Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

TEM.

Alios alia delectant: Horatius vero Poëtæ nomen, præsertim Lyrici, affectat, tanquam sibi honorificentissimum futurum; præ. sertim si eo dignus, vel ipsius Mæ. cenatis judicio, censeatur.

CARMINUM LIBER I.] Hæc est legitima inscriptio, non vulgaris illa Odarum libri, aut Ode. Carmen enim Horatio est, μέλος. Unde μexioì, quos ipse secutus, Græcorum Lyrici.

1 Mæcenas] Exordium a natalibus Mæcenatis, cum grata beneficii atque accepti honoris commemoratione: ut qui per Mæcenatem sit Angusto gratus factus et familiaris. Cruq. Primam Oden exponit Turneb. xxii. 13. Alavis] Atavus proprie avi non pa ter, sed proavus est. Peculiare autem est auctoribus, ut‘avos''atavosque' pro majoribus ponant. Vetustissimam ergo generis nobilitatem intelligit: et ut Propert. 111.9. 1. Mæcenas eques Etrusco de sanguine regam.' Torrent. Atavis edite regibus] Antiqnis regibus prognate, cui Menodorus pater, Menippus avus, Cecinna rex Etruscorum fuit atavus.

2 Præsidium] Tutela vel propug

[ocr errors]

natio mea et dulce ornamentum. Ut 11. Od. 39. Insigne mostis præsi dium reis,' id est, tutela. Decus] Ornamentum. Virg. Georg. 11. O decus, o famæ merito pars maxima nostræ.' Et, Principibus placuisse viris non ultima laus est.'

[ocr errors]

3 Sunt quos] Elolv ous. Hellenismus. Sunt, quos] Sunt qui ludis delectantur, utpote Olympiacis, in quibus concitari solebat pulvis, quo currentes spargebantur. Curriculo] Malim, inquit, Lambinus, curriculi nomine hoc loco currum significari, quam spatium in quo curritur. Quocumque autem modo accipiamus, ad curulium certaminum studium referemus, quo non minus Romani ludis suis Circensibus, quam Græci Olympicis insaniverunt. Torrent. Curricu lo] Curru. Pulverem] Equorum cursu pulvis excitatur: itaque ex eo quod subsequitur, id quod antecedit intelligere debemus. 11. Od. 1. 'Non indecoro pulvere sordidos.' Lambin. Olympicum] Inter reliquos Græciæ ludos, longe celeberrimi fuerunt O. lympici: sic dicti, propter Jovis Olympii delubrum, quod in Achaia fuit celebratissimum: qui ludi juxta

Pisam et Elidem, in campo, cui Olym. pia nomen, magno conventu totius Græciæ, certamine equestri, quinto anno celebrari consueverunt, in honorem Jovis Olympii. De ludis Circensibus vide Alex. ab Alex. v. 8.

4 Metaque fervidis] Curuli certamine contendentium prima ac præcipua cautio est, ut ipso cursus flexu contingere quidem metam videantur, non impingant tamen. In illo summa artis laus; in hoc summum etiam vitæ periculum. Omnis ergo in cir cumagendo ad metam certantium labor consistit. unde pulcherrimæ a Circo ad vitam nostram tralationes, uti in oratione pro Cælio: In hoc flexu ætatis, fama adolescentis hæsit ad metas.' Torrent. Metaque evitata] Terminus (ad quem dirigitur cursus) caute evitatus. Fervidis] Rotæ enim currendo fervent.

5 Palmaque nobilis] Præmium victoriæ, quæ homines nobilitat. Hic τελεία στιγμὴ ponenda est. Repe tendum autem ånd кowoû juvat. Qui hanc Oden primi contaminare aggres si sunt, offendit genus loquendi fortasse duriusculum, sed tamen Flacco usitatum ut infra: Est qui nec veteris pocula Massici Spernit.' clarius iv. Od. 1. Me nec fœmina, nec puer Jam, nec spes animi credula mutui, Nec certare juvat mero.' Rutgers.

Et

6 Terrarum Dominos] Periphrasis Romanorum, juxta illud Poëtæ : 'Romanos rerum dominos, gentemque togatam.' Interim Græcorum insaniam deridens, apud quos in Olympiis vicisse, majus erat ac gloriosins, quam Romæ triumphasse. Unde Olympionicarum vita,' tanquam felicissima etiam in proverbium abiit. Torrent. per Terrarum Dominos Herman. Fi. gulus intelligit, Reges et Principes, qualis fuit Hercules, Corabus, Alcibiades, aliique, qui in Olympiis victores fuisse dicuntur. Alii per Terrarum Dominos, Deos intelligunt. Eve

hit ad Deos] Diis æquiparat. Vel hic se Diis immortalibus parem putat, si ad quam maximos honores perveniat ille, si amplissimas opes consecutus sit. Agricolam autem, qui immoritur studio agellos patrios excolendi, adducere nunquam possis, quin quiete rusticari malit, quam cum periculo mercaturam aggredi. Rutgers.

7 Hunc] Id est, alium, qui honoribus inservit. Mobilium] Multi libri habent nobilium, idque proprium videtur illius populi, ob rerum magnitudinem gestarum epitheton. Torrent. Mobilium turba Quiritium] Pop. Romanus in suffragiis ferendis semper erat mobilis et inconstans.

[ocr errors]

8 Tergeminis] Maximis atque amplissimis. Turn. 111. 20. et xvi. 12. Geminus' enim et Tergeminus' et 'septemgeminus,' pro magnis sæpe a veteribus usurpantur, uti et ‘duplex.'Possimus etiam pro instauratis sæpius reiteratisque, vel iisdem, vel novis magistratibus tergeminos exponere, aut cum Porphyrione ad geminatos populi in theatro plausus referre. Torrent. Loquitur enim de eo qui favorem vulgi captans, optet, quum ingressus sit theatrum, plausum sibi edi a populo. Sic enim excipie bantur in theatrum principes, de quibus bene populus sentiebat. Convenit cum hoc loco 11. Od. 17. 'quum populus frequens Lætum theatris ter crepuit sonum.' Stephan. Vel terge, minis quasi a tribus ordinibus, scilicet senatorio, equestri, et plebeio, illatis. Rutgers. Tergeminis] Honoribus amplissimis, et maximis, vel, Æ, dilitate majore, Prætura, et Consu latu. Tollere] Extollere ad sublimis orem dignitatis gradum.

9 Illum, si proprio] Ita distinguunt vulgo, ut ejusdem viri sit, et agros sarculo findere, et possidere quantum producit Africa. Atqui discri men nimis manifestum est. Altero enim agricola designatur, sedulus,

beatus parvo: ut Epod. 1. altero dives, qualem alibi opponit Trasio: hoc est quod de Mario Plutarchus dicit, TAOÛTOV аρкоÛνта Ваoiλelais άμOÛ TOλλAÎS KEKTημévos. Id enim per 'Africæ messes' Poëtæ volunt. Deinde quid tantopere mirandum est, si quisque immensas opes quiete possidere mavult, quam exigui lucelli caussa infido mari se committere? Rutgers. Illum] Id est alium hominem qui agriculturam exercet. Si proprio condidit horreo] Si factus sit dives et copiosus arator.

10 De Libycis verritur] Notatur provinciæ Africæ fertilitas. Nec vero ab uno aliquo verri omnia vult Horatius; sed divitem dicit, cui ex singulis quæ profert Libya abunde satis est. Torrent. Areis] Agris latis, planis et apricis. Cruq. Libycis verritur areis] Quicquid colligitur ex agris fertilibus, cujusmodi sunt in Libya regione frumenti feracissima.

11 Findere sarculo] Agros ligone fodere; vel, agros colere sarculo, quod est genus rastri, Græci d okaλιστήριον appellant.

12 Attalicis conditionibus] Nunquam enm de sententia sua deducas, quamvis regias opes ei offeras, cujusmodi erant Attali regis Pergami.

13 Nunquam dimoveas] Lambinus contra omnium exemplarium fidem demoveas mavult legere: cum dimoreus pro ad aliud studium distrahere, aptissime dicatur. Sensus enim est, effici non facile posse, ut, qui agriculturæ deditus est, ad res nauticas se convertat. Torrent. Cypria] Cyprus enim omni materia ad navium ædificationem sic abundabat, ut ab ima carina ad summum carchesium, sine subsidiis aliarum regionum, totam navim absolveret, et omnibus armamentis eam instrueret. Turneb. VIII. 15. Cypria] Nave ex trabibus Cypriis compacta, pro quavis nave.

14 Myrtoum mare] Id mare sive a Myrtoo (Enomai auriga, in illud præ

cipitato, sive a Myrtilo quodam, sive a muliere Myrtone, quod Pausanias mavult, sit appellatum, pars est Egæi maris; uti et 'Icarium,' ab Icaro ibi submerso. Torrent. Pavidus nauta] Aptum hoc loco epitheton. Nam qui mutato, quo natura trahitur, studio, mare ingressus est, non potest non expavescere. Alioqui audaces et intrepidi sunt qui assueverunt mari. Idem. Pavidus secet mare] Propter naufragii metum.

15 Luctantem Icariis fluctibus] ConAligentem cum fluctibus Icariis. Sic Græci waλalw σol. Africum] Qui flat ab occasu hyberno. Recte ergo Virgil. Creberque procellis Africus.'

16 Otium et oppidi] Non otium sui oppidi, ubi nullum est otium, sed nihil quam negotium et vita sollicita ; sed otium et rura sui oppidi, id est, otium rusticum, vitam tranquillam, et ab omni tumultu remotam. Cruq.

18 Rateis quassas] Naves laceras. Indocilis pauperiem] Hellenismus, pro indocilis ad patiendum. Vel qui doceri non potest pauperiem pati.

19 Est qui nec veteris pocula] Est aliud genus hominum, qui genio indulgent. Massici] Pro quovis vino generoso: nascitur autem in Massicis montibus, qui sunt in Campania. Lamb.

20 Nec partem solido, &c.] Hoc est diem frangere. Solidus autem dies totus est et integer, administrandis sine intermissione rebus dicatus. Demere ergo partem de die, est aliquot horas ab agendis rebus, quasi furto sublatas, dare voluptati. Demimus enim partem de toto; sed adimimus totum ipsum. Cruq. Demere de die] Frangere diem intermittendo laborem, pabuloque corpus reficiendo.

21 Membra sub arbuto] Habens mem. bra strata sub arbuto viridi, id est, sub arbuto amœna et conviviis ido

Dea.

22 Ad aquæ caput] Caput vocamus, ubi primum erumpunt fontes, et eo

rum origines. Sacra] Pulchre enim Seneca Epist. XLI. Magnorum fluminum capita veneramur: subita ex abdito vasti amnis eruptio aras habet coluntur aquarum calentium fontes.' Verum quoniam se flumina fere in ramos spargunt, nec uno semper ostio in mare defluunt, hinc fac tum est, ut, cum diversa esse quodammodo videantur, tot capita eis, quot exitus, attribuantur кaтaXPNOTIKws. Hinc Rheni capita apud Cæsarem, &c. Torrent. Sacra] Omnis fons in origine sacer est, suoque murmure somnos allicit.

24 Bellaque matribus] Matres pro nuptis accipio: quæ bellum omne merito execrantur, ob crebras parentum liberorumque et conjugum mortes. Torrent.

Sub

25 Detestata] Propter filiorum in. teritum. Manet sub, &c.] Venatio non modo jucunda et utilis corpori exercendo, verum etiam multis nominibus semper commendata. Vide Xenophontem de Venatione. Jove frigido] Tπd Aids, sub dio. Periphrasis aëris nocturni, qui ut humidior est, ita et frigidior. Et vide quanta sit assuetudo vitæ cum delectatione, quæ incommoda commodis, dura mollibus anteferat. Cruq.

26 Teneræ conjugis immemor] Conjugis delicatæ.

27 Fidelibus] Mira est canum fidelitas in dominos.

28 Seu rupit teretes] Seu effugit aper ruptis retibus, ex tereti, et rotundo fune contextis. plagas] Sabellus, pro quovis apro.

Marsus aper

29 Me doctarum] Nunc per contentionem describit, quo studii genere ipse potissimum recreetur. Edera] Daphne Apollini dilecta in laurum, Cissus a Baccho adamatus in ederam sibi cognominem (nam eam Græci Koσdy vocant) conversi fuere. Merito igitur Poëtæ, qui in Apollinis et Bacchi tutela sunt, lauri atque ederæ frondibus coronantur, Torrent.

Hedera præmia frontium] Poëtæ victores coronis ederaceis donabantur. 30 Diis miscent superis] Ad illum animi motum refer, quo divinitus agitati Poëtæ, talia interdum mysteria proferunt, ut colestium consortio interfuisse videantur. Hinc et illud est Ovid. VI. Fast. Est Dens in nobis, agitante calescimus illo, Impetus hic sacræ semina mentis habet.' Me gelidum nemus] Umbrosum, opacum. Nemus autem hic accipe per metonymiam pro Diis Silvanis et Faunis, iis enim cum Nymphis immixtum, dicit se conversari et ca. nere carmina.

31 Leves cum Satyris chori] In saltando celeres.

32 Secernunt pópulo] Vel ita me alliciunt, ut nihil commune mihi esse velim cum populo. Stephan. Vel me semovent ab urbanis rebus popularique studio. Turn. XI. 26. Secernunt populo] Me dignum faciunt, ut propter excellentiam a vulgo segreger. Si, neque tibias] Id est, quia Musis ita visum est, quarum favore et munere divina hæc beneficia consecutus sum. Cruq. Si neque tibias] Id est, quia sic placet Musis, quarum fa. vore hæc beneficia consecutus sum.

33 Euterpe] Dulcis enim tibiarum concentus, vehementer animos afficit ac delectat. Innuit autem Euterpen Musam carminis suavitatem et gratiam sibi non denegare. Cruq. Euterpe cohibet] Una ex Musis, eaque jucunda. Polyhymnia] Hanc, Musarum unam etiam, Polyhymniam appellant, vel ob multiplicem rerum me. moriam, vel ob Harmoniæ facultatem. Torrent. Polyhymnia] Musarum altera, cui bene dicendi facultas adscribitur.

34 Lesboum] A loco nimirum Lesbo insula, idque propter Alcæum et Sappho egregios Lyricos, ex ea insula oriundos. Lesboum refugit tendere] Quale barbiton Sappho et Alcaus egregii Poëtæ in insula Lesbo ten

4

dere solebant. Barbiton] Instrumentum multarum chordarum, quo Poëta Alcæus cecinit. Cruq. 35 Quod si me] Kar' oxhv effert Mæcenatis judicium in discernendis carminibus lyricis, eumque tanquam Criticum statuit: adeo ut fateatur aliis se satis commendatum iri, modo ab ipso vatibus lyricis adnumeretur. Quod si me] Si me, o Mæcenas, inter lyricos Poëtas numerabis, ad cœlum que evehar, idemque digito attingam, id est, fortunatus ero super mortalium conditionem; vel ero in oculis omnium resplendens, ut sidus inter homines.

ODE II. ПроσEUKTIKŃ. AD AUGUSTUM CÆSAREM. Deos omnes iratos esse Romanis, ob Cæsaris cædem : unam imperii spem in Augusto constitutam; et pro ejus incolumitate, ut parentis patriæ, vota facit.

Cum C. Cæsaris Dictatoris mortem crebra atque horrenda prodigia sequuta fuissent, celebres ejus sæculi Poëtæ in Augusti successoris gratiam ea sic interpretati sunt, ut Dii, cædis illius indignitate commoti, ultionem meditari viderentur. Turnebus VI. 8.

1 Jam satis terris] Heinsius kaképa. TOV illud in satis terris nivis reprehendit: quodque levi mutatione surrepsisse pro terræ, et hoc pro tetræ credit. Scribit ergo: tetræ nivis, diræ Grandinis, ominosæ : ut quæ tot clades ac calamitates Pop. Rom. portenderet. Diræ] Aptissimum hic epithetum, quasi Diis iratis immissæ. Nivem adjungit, nec frequentem in urbe, et instantis diluvii incrementum. Torrent. Dire] Grandinis formidandæ, ut a Jovis ira provenientis.

2 Pater] Jupiter. Rubente dexte ra] Tres esse manubias, quæ Tusco vocabulo Deorum fulmina dicuntur, docet Turneb. vi. 1. et Cruquius in suis notis. Porro tertiam hic signifi. cari manubiam, quæ Reipub. statum

concutiat, cum ex rubente Jovis ob ignem plurimum dextera, intelligimus, tum ex eo, quod sacras imperii arces, hoc est, ipsum Capitolium, petiverit. Torrent. Rubente Dextera sacras] Fulmine ex igne rubente.

3 Jaculatus] Græce dicitur ¤ßaλev, id est, feriit. Turneb. xx1. 20. Jaculatus arces] Qui Capitolium, vel templa Deorum quum fulmine percusserit, Romam terruit, id est, cives urbanos timere fecit.

5 Terruit gentes, ne] 'Epóßnoe μý. Timorem incussit ne.

6 Seculum Pyrrhæ nova monstra] Ne tempus eluvionis rediret, cum Deucalion, et Pyrrha soli ex universo hominum genere relicti Parnassum montem conscenderint, ibi ut se tutos ab aquarum vi conservarent. Questa] Quæ de admirabilibus monstris querebatur.

7 Omne quum Proteus] Pecus, com. mune etiam marinis animalibus nomen. Auget autem monstrum, quod ne Proteus quidem et ipse Deus, et Neptuni Phocarum custos, littus usquam invenerit; sed gregem suum nova visurum spectacula in montes egerit. Torrent. Proteus] Quum Proteus Phocarum pastor, et custos, pecus, id est, vitulos marinos, eduxit ad visendum altos montes. Pecus egit Visere] Hellenismus, pro 'eduxit ad videndum,' Hye èwwkénteovai, ad inspicienda pascua insolita incognitaque. Cruq.

9 Piscium et summa, &c.] Naturæ contraria dicit deluvio contigisse; scilicet, ut in arboribus hærerent pisces: et damæ silvestres in aquis natarent, quas Virg. masculino genere dixit: 'Cum canibus timidi venient ad pocula damæ.' Comm. Ulmo] Ulmus ponitur pro quavis arbore.

10 Fuerat columbis] Atqui id avi. um genus in arboribus non nidificat. Ad turtures ergo referendum: Nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo,'

« PoprzedniaDalej »