Obrazy na stronie
PDF
ePub

Gloria quem supra vires et vestit et ungit,
Quem tenet argenti sitis importuna famesque,
Quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus,
Sæpe decem vitiis instructior, odit et horret :
Aut, si non odit, regit: ac, veluti pia mater,
Plus quam se sapere et virtutibus esse priorem
Vult et ait prope vera; Meæ (contendere noli)
Stultitiam patiuntur opes; tibi parvula res est:
Arcta decet sanum comitem toga; desine mecum

25

30

ciosa et alea præcipitans dispoliat, quem fastus excedens facultates vestil et laute nutrit, quem occupat gravis pecuniæ cupiditas, qui abhorret ab inopia, hunc amicus opulentus multo vitiosior frequenter execratur et aversatur: vel, si non odio habet, moderari vult: atque, ut bona parens, optat sapientiorem se esse et virtutibus superiorem; dicitque quod fere verum est: Ne conare mihi exæquari: divitiæ meæ insanire me permittunt: tu mediocres facultates nactus es. Prudenti asseclæ convenit

born. 3.-22 Idem codex, quam supra.—24 Chisian. 6. aut fuga.—26 Chisian. 5. Et si non.-28 Chisian. 1. ait et. Barberin. 2. ut ait. Hanc scripturam, Mea (contendere noli) Stult. omnium, quos viderim, librorum testimoniis confirmatam, primus Lambinus, nescio qua fide, adulterare ausus est, substituens, miki contendere: nec animadvertens, si ipsius conjecturæ locus sit, mox idem repeti, desine mecum Certare: nunc vero contendere noli, inclusum parenthesi, contentiose agere ac jurgari dum potenti amico significat. Sententia enim est, divitem, si plus forte sapientiæ aut virtutis minori inesse fateatur, id perfunctorie, et, quod aiunt, dicis causa, ut de filiis materculæ solent, facere: non quod ideo moneri se de vitiis, quæ in magnis opibus tolerandæ sint, patiatur. Talia igitur illa Juvenalis, Sat. v. 130. et sqq.' Torrent.-30 Arta decet

NOTE

essedo alveoque adaptatis, ne lusus confunderetur.' Alex. ab Alex. 111. 21. Alea taxillorum nempe jactu delectati sunt, inquit, Porcius Cato, Augustus, Domitianus, Claudius.... Inter reliquos Theodoricus Gothorum rex, qui cum in alea vinceret, fertur indulgentissimus fuisse: unde momenta illa promerendis gratiis cap. tare domestici consueverant. Sidonius de Theodorico sic testatur: 'Quibus horis tabula cordi est, tesseras colligit rapide, inspicit solicite, vol. vit argute, mittit instanter, joculariter compellat, patienter expectat: in bonis jactibus tacet, in malis ridet, in neatris irascitnr, in utrisque pbilosophatur...putes illum et in calculis arma tractare. Sola est illi cura vinDelph, et Var. Clas.

cendi. Cum ludendum est, regiam sequestrat tantisper severitatem, hortatur ad dudum libertatemque com. munionemque, dicam quod sentio, timet timeri,' &c. Vide et Not. ad III. Od. 24. sub finem.

22 Gloria quem, &c.] Qui superbas vestes et lautas nimium epulas amat.

28 Mea Stultitiam pat, op.] Ingentes opes possidenti mihi licet quod minime tibi non ita locupleti: luxuriari possum ego impune, tu vero nequaquam.

Stultitiam patiuntur opes] Aristot. Rhet. II. Stultas esse divitias' scribit. Isocrates Areopag. Cum potentibus ambulat amentia,' inquit.

[ocr errors]

30 Arcta decet sanum comitem toga] Vel, ut magis splendeat dives am4 F

Horat.

Certare. Eutrapelus, cuicumque nocere volebat,
Vestimenta dabat pretiosa: beatus enim jam
Cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes :
Dormiet in lucem; scorto postponet honestum
Officium; nummos alienos pascet; ad imum
Threx erit, aut olitoris aget mercede caballum.
Arcanum neque tu scrutaberis illius unquam;
Commissumque teges, et vino tortus et ira.
Nec tua laudabis studia, aut aliena reprendes;

35

toga angustior: ne contende par esse mihi. Eutrapelus si quem pessumdare cupiebat, ei pretiosas vestes tribuebat. Etenim, inquiebat, splendidus nova proposita et studia cum præclaris vestibus suscipiet; ad diem usque dormiet, meretricem decoræ occupationi præferet, nummos aliorum nutriet, denique gladiator fiet, vel equum olitoris pacto pretio circumducet. Tu ne cujusquam secretum expiscari velis unquam: creditum vero ne revela, seu vino seu ira pertenteris. Neque tua studia laudabis, aut vituperabis aliena; et cum ille

Bamberg.-33 Pulchris cum tunicis Cnning. suo more, eumque secutus est Sanad. ac res Barberin. 5. et res Vallicel. 1. a m. pr. exspes Cruquius ex uno cod. ac res Cuning. et Sanad. ex gutture suo.-35 Nonnulli codd. poscet, quam lectionem male defendit Rappoltus cap. 40. p. 815.' Fea.-36 Trax erit aut olitoris agit Bamberg. et Schoenborn. 3.4. Thrax Harl. 3. 4. 6. 7. alii codd. et edd. antiq. Vid. ad II. Sat. 6. 44.-37 Cuning. Sanad. et Francis, tu scitaberis, contra omnes codd. ullius Harl. 2. 3. 4. 6. 7. aliique codd. quam plurimi, et edd. vett. illius Vat. Rom. 9. Gott. apud Gesn. unus apud Val. notatum ex Ms. in ora editionis Aldi 1519. in Bibl. Ang. et ex duobus aliis restituit, et probat Bentleius; præsertim id suadente contextu, vs. 2. 24. 40. 44. 73. 84. ex quibus evidenter patet, hujus Epistolæ unicum argumentum esse, præcepta dare Lollio, quibus obtemperans Tiberio gratior fieret, et acceptior; ut amicitia ejus in rem snam uteretur. Sequuntur anonymus Traj. ad Rhen. 1713. Baxt. Cun. San. Mervill. Phil. Gesn. Sandby, Val. Dor. Oberl. Combe, Wakef. Wetz. Zeun. et ita citant Beroald. et Lotich.-39 Vat. Rom.

NOTE

pliori toga vestitus, cum tu arctiorem habens comitaberis. Vel quod, sicut iter facienti molesta sit toga laxior, ita virum bonum impediunt opes majores. Vide Epod. IV.

31 Eutrapelus, cuicumque, &c.] Aristot. multis, inquit, Deus largitur feli citatem non per benevolentiam, sed ut in calamitates incidant graviores. Sunt qui velint notari Volumnium Entrapelum Antonii familiarem, cujus meminit Cic. tum in Epist. tum Philip. xiu.

35 Nummos alienos pascet] Alienam pecuniam grandi fœnore accipiet, at

que ita pascet angebitque.

36 Threx erit] Plerique gladiatores e Thracia erant. II. Sat. 6. 44.

Olitoris aget mercede caballum] Ad vile quodlibet servitium et ministerium adigetur egestate et pauper

tate.

37 Arcanum neque tu, &c.] Suspectus enim et invisus fit quisquis ita curiose scrutari vult aliorum res et

arcana.

38 Vino tortus et ira] His siquidem homines explorantur: quod ut plurimum bene poti et irati quidlibet effutiant.

40

Nec, cum venari volet ille, poëmata panges.
Gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque
Zethi, dissiluit, donec suspecta severo
Conticuit lyra: fraternis cessisse putatur
Moribus Amphion: tu cede potentis amici
Lenibus imperiis; quotiesque educet in agros
Ætolis onerata plagis jumenta canesque,
Surge, et inhumanæ senium depone Camoenæ,
Cones ut pariter pulmenta laboribus emta;
Romanis solenne viris opus; utile famæ,
Vitæque et membris; præsertim cum valeas, et

45

50

venatum ire cupiet, tu versus non proferes. Nam sic dissoluta est amicitia duorum fratrum Amphionis et Zethi, donec cithara aspero invisa siluit. Ut autem Amphion narratur cessisse indoli fratris, sic tu morem gere æquis desideriis amici opulenti: et quotiescumque in agros proferet canes et jumenta Ætolis retibus onusta ; exsurge, et severioris Musæ gravitatem abdica, ut simul comedas obsonia labore comparata. Hoc enim solenne est Romanis studium, famæ utile, et vita et corpori:

3. a m. pr. reprehendas.-40 Nonnulli codd. ap. Feam, pangas.-44 Chisian. 5. et Vanderbourg. ap. Jaeck, parentis.-45 Bamberg. Vat. Palat. 4. et Chisian. 1. educit.-46 Ætholis Bamberg. et Schoenborn. 3. 4. Æolis ex Vlitio Sanad. sed jam refutaverat Bentleius, cum codd. omnibus, excepto nno ap. Bos. ob Meleagrum et aprum Calydonium.-47 Schoenborn. 3. ac humana.

NOTE

41 Gratia sic fratrum, &c.] Amphionis et Zethi concordia diremta et dis. soluta est dissimilibus eorum studiis, cum alter philosophiæ et musica totus vacaret, alter ab istis alienus agrestes et rusticos mores sequere. tur. De Amphione III. Od. 11. Cic. 1. de Orat. 'Miror cur Philosophiæ, sicut Zethus ille Pacuvianus, prope bellum indixeris.' Ad Heren, n. 43. 'Uti apud Pacuvium Zethus cum Amphione, quorum controversia de musica,' &c.

43 Conticuit lyra] Amphion Zetho fratri obsequens lyræ studium et usum sponte abjecit, sicque amicitiam resarsit. Sic tu amici potentis voluntati obsequere: et cum venationem molietur, cave ne Musarum

studia intempestive obtrudas.

46 Ætolis onerata plagis] Ætolia regio Achaiæ in Epiri confinio. In hac erat Calydon urbs, cujus regi Eneo irata Diana immisit aprum terribilem non Calydoniæ solum, sed et totius Ætoliæ agros devastantem. At Meleager Enei filius validis illum plagis irretitum interfecit. Hinc 'Etolæ plaga' velut optimæ cele. brantur, ponunturque per Synecd.

48 Pulmenta laboribus emta] E præda venando capta. Quid proprie pulmentum, dixi 11. Sat. 2. 20.

49 Romanis solenne viris opus] Venatio nempe, ut Græcis trochi et disci ludus. Vide 111. Od. 24. 11. Sat. 2.

Utile fama, Vitaque et membris] Agitatio corporis et exercitatio vale

Vel cursu superare canem vel viribus aprum
Possis: adde, virilia quod speciosius arma
Non est qui tractet; scis quo clamore coronæ
Prælia sustineas campestria: denique sævam
Militiam puer et Cantabrica bella tulisti
Sub duce, qui templis Parthorum signa refigit
Nunc, et, si quid abest, Italis adjudicat armis.
Ac ne te retrahas et inexcusabilis abstes,

55

maxime cum sis validus, et queas canem cursu, viribus aprum vincere: adde quod nemo est qui decentius tractet arma viris apta. Nosti quibus circumstantium acclamationibus obeas exercitationes campi Martii. Demum tu juvenis duram militiam et Cantabrica certamina confecisti sub Imperatore, qui Parthorum templis abstulit vexilla nostra, et nunc potestati Romanorum adjungit si aliquid deest. Ne vero talia relinquas, et hinc recessisse culperis, quanquam studes nihil agere indecore

-48 Harl. 7. tu pariter.—54 Pralia sustentes Cuning. et Sanad. et ita jam in ed. Cadom. 1480. Vid. 1. Epist. 1. 1. denique sava Schoenborn. 3.-56 Schoenborn. 2. signa refulsit. Multi codd. ap. Feam, refigit; ita alii apud Lamb. Pulm. omnes Cruquii, omnes Torr. alii apud Bentl. Val. Oberl. notatum ex Ms. in ora editionis Aldi 1509. Bibl. Barb. Aldus 1501. Cruquius; revocavit in textum Bentl. inde anonymus Traj. ad Rhen. 1713. Baxt. Cun. San. Merv. Phil. Gesn. Sandby, Dorigh. Oberl. Combe, Wakef. Wetz. Zeun. Bipont. Kidd. Fea, Bothe, Jaeck, et Dæring. retraxit Harl. 4. refixit alii codd. et edd. vett. item Talbot. Cuning. et Pine.-57 Nunc et nonnulli codd. Feæ, alii ap. Lamb. et Pulm. omnes Cruquii, duo Torrentii, et duo Oberlin. admiserunt in textum Bentl. Traj. ad Rhen. 1713. Baxt. Cuning. Sanad. Mervill. Phil. Gesn. Francis, Biport. Sandby, Dorigh. Oberlin. Comb. Wakef. Wetzel. Zeun. Fea, Bothe, Jaeck, et Dæring. Et nunc Ald. et edd. inde ad Bentl. advindicat Vat. Rom. 9. abjudicat Vat. Rom. 8. adjudicat arvis Bentl. in nota. -58 Ac te ne Schoenborn. 2. et Vat. Rom. 1. a m. sec. Bentl. ex ingenio abstes; inde Baxt. Sanad. Phil. Dorigh. Francis, Bipont. Oberlin. Comb. Wakef. Wetzel. Zeun. Kidd. Jaeck, et Deering. abest in quibusdam. absis Harl. 2. 3. 4. 6. 7. ceteri omnes codd. et edd. ante Bentl. item Fea et Bothe, Melins abstes, [quam absis] quod ostendit Bentleius sub auctoritate quorundam librorum.' Baxt. Quin mera conjectura est, nec illa necessaria. Hoc dicit, ne te subtrahas studiis venandi Tiberii, et ita absis, ut plane excusationi locus non sit, illud te admoneo: soles ludos tuos et tu habere; hos si probari vis Tiberio, vicissim illius studio faveas facito. Alias excusationes jam præ

[blocks in formation]

Quamvis nil extra numerum fecisse modumque
Curas, interdum nugaris rure paterno:
Partitur lintres exercitus; Actia pugna
Te duce per pueros hostili more refertur ;
Adversarius est frater; lacus, Adria; donec
Alterutrum velox victoria fronde coronet.
Consentire suis studiis qui crediderit te,
Fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
Protinus ut moneam (si quid monitoris eges tu)
Quid, de quoque viro, et cui dicas, sæpe videto.
Percontatorem fugito: nam garrulus idem est;

60

65

et perperam : quippe in villa patris quædam ludicra moliris: scilicet partitis naviculis pugnatur: te auctore certamen Actiacum exhibetur per adolescentes hostium ad instar dimicantes: frater tuus adversarii personam agit; lacus est velut mare; donec expedita victoria alterutrum coronet frondibus. Certe Augustus, qui suis te studiis convenire intelliget, approbabit vehementer ludicra ista. Ut autem admonere te pergam, si quidem monitore opus habes; diligenter adverte quid de unoquoque viro, et cui loquaris. Devita percontatorem, qui profecto est loquax ; neque aures

ciderat, nunc subjicit, quod videtur potentissimum.' Gesn.-60 Cures Schoenborn. 2.-63 Hadria in quibusdam codd. et edd. Vide ad 1. Od. 3. 15. Andria Schoenborn. 3.-64 Bamberg. velax. Vat. 4. fronde coronat.-66 Factor utro

NOTE

59 Extra numerum] Metaph. a saltatoribus: id est imperite, inepte, inconsiderate, perperam.

60 Nugaris rure paterno] Ludicra prælia instituis apud villam paternam, in qua diversaris.

61 Partitur lintres exercitus] Ut sint duæ velut adversariæ classes, quæ naumachiam exhibeant, maxime vero pugnam illam navalem, qua Augustus Antonium debellavit profligavitque apud Actium. De his 1. Od. 37. et Epod. I. et IX.

62 Per pueros] Dion. lib. L. narrat pueros Romæ præsignificasse Antonii cladem. Nimirum divisi inter se pugnarunt; cum alii se Antonianos, alii Cæsarianos dicerent: biduo conflixerunt, tandemque victi sunt qui Antoniani vocabantur.

63 Lacus, Adria] Lacus ruri paterno vicinus, instar est Adriatici maris. De hoc 1. Od. 16. et 11. Od. 11. 64 Alterutrum] Te, vel fratrem. Velox victoria] Plutarchus, Florus, aliique referunt celerrimam fuisse Actiacam victoriam: vel spectat Poëta victoriæ naturam, quæ fere velox

est.

66 Fautor utroque tuum laud.] Augustus, cui sic velificaris : vel, potentior amicus.

Utroque pollice] Impensissime, valde comprobabit. Polfice nimirum compresso favor, inverso condemnatio indicabatur olim. Plin. xxvii. 2. Juvenal. Sat. 111. 36.

69 Percontatorem fugito] Insidiosum indagatorem rerum et secretorum tuorum; supra monuit, res aliorum

« PoprzedniaDalej »