Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quicquid quæsierat, ventri donabat avaro.
Hic, ubi nequitiæ fautoribus et timidis nil
Aut paulum abstulerat, patinas coenabat omasi,
Vilis et agninæ, tribus ursis quod satis esset;
Scilicet ut ventres lamna candente nepotum

35

erat ventri avido largiebatur. Porro iste cum parum aut nihil obtinuerat a luxuriæ patronis et formidolosis, cœnabat e lance plena vervecinis extis crassioribus quantum sufficeret tribus ursis. Adeo nimirum ut emendatus assereret helluonum ventres ar

nonnulli ap. Jaeck quamvis.—32 Multi codd. ap. Feam, Exc. Sax. Gott. et Harl. 6. donarat ; sic alii codd. apud Pulm. Cruq. Combe. donaret edit. Cadom. 1480. Bentl. ex ingenio; sequuntur anonymus Traj. ad Rhen. 1713. Cun. San. Mervill. Wakef. Wetz. Donabat indicativo modo; quia in hoc præcipue deridetur ab Horatio.' Fea.-33 Edd. quædam vett. tumidis; ceteri et codd. fere omnes timidis. Sic reperi scriptum in duobus cod. Vatic. et Jann. Faërn. Tornes. non, ut alii librorum arrogantissimi corruptores, reposuerant, tumidis: ac testatur quoque P. Victorius, quem semper honoris causa nominatum volo, ita scriptum esse in uno, atque altero codice antiquo: idemque hunc locum hoc modo explicat, intelligere oportere scurras eosdem fuisse, et sycophantas: quos divites, propterea quod sibi ab eis metuerent, studiose, et crebro ad cœnam vocabant, et liberaliter, prolixeque accipiebant.' Lamb.34 Schoenborn. 3. patenas.—35 Vilis et agnini Schoenborn. 3. 4. codd. Torrentii, Gott. Harl. 2. 3. 4.7. Zarot. Mediol. 1477. Florent. 1482. Venett. 1477. 1478. 1479. 1486. 1490. al. vett. Vilis et agnina plurimi codd. ap. Feam, Harl. 1. 6. alii Mss. apud Lamb. Pulm. Cruq. Talb. Commentator Cruquianus, edit. Princ. Britann. 1520. Lamb. Cruq. Talb. Marcil. Baxt. Bentl. anonymus Traj. ad Rhen. 1713. Cun. San. Mervill. Phil. Gesn. Sandby, Batt. Val. Oberl. Combe, Wakef. Wetz. et Zenn. præfert H. Steph. in Diatr. pag. 139. Turn. Advers. vi. 25. Agnina, caro; ut apud Plaut. in Aul. II. 8. 3. seq.-36 Barberin. 2. et ventres. Codd. ap. Feam variant lama, lamina, lamGott. Mediol. 1477. et Florent. 1482. lama. Vide ad 11. Od. 2. 5. ca

ma.

NOTE

absorbens, quasi vorago et Bapálpov. 33 Ubi nequitiæ fautoribus, &c.] Mænius iste cum nihil fuerat venatus apud divites luxuriam suam fovere et alere solitos, eique faventes, utpote similiter luxuriosos.

Timidis] Avaris, sumtum facere timentibus vel scurrilem nequitiam et maledicentiam reformidantibus ; qui cibos interdum offerebant, ne dicteriis ejus lancinarentur.

34 Patinas cœnabat omasi] Vili qualibet esca contentus domi cœnabat. Quid. leg. tabulas, ut sit tabula lancis genus planum.

Omasi] Crassior ventriculi pars adi.

pata. Gall. des trippes, des fressures. Al. caro bubula pinguior.

35 Agninæ [agnini] Al. agninæ, sub. carnis.

Ursis] Quod animal ingens et vo

rax.

36 Scilicet ut ventres, &c.] Mænius vili cibo expletus domi, correctus, et agnoscens naturam haud egere lautioribus alimentis, luxuriam ipse ultro damnans aiebat, luxuriosos esse disperdendos. Vel, correctus, eruditus propria experientia et egestate, quam sibi per luxuriosum victum conflaverat.

Diceret urendos corrector Bestius. Idem
Quicquid erat nactus prædæ majoris, ubi omne
Verterat in fumum et cinerem, Non hercule miror,
Aiebat, si qui comedunt bona; cum sit obeso
Nil melius turdo, nil vulva pulchrius ampla.
Nimirum hic ego sum; nam tuta et parvula laudo,
Cum res deficiunt, satis inter vilia fortis:

40

dente lamina esse inurendos. Ipse Mænius cum in fumum et favillam redegisset si quid opimum captaverat, dicere erat solitus: Haud equidem miror si nonnulli facultates absumant, quandoquidem nihil jucundius est pingui turdo, nihil suavius prægrandi vulva. Talis nempe sum ego: quippe laudo secura et exigua, quando opes

dente Schoenborn. 4.-37 Vatt. 5. 10. 13. 15. Vatt. Rom. 5. 7. Vat. Palat. 4. Chisian. 5. et Angelic. 2. correptus bestius; ita etiam duo ap. Jaeck, alii Mss. apud Britann. 1520. Lamb. Pulm. Cruq. Torr. Talb. Bentl. Val. edit. Princ. Venn. 1478. 1479. 1481. 1483. 1490. 1492. 1495. 1514. Flor. 1482. Lips. 1499. Al. correctus Bestius. Sed Bestius etiam alii Mss. Feæ, et aliorum editorum. In editis vulgo Manius. Corrector Bestius ex uno cod. Lambinus, inde Bentl. Cuning. Sanad. Mervil. Phil. Gesn. Dorigh. Oberlin. Comb. Wakef. Wetzel. Zeun. Bodoni, et Kidd.-38 Si quid erat Bentl. ex suppositis Torrentii codd. inde Traj. ad Rhen. 1713. Cuning. Sanad. Mervill. Dorigh. Wakef. et Kidd. prædæ nactus Cuning.-39 Verteret Vat. Palat. 5.-40 Harl. 4. comedant bona. Nonnulli codd. Feæ, comedunt bene.-41 Nil turdo melius Chisian. 5. nil vulva dulcius unus Vat. et Barberin. 2. vulva nil pulchrius Cuning.-42 Idem Cuning. tutus nam parvula; 'ex ingenio audaci, more suo, et inscite.' Fea.

NOTE

37 Corrector Bestius. Idem [correctus. Manius idem] Quidam leg. correptus Bestius. idem quicq. &c. hoc sensu: Bestius avarus a Mænio luxurioso sordidæ parcitatis accusatus et acriter correptus, præ ira et indignatione dicebat, urendos nepotum ventres lamina candente.' Bestii avaritiam carpit Pers. Sat. 6.

Idem Quicquid, &c.] Ille qui domi tenui victu contentus erat, quando Jautiores nactus dapes deglutierat, exquisito sapore affectus aiebat: Haud miror quod opes absumant aliqui, ut, delicatiora comedant obsonia.

40 Obeso Nil melius turdo] Martial. XIII. 92. inter aves turdo primam saporis gloriam adjudicat. Pers. Sat. VI. 24. ' tenuem solers turdarum nos

se salivam.' Nempe Romæ catillones erant subtilis adeo palati, ut gustu dignoscerent turdorum sapores varios, an sylvestres, an ex aviario ; an mares, an fœminæ. Vide supra 1. Sat. 5. et 11. Sat. 2.

41 Vulva] Jucundam palato et maxime delicatam primiparæ suis vulvam, testatur Plin. vi.51. et XI. 37. Martial. XIII. 56. Me materna gravi de sue vulva capit.'

42 Hic ego sum] Mænio similis sum: parvo et vili contentus, cum desunt meliora : quando vero suppetunt lautiora, hæc sane haud sperno, immo collando: et quibus opes atque istæ deliciæ adsunt, beatos censeo et prædico.

Verum ubi quid melius contingit et unctius, idem
Vos sapere et solos aio bene vivere, quorum
Conspicitur nitidis fundata pecunia villis.

45

desunt, sat constans inter parva. At quando præstantius aliquid et laulius nactus sum, tum ipse vos dico sapere et solos beatos esse, qui habetis opes bonis prædiis stabilitas.

46' In cod. Schoenborn. 4. quatuor ultimi versus positi sunt ante 4. priores.' Jaeck.

NOTE

45 Quorum Conspicitur nitidis fundata pecunia villis] Censum habentes fundo certo stabilitum, villam proventus certos referentem, 'opes fun

datas atque optime constitutas:' nt ait Cic. pro Rabirio. Idem pro Domo: fundatissimæ familiæ ruina.'

EPISTOLA XVI.

AD QUINTIUM.

Vitam beatam æquanimitate constare, et conscientia veræ virtutis. Baxt. Quintius Hirpinus, quo familiariter usum esse Horatium etiam ex 11. Od. 11. intelligitur, videtur honoribus divitiisque et auræ populari plus tribuisse quam par erat, servata tamen viri boni laude. Huic igitur percontanti de villæ reditibus rescribit Noster, de reditibus non esse quod scribat, cum illa villa ob situs amœnitatem salubritatemque cœli sibi placeat, ibique se corporis valetudine recta et tranquillitate animi frui. Tibi vero alia vivendi ratio probatur, nec, fateor, male vivis, si non modo videri, sed et esse bonns studes. At vereor, ne virtutem in externa specie vulgique opinione sola ponas. Quæ res est vana, aliena minusque stabilis, eaque non magis capi sapiens debet, quam infamia falsa terreri. Vir bonus est virtutis amore, non pœnæ metu: atque cum externa bona non magnifaciat, nec adeo metuat et cupiat, est vere liber habendus. Nam qui mori potest, is cogi non potest.

NE perconteris, fundus meus, optime Quinti,

Arvo pascat herum, an baccis opulentet olivæ,

Ne quæras, o bone Quinti, ulrum ager meus dominum frugibus nutriat, an baccis

Epistola quarta Libri secundi in Ed. Sanad.-2 Bamberg. Gott. Exc.

NOTE

1 Ne perconteris] Per insinuationem agrum suum describit Poëta: deinde quis vere sit vir bonus explicat: ubi Quintium notat velut adula

toribus nimis credulum.

Quinti] Is videtur esse Quintins Hirpinus, cui est inscripta 11. Od. 11.

Pomisne, an pratis, an amicta vitibus ulmo:
Scribetur tibi forma loquaciter, et situs agri.
Continui montes, nisi dissocientur opaca

Valle; sed ut veniens dextrum latus aspiciat Sol,
Lævum decedens curru fugiente vaporet.
Temperiem laudes. Quid? si rubicunda benigne
Corna vepres et pruna ferunt? si quercus et ilex

5

oleæ ditet, an fructibus, an vitibus ulmo circumdatis ; en tibi verbose describam speciem et situm prædii mei. Perpetui sunt colles, nisi quod separantur valle umbrosa, ita ut sol oriens aspiciat latus dextrum, abeunte vero curru decedens tepefaciat sinistrum. Temperatum cœlum laudaveris. Porro sentes producunt affatim rubra corna

Sax. aliique codd. ap. Cruq. an bucis. Vet. Comb. opulenter.-3 Pomisve Harl. 1. 4. 7. nonnulli codd. ap. Cruq. item edd. Cruq. Baxt. Gesn. Bipout. et Comb. Pomisne Harl. 2. 3. 6. Bamberg. Schoenborn. 2. 3. 4. alii codd. ap. Bentl. edd. vett. et recentt. post Bentl. et pratis in quibusdam codd. et edd. omnes ante Bentl. an pratis Vat. 19. Vatt. Rom. 7. 8. 9. Angelic. 3. Barberin. 2. alii codd. ap. Pulm. Cruq. Bentl. Valart. laudant Cruq. et Torrent. sed Bentl, revocavit in textum; inde Traj. ad Rhen. 1713. Baxt. Cuning. Sanad. Mervil. Phil. Sandby, Francis, Batt. Valart. Dorigh. Oberlin. Comb. Wakef. Wetzel. Zeun. Bipont. Kidd. Fea, Bothe, Jaeck, et Daring. Codd. ap. Feam an amica, et an vincta. Hoc ultimum habet etiam Harl. 3.-4 Scribentur Vat. Rom. 9. Angelic. 3. cum edd. Mediol. 1476. Venett. 1479. 1481. 1483. 1486. 1495. 1509. Florent. 1482. Junta 1503. Ascens. Britann. 1520. ni dissocientur Harl. 2. 6. 7. undecim codd. ap. Feam, alii ap. Pulm. Torrent. Oberlin. et Jaeck, et ita Bentl. Cuning. Sandby, et Kidd.--7 Banberg. et Schoenborn. 4. et edd. antiq. discedens, quod revocavere Fea et Bothe. descendens tres ap. Feam, alii codd. ap. Bersm. Bentl. Valart. et Oberlin. ita dedit Locher, descedens Schoenborn. 2. decedens Bentl. ex ingenio, eumque secuti Sanad. Baxt. Gesn. Francis, Bipont. Zeun. Wetzel. Wakef. Comb. Kidd. Jaeck, et Dæring. cursu pro curru Bland. antiquiss. Cruquii. fugiente pudoret Schoenborn. 3. f. vaporat Schoenborn. 2.-8 Angelic. 3. alii codd. ap. Lambin. quod si. Quinque codd. Feæ benigni; ita alii Mss. apud Pulm. Cruq. Bentl. Val. restituit Bentl. et probat; inde anonymus Traj. ad Rhen. 1713. Cun. San. Merv. Sandby, Dor. Wakef. Wetz. Al. benigne vulgo in editis, et Mss. Sed in Chisian. 5. a m. sec. benignæ, ut in aliis Mss. apud Bentl. et ita fortasse etiam in aliis omnibus legendum esset; quia ut plurimum diphthongos omittunt.' Fea.-9 Vat. 10. Vat. Rom. 3. Vat. Palat. 1. Zarot. et Ald. 1501. ferent. Bamberg. Schoenborn. 2. 3. 4. alii codd. quamplurimi, et edd. fere omnes ante Bentl. item Fea, et Bothe, ferant. Bentl. ex ingenio, ferunt; inde Traj. ad Rhen. 1713. Cuning. Sanad. Baxt. Mervill. Gesn. Zeun.

NOTE

5 Continui montes, &c.] Situs ille saluberrimus, vallis amœna ventis orientalibus et occidentalibus exposita, a Meridie vero et septemtrione duobus collibus defensa; quæ porro temperata fruatur aura, et fonte irrigetur cujus aquæ infirmo capiti alvo

que medeantur.

6 Valle] Hæc Ustica dicebatur, ut volunt quidam. Cruquius vero opinatur nomen hoc fuisse potius propinqui montis, cui ex adverso immineret Lucretilis mons, de quo I Od. 17.

Multa fruge pecus, multa dominum juvat umbra?
Dicas adductum propius frondere Tarentum.
Fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec
Frigidior Thracam nec purior ambiat Hebrus;
Infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo.

Hæ latebræ dulces, et jam, si credis, amœnæ,

10

15

et pruna: quercus et ilices glandem plurimam pecoribus, et densam umbram hero suppeditant. Diceres Tarentum prope advectum florere. Interluit quoque fons aptus nomen rivo tribuere, quo neque frigidior nec limpidior Hebrus Thraciam irrigat; capiti male affecto, pariter et ventri saluber. Grata hæc latibula, quin et, si

Oberlin. Comb. Wakef. Wetzel. Kidd. Jaeck, et Doring. ni quercus codd. Blandd. ap. Cruq. et quercus alii codd. ap. Feam.-10 Vat. Rom. 9. Vat. Palat. 3. Chisian. 1. a m. pr. Angelic. 3. Harl. 1. 2. 3. 4. 6. 7. juvat ; ita tres codd. ap. Jaeck, alii ap. Pulm. et Bentl. qui recepit in textum post ferunt; et sic Traj. ad Rhen. 1713. Cuning. Sanad. Baxt. Mervill. Gesn. Zeun. Oberlin. Comb. Wakef. Wetzel. Kidd. Jaeck, et Doring. juvet ceteri codd. et edd. ante Bentl. item Fea, et Bothe: ita legit etiam Nic. Heinsius ad Ovid. in Nucem, vs. 17.-11 Dicas advectum Vat. Rom. 9. abductum Barberin. 2. florere unus cod. Bersmanni.-13 Threcam scriptum reperit Nic. Heinsius, ad Ovid. Trist. IV. 1. 21. in vetustissimo Leidensis Bibliothecæ codice; adoptavit Cuning. Vide II. Sat. 6. 44. ambiet Hebrus Schoenborn. 3.-14 Bamberg. Schoenborn. 2. 3. Exc. Sax. Harl. 2. 4. 7. Vatt. 7. 9. 10. 12. 14. 15. 16. 17. 19. Vat. 3. a m. sec. Vatt. Rom. 2. 9. Vat. Rom. 6. a m. sec. Vatt. Palat. 1. 3. 4. Chisian. 5. 6. Angelic. 1. 2. et Barberin. 1. fluit aptus et utilis; ita etiam alii Mss. apud Pulm. Torr. Talb. Val. Oberl. edit. Princ. Zar. Medd. 1476. 1477. Venn. 1478. 1479. 1481. 1483. 1486. 1490. 1492. Flor. 1482. Lips. 1499. Junta 1503. Ascens. Britann. 1520. Al. fluit utilis, utilis; quam lectionem inde ab Aldo cur prætulerint vulgo Interpretes fere omnes, non dicunt. Verbum tamen aptus hic optimum, et rei significandæ concinnum est etiam apud medicos, et promiscue cum alio utilis.' Fea.-15 Vaticanus unus, et jam ; ita Gesn. Comb. Wetzel. et Zenn, improbante Fea. et sijam Barberin. 2. et (jam) si credas Bentleius ; hinc Traj. ad Rhen. 1713. etiam omnes alii codd. quod revocavit Fea.—

NOTE

11 Tarentum] Urbem prorsus jucundam et voluptariam, quam sæpius commendat Horatius 1. Od. 28. II. Od. 6. III. Od. 5.

12 Fons etiam rivo] Blandusia nempe fons in finibus Sabinorum apud Mandelam pagum. De illo III. Od. 13. rivus autem Digentia vocabatur, atque in Tiberim defluebat per Farfarum flu. et Vacunæ fanum. Vide postea 1. Epist. 18. 104.

Dare nomen idoneus] Tam abundantes aquas ei rivo præbens, ut inter fluvios Sabinorum Digentia numere

tur et nominetur.

13 Thracam] Vide 1. Od. 25. Hebrus] Ingens Thraciæ fluvius, de quo jam supra 1. Epist. 3. et 1. Od. 25.

15 Hæ latebræ dulces, &c.] Autumno ineunte secedens in hanc villam meam, a morbis tunc frequentibus me vindico. Juvenalis letiferum Autumnum' dicit, Sat. 1v. 56. ex Hippoc. et Galen. Id. Sat. vi. 516. ' metuique jubet Septembris et Austri Adventum,'

« PoprzedniaDalej »