Obrazy na stronie
PDF
ePub

Incolumem tibi me præstant Septembribus horis.
Tu recte vivis, si curas esse quod audis :
Jactamus jampridem omnis te Roma beatum:
Sed vereor ne cui de te plus quam tibi credas,
Neve putes alium sapiente bonoque beatum,
Neu, si te populus sanum recteque valentem
Dictitet, occultam febrem sub tempus edendi
Dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.
Stultorum incurata pudor malus ulcera celat.
Si quis bella tibi terra pugnata marique
Dicat, et his verbis vacuas permulceat aures:

20

25

fidem habes, jucunda, sanum tibi me faciunt mense Septembri. Tu recte vivis, si studes esse qualis diceris. Te felicem dudum prædicamus omnes Romani. At metuo ne aliis de te plus credas quam tibimetipsi: neve existimes felicem diversum a probo et sapiente; ac, si te sanum et bene habentem dicat populus, ne secretam febrem celes circa horam cœnæ, usquequo tremulæ fiant manus unctæ. Improba verecundia abscondit ulcera fatuorum putrida. Si aliquis narret certamina terra marique a te confecta, atque aures tuas patentes deliniat isto sermone: Utinam Jupiter

16 Vat. 9. et Schoenborn. 3. præstent, ut ex ingenio edidit Cuning.18 Schoenborn. 3. Jactantur.--21 Schoenborn. 3. si te populum.-22 Bamberg. pectus edendi. Zarot. et Vet. Comb. tempus habendi.-23 Dissimiles Bamberg. et Schoenborn. 3. indicat unctis Schoenborn. 2.-26 Vat. Palat. 1.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

'Tene magis salvum populus velit, an populum tu,
Servet in ambiguo, qui consulit et tibi et urbi,
Jupiter: Augusti laudes agnoscere possis.
Cum pateris sapiens emendatusque vocari,
Respondesne tuo, dic sodes, nomine?

30

Nempe

Vir bonus et prudens dici delector ego ac tu.

¶ Qui dedit hoc hodie, cras, si volet, auferet; ut si
Detulerit fasces indigno, detrahet idem.

Pone, meum est, inquit: pono, tristisque recedo.
Idem si clamet furem, neget esse pudicum,

35

qui te urbemque diligit, incertum semper teneat, utrum populus te magis exoptet incolumem, an tu populum: numquid discernere poteris Augusti laudationem? Quando vero sinis te appellari sapientem et perfectum, quæso dic, an respondes huic tuæ appellationi? Scilicet ego probus et sapiens vocari gaudeo, et tu similiter. Verum qui hodie tribuit istud elogium, ipse cras eripiet, si lubet; et quasi immerito honorem detulerit, adimet. Depone, ait populus, quod meum est. Depono, ac mœstus abeo. Si autem ipse furem me aut impudicum vocet, vel patrem a me strangulatum

demulceat.-27 Tene magis sanum Schoenborn. 2. aut populus Barberin. 1.— 28 Servat Vat. Palat. 3. a m. sec. consulet unus Vat.-29 Barberin. 2. cognoscere; et ita Porphyrio. Bamberg. posses.-30 Cum cupias Harl. 3. 4. Gott. Exc. Sax. unus ap. Bos. Schoenborn. 4. aliique codd. ap. Feam. Cum cupies nonnulli codd. ap. Feam, Zarot. et Vet. Comb. Et cupius Vat. Palat. 4. Angelic. emendatusque videri Schoenborn. 4. Vet. Comb. et Ald. 1501.—32 Vir b. ac prudens Harl. 2. et Vet. Comb. et sapiens Harl. 3. 4. et Schoenborn. 2. ex versu 73. Baxt. Gesn. Bipont. aliique nonnulli legunt: delector. ¶ Ego ac tu, Qui, &c.-33 Vat. Rom. 9. a m. sec. et Vat. Palat. 4. auferet, at si.— 34 Schoenborn. 2. Vat. 7. et Vat. Rom. 5. detrahat. Chisian. 5. 6. et Vallicel. 3. detrahit.—35 Pone meum, inquit Schoenborn. 2. 3. tristisque recordor duo

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Contendat laqueo collum pressisse paternum,
Mordear opprobriis falsis mutemque colores?

Falsus honor juvat, et mendax infamia terret,

Quem, nisi mendosum et medicandum? Vir bonus est

quis?

Qui consulta patrum, qui leges juraque servat;

Quo multæ magnæque secantur judice lites;
Quo res sponsore et quo causæ teste tenentur.

40

asserat; an percellar falsis istis criminationibus, aut expallescam? Inanis gloria delectat, et falsa contumelia exterret, ecquem, nisi vitiosum et fallacem? Age: quis est vir probus? Qui edicta, qui leges et instituta majorum observat: quo judice dirimuntur plures et graves controversiæ: quo astipulatore, quo testimonium

[ocr errors]

codd. ap. Pulm.-38 Magis nobis arridet mutemve quam mutemque. Verum Particulæ que, ne, et re frequente rerrore Librariorum commiscentur. Tres Cruquii codices cum Vetere interprete pro colores legerunt colorem, quod rectum est. Nescio cur eruditissimus Bentleius prætulerit hoc loco Plurali Numero colores, etsi fursan rarius occurrat in tali sensu.' Baxt. Lectionem edd. vett. cum Bentleio revocandum putavi, tanquam exquisitiorem, quia erebro pallorem ruboremque ire ac redire significat: sed per interrogationem extuli.' Zeun. mutemve colorem Harl. 1. et alii codd. ap. Jaeck, mutemque colores Harl. 2. 3. 4. 6. 7. et Vet. Comb. mutemque coloris Bamberg. colorem etiam Zarot. et Cuning.-39 Fassus nonnulli codd. ap. Jaeck.-40 Pro medicandum Schoenborn. 2. 3. 4. Harl. 2. 3. 4. 6. 7. et edd. vett. ante Cruq. mendacem exhibent: plurimi vero codd. ap. Feam, alii Mss. apud Pulm. Cruq. Torr. Bersm. Bentl. Oberl. adoptavit Cruqnius, Baxt. defendit Bentl. inde anonymus Traj. ad Rhen. 1713. Cun. San. Phil. Sandby, Gesn. Dor. Oberl. Combe, Wakef. Wetz. Zeun. Kidd. Fea, Bothe, Jaeck, et Dæring. medicandum. Angelic. 3. turpem.-42 Schoenborn. 4. finiuntur.-43 Quo res sponsore ita divisim primus restituit ex Ms. Cruquius, deinde melius probavit Bentleius, pro vulgato Quo responsore: responsorem autem pro Jurisconsulto de jure respondente accipiebant Interpretes. Sed hoc alienum erat a mente Poëtæ, qui tantum quærit, quis apud vulgus vir bonus audiat. At non minus aberrant a Poëtæ mente Bentleius, Gesnerus, aliique, qui eum sequuntur, dum sponsorem exponunt pro simplici fidejussore,' qui debitoram obligationibus accedit in nummis illis credendis; ad hoc trahentes Persii locum v. 78. qui nihil facit. Omnino e contextu videtur hic agere Ho

[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

esse bonus, talis existimatur et prædicatur. Itaque per ironiam describitur qui falso bonus censetur. Plato 11. de Rep. Si opinio et fama vim affert veritati, et penes eam est vitæ beatæ principatus,... ergo umbracula quædam et ficta virtutis species nobis est quærenda.'

Sed videt hunc omnis domus et vicinia tota
Introrsus turpem, speciosum pelle decora,
Nec furtum feci, nec fugi; si mihi dicat

Servus Habes pretium, loris non ureris, aio.

¶ Non hominem occidi. Non pasces in cruce corvos. ¶ Sum bonus, et frugi. ¶ Renuit negitatque Sabellus : Cautus enim metuit foveam lupus, accipiterque

45

50

perhibente causæ obtinentur. At istum cuncta familia omnesque vicini cognoscunt intus flagitiosum, quamvis externa specie honestum. Verumenimvero si mihi servus dicat; Haud furatus sum, neque aufugi: respondebo: Mercedem tenes, scilicet, scuticis minime cœderis. Si dicat: Neminem interfeci: respondebo: Bene est, haud in patibulo corvis escam præbebis. Dicat: Probus sum et innocens: Venusinus refragatur et contradicit. Quippe lupus astutus foveam timet, accipiter au

ratius de litibus finiendis, de re judiciaria; non de fidejussionibus extra judicium præstandis in negotiatione. In judicio quis spondet, seu 'fidejussor judicio sistendi causa datur,' ut inquit Paulus in lib. 1. ff. In jus Vocati; et datur prore,' seu pro ipsa lite: et juxta Ulpianum in lib. 11. §. 5. ff. Qui satisdare cogantur,in fidejussorem, qui aliquem judicio sisti promiserit, tanti, quanti ca res erit, actionem dat Prætor.' Datur pariter fidejussor, 'judicatum solvi;' seu, qui se obligat, pro reo judicatum solvere; qua in re lis ipsa res' quoque appellatur passim ab Jurisconsultis in titulo Pandectarum Judicatum solvi,' lib. XLVI. tit. 6. Vide 11. Epist. 2. 67. et de Art. Poët. 423.' Fea.-45 Introrsum Schoenborn. 3. 4. Harl. 1. 2. 3. 4. 6. 7. plurimi codd. ap. Feam, aliosque; edd. vett. ante Bentl. item Baxt. Gesn. Bipont. et Comb. Introrsus Vat. Rom. 4. Chisian. 1. Ms. 1. apud Oberl. ex aliis Mss. restituit Bentleius: et concinne; ne tria verba contigua in eandem literam exeant. Sequuntur anonymus Traj. ad Rhen. 1713. Cun. San. Merv. Wakef. Wetz. Zeun. Fea, Bothe, Kidd. Jaeck, et Dæring. pelle decora? cum interrogandi nota Vat. Rom. 8.-46 Nec feci furtum Angelic. 1. 2. non fugi Harl. 2. dicit Bamberg. codd. ap. Bentl. et ita edd. Bentl. Traj. ad Rhen. Cuning. Sanad. Mervill. Wakef. Wetz. Francis, et Kidd, ob verbum sequens aio, improbante Fea.-47 Harl. 2. et Angelic. 1. 2. non loris. Schoenborn. 2. uteris.-49 Sum bonus ac frugi Mediol. 1476. Florent. 1482. Venett. 1483. 1492. Cuning. Sanad. negat atque Bamberg. Schoenborn. 2. 3. 4. Harl. 1. 2. 3. 4. 6. 7. alii codd. quamplurimi et edd. vett. negitatque Sabellus Ms. unus apud Cruq. qui recepit in textum; inde Bentl. et ex alio Ms. ita etiam H. Steph. in Diatr. p. 136. D. Heins. ed. Jansonii Amstel. 1652. anonymus Traj. ad Rhen. 1713. Cun. San. Phil. Dor. Wakef. Wetzel. Zeun. Negito, verbum ad hunc locum exquisitius, et quod occurrit apud Plaut. in Merc. prol. 50. Bacch. v. 2. 76. Lucret. iv. 911. Sallust. Jug. c. 12. Cic. iv. Acad. 22. renuilque, negatque Sabellus Ms. unus Pulmanni, tres ap. Valart. aliique

NOTE

46 Nec furtum feci] Rem illustrat similitudine.

48 Non pasces in cruce corvos] Non affigeris cruci, quod servile pridem erat supplicium: nec tuum cadaver ibi pendens corvis pabulum erit.

49 Renuit negitatque Sabellus] Ego Horatius contrarium assevero. Sabellis olim expulsis invecti sunt coloni Romani, ac Venusiam occuparunt. Vide II. Sat. 1. 36.

50 Cautus enim, &c.] Similitudine

Suspectos laqueos, et opertum miluus hamum.
Oderunt peccare boni, virtutis amore;
Tu nihil admittes in te, formidine pœnæ :

Sit spes fallendi, miscebis sacra profanis :
Nam de mille fabæ modiis cum surripis unum,
Damnum est, non facinus, mihi pacto lenius isto.

Vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal,

55

tem pedicam invisam, et milvius uncum oblectum. Probi fugiunt peccatum ob studium virtutis. Tu vero non peccabis metu supplicii: quod si latere speres, fas et nefas attentabis. Enimvero quando e mille modiis fubarum unum furaris, injuria sic mihi quidem, at non culpa minor videtur. Nempe vir ille honestus, quem forum universum et omnia tribunalia venerantur, quoties Diis sacrificat porcum

nonnulli.-50 Captus nam Schoenborn. 2.-51 Suspectus Exc. Sax. Vatt. 3. et 19. a m. sec. Vat. Rom. 4. Vat. Palat. 4. Chisian. 1. Barberin. 2. et Venett. 1477. 1478. 1481. Suspensos Hildeb. Mor. Phil. c. 995. adopèrtum Vat. 1. Vat. Palat. 1. Barberin. 1. Zarot. Mediol. 1476. Venett. 1477. 1478. 1479. 1483. 1509. et Florent. 1482. at opertum Vat. 13. ac opertum Venet. 1492. et Lips. 1499. et opertum præcavet hamum Hildeb. I. c. Vid. Epod. xvI. 32.— 52 Schoenborn. 2. contrahit hunc et sequentem vs. ita, Oderunt peccare mali formidine pæna. Ita etiam Harl. 4. 6. et Gott. a m. sec. pietatis amore unus cod. Pulmanni.-53 Tu nil unus codex Pulmanni, et sic Cuning. more suo. vita pro in te Schoenborn. 3.-54 Codex unus ap. Feam, miscebis fana profanis.-55 Bamberg. subripis unum. Cuning. in nota, conj. unam, contra omnium codd. fidem.-56 Est dumn. levius: sed non facin. tam. esto] Sic reperi hunc versum productum ab antiquo, et nobili scriptore, Accursio Florent. Et vero consuetudo Latini sermonis postulat, ut ita loquamur, leve damnum, leve facinus, non lene.' Lamb. 'Codices plerique et typis excusi, Damnum est, non facinus, mihi pacto lenius isto. At Magdalenensis, cum Excerptis in Bibliotheca Bodleiana, Damnum est, non facinus, pacto_mihi lenius isto. Quod aliquanto rotundius est, et numerosius.' Bentl. Damnum non facinus Vat. Rom. 9. pacto mihi etiam Cuning. levius isto Schoen

NOTE

conglobata ostendit servum haud posse dici bonum, eo quod abstinet a peccando, metu pœnæ duntaxat.

52 Oderunt peccare boni, &c.] Bias dicebat: Non metus sed decori gratia abstinendum a peccato. Cic. 1. de Leg. Si non ipso honesto movemur, ut viri boni simus, sed utilitate aliqua aut fructu; callidi sumus, non boni. Nam quid faciet in tenebris qui nihil timet nisi testem, vel Judicem?'

53 Tu nihil admittes in te, formidine pana] Clemens Alexandrinus præclare scribit, duo esse genera timoDelph. et Var. Clas.

ris: unum cui pudor junctus; quo timore bonum principem cives metuunt, et nos Deum timemus, et boni liberi parentes: alterum cui comes odium; quali afficiuntur servi erga dominos asperos.

56 Damnum est, non facinus, &c.] Legunt plerique: Est damnum levius, sed non facinus tamen: esto; quod nec stylum Horatianum sapit, nec reperitur in ulla vetere membrana.

57 Vir bonus, omne forum, &c.] Vir iste bonus falso a te et a vulgo existi

matus.

Horat.

4 E

« PoprzedniaDalej »