimi Remigii, ubi tunc ipse vir sanctus, vigiliis fatigatus, et quasi dormiens, in excessum raptus, videt angelum sibi assistentem, qui hæc ut acta fuerant ita narrat eidem, jubens, ut quantocius Laudunum petat, atque Genebaudum sedi datæ restituens, ei coram se pontificali fungi ministerio

persuadeat Illico vir beatus nihil hæsitans adit ma- A vir sanctus tam vitam, quam rerum obtinuit possesgna cum celeritate Laudunum. Quo perveniens, in ostii limine, salvo sigillo seraque reserati, Genebaudum jacentem reperit: quem protensis brachiis cum gaudii lacrymis Domini clementiam collaudans, erexit, eumque sedi et officio sacerdotali reddens, Remos cum gaudio repedavit. Genebaudus autem in sanctitate postea cunctos vitæ suæ dies, Dei fretus gratia, peragens, palam quæ sibi Dominus fecerat, prædicabat. Obiit igitur Genebaudus in pace sanctis Dei connumeratus, tandiu episcopatu perfunctus, ut ei successerit Latro filius ejus, episcopus et ipse postea sanctus.

sionem. Ipse vero, quasi recompensationis beneficio, benefico patrono Sparnacum (Epernay) villam suam obtulit in proprietatem. Beatus autem præsul, temporalem pro suæ intercessionis munere vitans retributionem recipere, prædictum virum, quoniam verecundiæ confusione depressus (quia contra natalium decus suorum, vita donari per indulgentiam meruisset) in habitu sæculari manere nolebat, salubriter exhortatus est, dicens: Ut si perfectus esse vellet, vendens omnia sua daret pauperibus, et sequeretur Christum (Matth. XIX. 21). Sicque taxatum, de thesauris ecclesiasticis, pretium, quinque millia scilicet argenti libras, Eulogio fertur dedisse, ipsamque villam in Ecclesiæ possessionem comparasse. Bonum Bennctis relinquens exemplum episcopis, cæterisque sacerdotibus, ut dum pro his qui ad Ecclesiæ sinum, vel servorum Dei præsidia confugium faciunt, intercedunt, aut bona quælibet agunt, hæc pro temporali recompensatione non expleant, nec transitoria velint recipere; sed juxta mandatum Domini, qui gratis acceperunt, studeant quoque gratis impendere (Matth. x, 8).

CAPUT XV.

De victoriis Ludovici per auxilium sancti Remigii, et fine ipsius regis.

Rex denique Lodovicus in civitate Suessonica sedem suam constituens, delectabatur præsentia et colloquio sancti Remigii. Sed quia vir hic sanctus in civitatis hujus vicinia villas non habebat alias, nisi quamdam parvam quæ sancto Nicasio data fuerat, rex (suggerente regina, locorumque petentibus incolis, qui multiplicibus erant aggravati xeniis, ut quod regi debebant, Ecclesiæ Remensi persolverent) sancto proposuit Remigio, ut quantum circumiret dum ipse meridie quiesceret, illi totum donaret. Beatus igitur Remigius per fines qui videntur adhuc manifesti, profectus, itineris sui signa dimisit. In qua de terminatione quidam possidens molendinum repulit sanctum virum, ne intra ipsos illum concluderet fines. Quem vir Domini leniter affatus ait: Amice, non sit tibi durum, ut habeamus simul hunc molendinum. At ille ut eum rejecit, statim in contrarium rota molendini verti cœpit. Repulsor autem clamare cœpit post sanctum Remigium: Serve Dei, veni, et habeamus pariter molendinum Cui vir sanctus : Nec mihi, nec tibi. Mox tanta profunditas in eodem loco, tellure se subducente, facta est, ut nunquam deinceps inibi molendinus haberi posset. A quibusdam quoque repulsus, ne silvulam quamdam suos intra terminos comprehenderet, dixit, ut nec folium unquam de ipsa silva (licet esset contigua), trans fines ipsos evolaret, neque fustis ex ea versus eosdem terminos caderet. Quod et observatum voluntate Dei traditur, donec ipsa silva perdurasse dignoscitur. Abinde quoque procedens, venit ad villam, nomine Caviniacum (Chavignon), quam finibus suis nitens concludere, prohibetur ab hominibus ejusdem villæ. Tunc ille miti vultu modo rejectus, modo repropin- D Arianum, et accipiens a B. Remigio benedictionem, quans, signa que parent adhuc per suum dimisit iter. Tandem repulsus, dixisse fertur ad illos: Semper laborate, et egestatem sustinete. Quod hodieque compleri, manentis sententiæ virtus ostendit. Surgens autem rex a somno meridiano, quæcunque beatus Remigius ambitu suæ circumitionis incluserat, eidem præcepto regiæ dedit auctoritatis, Quarum rerum sunt Juliacus et Codiciacus (Juilly et Cocy) capita, quæ Remensis adhuc jure quieto possidet Ecclesia.

Eulogius denique vir quidam præpotens convictus apud regem Lodovicum super regiæ majestatis crimine, ad intercessionem beati confugit Remigii. Cui

Rex itaque Ludovicus contra Gondebaudum et Godegisilum fratrem ejus ducens exercitum (an 501 Sigeb., percepta benedictione a beato Remigio victoriam sibi prædicente, accepit in mandatis ab eo sibi datis, ut tandiu contra hostes dimicaret, quandiu C benedictum sibi vinum, quod ei vir Domini dederat, in usu quotidiano sufficeret. Contra quem Burgundiones cum prædictis ducibus pugnaturi, venerunt super Oscaram fluvium, secus Divionem castrum. Ubi confligentes atrociter Burgundiones in fugam vertuntur, et in Avinione castro se Gondebaudus concludens, a Ludovico pacem per Aredium consiliarium suum, multis datis thesauris, obtinuit. Ludovicus autem cum exercitu Francorum præda potitus maxima, revertitur ad propria. Sic etiam constituta Parisiis in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli basilica (hodie S. Genovefa), et synodo per sancti patroni sui Remigii consilium, in urbe Aurelianensi habita, pergens contra regem Alaricum

redditur de victoriæ perceptione securus. Cui vir quoque sanctus, ut et pridem fecerat, vas, quod vulgo flasconem vocant, vini a se benedicti plenum dedit hoc idem quod antea mandans, ut eo usque ad bellum procederet, donec sibi suisque, quibus exinde dare vellet, hoe vinum de prædicto flascone non deficeret. Bibit igitur rex ex eo, pluresque suorum, vas tamen vini non patitur detrimentum. Bellum vero cum Gothis conferens, eos in fugam vertit, et ipse, beato Remigio se suffragante, victor exstitit. In qua pugna dum duo Gothi contis eum in latera feriunt, hujus patroni sui se protegentibus meritis, illum lædere nequiverunt. Multis autem civitatibus

suæ ditioni subactis, usque Tolosam perrexit, et A Alarici thesauros accipiens. per Engolismam civitatem (cujus ante conspectum ipsius muri corruerunt), interfectis Gotthis qui erant intus ad propria cum gloriosa redit victoria, vino flasconis non deficiente, donec reversus est in sua (an. 509, Sigeb.).

Denique rex Ludovicus, exhortante sancto Remigio, regnum, hoc est coronam cum gemmis pretiosis auream, donum beato Petro apostolo misit: et codicillos ]ms. i, codicellos] ab Anastasio imperatore pro consulatu sibi missos, cum corona aurea, tunicaque blattea sumpsit, et ab inde consul appellatus esse memoratur. Hormisda quoque Romanæ sedis pontifex, sancto Remigio vices suas in regno Ludovici, litteris suis ad ipsum directis, commisit. Post hæc mortuus Ludovicus rex in pace (an. 514 Sigeb., Baron., Haraus,) ac sepultus in basilica sancti Petri apostoli, quam Parisiis ædificaverat; eodemque momento quo spiritum emisit, revelante Spiritu sancto, beatus Remigius Remis positus, eum obisse cognovit, et assistentibus sibi manifestavit.

CAPUT XVI

De synodo ubi convertit hæreticum.

B

C

CAPUT XVII.

De mitigatione ignis, et obitu ejusdem, vel sepultura ipsius.

Senescente jam S. Remigio, Deique Spiritu sibi revelante quod abundantiam tunc præsentem, fames secutura foret, de frugibus villarum episcopii nonnullos jussit asservos fieri fame laboraturæ postmodum profuturos plebi ; quorum in villa, quæ Celtus vocatur, facti sunt plures. At homines ipsius villæ seditiosi et rebelles erant ; qui die quadam inebriati cœperunt inter se dicere: Quid ille Jubilæus (ita virum sanctum propter ætatis prolixitatem vocitan tes) facere vellet ex his qua aggregaverat metis? An civitatem de ipsis facere cogitaret : quia sicut turres per muros civitatis, ita per circuitum cortis dispositi cernebantur acervi. Tandem suadente diabolo se mutuo cohortati, miserunt in eos ignem. Quod cum B præsuli nuntiatum fuisset in propinqua villa, quam Basilica Cortem [Bazancourt] vocant. tunc forte consistenti, ascenso protinus equo, celeriter ad tantam compescendam præsumptionem devenit Celtum. Quo cum pervenisset, ardentesque fruges reperisset, ad ipsum calefacere se cœpit ignem; semper, inquiens, est bonus focus, si non super potest. Verumtamen omnes qui hoc egerunt, et qui de ipsorum germine nati fuerint, viri ponderosi fiant, et feminæ gutturis calamitate plectantur. Quod ita quoque constat impletum. Usque ad tempora siquidem Caroli Magni, qui hujuscemodi homines de Celto, quoniam vicedominum ecclesiæ Remensis in eadem villa necarunt, exterminavit, cædis auctoribus interfectis, et consentientibus per diversas provincias dispersis, atque perpetuo condemnatis exsilio ac de cæteris hujus episcopii villis eamdem restaurari fecit. Ita viri feminæque generationis hujus multati permanserunt, ut sancti viri sententia promulgavit. Et apte quidem vir Dei (quoniam posteros eorum rebelles ac seditiosos fore prævidit) hujusmodi vindicta non solum præsumptores, sed etiam genus ipsorum plecti decrevit.

Galliæ quondam præsules ad synodum fidei gratia convenientes, beatum Remigium, utpote virum divinis eloquiis eruditissimum, et doctrinis ecclesiasticis exercitatissimum, ad idem concilium venire petierunt. Cui conventui Arianus quidem episcopus acerrimus disputator, et dialectis propositionibus ac conclusionibus confisus, hincque nimis elatus, intererat. Ingrediente vero concilium S. Remigio, et a multitudine fratrum, reverenter ei cunctis assurgentibus, excepto, superbus hæreticus illi assurgere dedignatur. At mox ut beatus Remigius ante ipsum transiit, ille locutionis officium ore obstructo amisit. Exspectantibus universis, ut post allocutionem saneti Remigii loqueretur ille, ne ullum quidem verbum proferre potuit. Sicque beati viri vestigia pronus tandem petens, nutibus veniam postulavit. Cui sanetus Remigius: In nomine, inquit, Domini nostri Jesu Christi, veri Filii Dei vivi, si sic de eo recte sentis, loquere, et de illo, sicut catholica credit Ecclesia, crede et confitere. Ad cujus vocem hæreticus ante superbus, humilis jam factus atque catholicus, ortho-D doxam fidem de divina et inseparabili Trinitate, ac de incarnatione Christi catholice confessus, in eadem confessionis suæ fide se permansurum repromisit. Sicque anima per infidelitatem perdito, et corporali voce propter superbiam juste condemnato, virtute divina venerabilis pontifex, et animæ reddidit et corporis sanitatem ; cunctis qui aderant, vel hæc cognituri forent, sacerdotibus patenter ostendens, in hoc male sentiente de Christo (qui proximus et frater nobis per humanitatem fieri dignatus est) qualiter contra peccantes in ipsum, vel in Ecclesiam atque rebelles, et erga post recognoscentes ac pœnitentes debeant agere.

Post hæc igitur, aliaque multarum magnalia virtutum, quæ Dominus operari per hunc fidelem suum famulum dignatus est, gemitus illius exaudiens atque suspiria, quibus dicere consueverat: Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? (Psal. XLI, 3,) Satiabor dum manifestabitur gloria ejus (Psal. xv1, 8), illi pia consolatione Dominus obitus sui diem revelavit imminere, Qua revelatione fretus, rerum suarum condidit testamentum, ad illam pertingere festinans hæreditatem, de qua dicit Propheta : Cum dederit dilectis suis somnum, hæc est hæreditas Domini (Psal. cxxvI, 3, 4). Sic ergo sanctus hic vir Dei, terrenam derelinquens hæreditatem percepit æternam. Condito siquidem testamento, et suis omnibus rite dispositis, quia verus agricola omnem vitis veræ palmitem fructum ferentem purgat, ut fructum plus afferat (Joan. xv. 2), oculorum corporalium lumine privatus est aliquandiu, quo superna, mentis oculis, ad quæ toto anhelabat desiderio, con

templari valeret attentius. Ipse vero studebat in suæ A
probationis tentatione semper gratias agere, laudi-
bus, hymnisque Deo diebus ac noctibus vacare, fideli
mente pertractans : Quoniam qui patienter humili-
terque flagella suscipiunt, post flagella sublimiter ad
requiem suscipiuntur. Cujus æternæ gloriæ pignus
in eo Dominus volens ostendere, priusquam dece-
deret, ei visum restituit. Unde, sicut et de amissio-
ne, nomen Domini benedixit. Et non post longum
spatium, sciens adesse sui transitus diem, per mis-
sarum celebrationem, et sacræ communionis parti-
cipationem, valefaciens, et dans pacem filiis suis,
postquam septuaginta quatuor annos in episcopatu
religiosissime fidelis servus et prudens Domino mi-
nistraverat, nonagesimo sexto ætatis suæ anno Idi-
bus Januarii [ms. i, Id.ix], cursu sancti certaminis
consummato, fide servata, cum multiplici bonorum
operum fructu, et animarum lucro, ut diu deside-
ravit, anima cœlos penetrans, terræ corpus reliquit ;
accipiens stolam candidam, beatitudinem scilicet
animæ sempiternam, percapturus in resurrectione
alteram, beatam videlicet ad gloriam resuscitati
corporis immortalitatem ; possessurus partem socie-
tatemque cum præcepuis Christi membris in regno
cœlesti, sicut attestatur apostolica sibi collata gra-
tia. Gens siquidem Francica per ipsum ad fidem
Christi conversa, martyrii palma, longanimitas pa-
tientiæ in longævitate ipsius vitæ confessionis gloria,
orthodoxæ fidei prædicatio, magnaliumque tam in
vita corporis, quam post obitum præclara manife-
statio. Cum vero funus ipsius sanctissimum defer-
retur ad sepulturam sanctorum martyrum Timothei
et Apollinaris in ecclesia præparatam, ita feretrum
in medio vico est aggravatum, ut nullo modo posset,
hominibus quantumlibet adnitentibus, amoveri.
Stupefactis omnibus, Deique misericordiam postu-
lantibus, ut dignaretur ostendere, quo in loco sancti
sui vellet recondi corpus, designant ad basilicam
præfatorum martyrum; nec feretrum movere pos-
sunt. Proponunt ad ecclesiam sancti Nicasii, nec ca-
pulum valet attolli. Decernunt ad ædem sanctorum
Sixti et Sinicii, nec sic potest moveri. Tandem co-
acti, quoniam parva supererat ecclesia in honore
beati Christophori martyris, et nullius propalati
corpus servabatur in ea sancti, circumjacentibus
tamen atriis ecclesiæ cœmeterium ferebatur ex an-
tiquo Remense, petierunt ut Dominus declararet,
utrumnam in eadem ecclesiola pignus illud sacratis-
simum reponi decerneret. Ad quæ vota tanta facili-
tate loculum levant, ut nullum portantes onus sen-
tirent. Recondita sunt autem reverendissimi Patris
hujus membra in hac ecclesiola, divina moderante
dispositione, in loco ubi nunc habetur altare beatæ
virginis Genovefæ. Ubi vero feretrum constat ipsius
aggravatum, multa feruntur ostensa miracula post-
modum. Hic etiam crux exstat abinde posita, co-
lumnæ monumentis his insignitæ præfixa.

Cum transisset ex hoc mundo ad cœlestem patriam.
Præsul magnus beatus Remigius huc

A plebe sancta digne delatus est, corpore

C

In ecclesia condendus Timothei martyris
Tunc hoc loco moram fecit; nec moveri potuit,
Donec quo locandus esset revelavit Dominus:
Ubi nunc favente Christo præpolle virtutibus.
Præstans hic Deo devotis apta beneficia,
Cæcis visum, claudis gressum, et ægris remedium.
Igitur profusis votis exoremus Dominum,
Veniam ut delictorum piis ejus precibus
Mereamur adipisci, et cœlorum gaudia.
Sancte Remigi, confessor pretiose Domini,
Adeloldi quoque tui miserere famuli.

CAPUT XVIII.

Testamentum ab ipso editum.

<< In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Gloria Deo Amen.

[ocr errors]

Ego Remigius episcopus civitatis Remorum, saB cerdotii compos, testamentum meum condidi jure prætorio, atque id codicillorum vice valere præcepi, si ei juris aliquid videbitur defuisse. Quandoque ego Remigius episcopus de hac luce transiero, tu mihi hæres esto, sancta et venerabilis Ecclesia catholica urbis Remorum, et tu, fili fratris mei, Lupe episcope, quem præcipuo semper amore dilexi. et tu, nepos meus, Agricola presbyter, qui mihi obsequio tuo a pueritia placuisti, in omni substantia mea, quæ mea sorte obvenit antequam moriar præter id quod unicuique donavero, legavero, darive jussero, vel unumquemque vestrum voluero habere præcipuum. Tu sancta hæres mea Remensis Ecclesia. colonos quos in Portensi habeo territorio, vel de paterna maternaque substantia, vel quos cum fratre meo sanctæ memoriæ Principio episcopo commutavi, vel donatos habeo, possidebis, Dagaredum, Profuturum, Prudentium, Temnaicum, Maurilionem, Baudoleifum, Provinciolum Naviatenam, Lautam, Suffroniam colonas; Amorinum quoque servum, cum omnibus quos intestatos reliquero, tuo dominio vindicabis. Necnon villas, agrosque, quos possideo in solo Portensi, Tudiniacum scilicet, et Balationium [ms., Balatonum], sive Plerinacum, et Vaculiacum, vel quæcunque in eodem solo Portensi qualibet auctoritate possedi, integre cum omnibus campis, pratis, pascuis, silvis, ad te testamenti hujus auctoritate revocabis. Simili modo, sanctissima hæres mea, quæcunque tibi a propinquis et amicis meis, in quocunque solo et territorio collata sunt, sicuti disposuero in D parochiis, cœnobiis, martyriis. diaconiis, xenodochiis, omnibusque matriculis sub tua ditione degentibus, ordinationem meam futuri successores mei, ordinis sui memores, sicut ego prædecessorum meorum, ita quoque inconvulse, et absque ulla refragatione servabunt. Ex quibus Celtus, quam [Briss., quem] per manum meam Celsa, sobrina mea tibi tradidit. et Huldriciaca villa, quam Huldericus comes, ei loco ubi ossa mea sancti fratres et coepiscopi dioceseos tuæ ponenda elegerint, in tegumentis deserviant. Sitque locus ille successoribus meis Remorum episcopis peculiariter proprius, et in alimoniis ibidem Deo militantium, vicus ex proprio, in Portensi, et. . . villanis quoque ex episcopio in Remensi deserviant. Blandibaccius villa in Portensi,

« PoprzedniaDalej »