Obrazy na stronie
PDF
ePub

Preces, si dicendæ sint, ut ad Tertiam.

Oratio de Laudibus.

AD VESPERAS.

Pater, Ave, si separentur a Nona.

. Deus, in adjutórium. Dicuntur quinque Psalmi ut in Psalterio, juxta diem Hebdomade; exceptis II Vesperis Solemnium aut Annualium, in quibus semper dicuntur Dominica. les, nisi proprii assignentur.

In Feriis una dicitur Ant. post Psalmos, nisi aliter notetur, In Semiduplicibus et supra dicuntur quinque. (Simplicia non habent Vesperas.)

Post ultimam vel unicam Ant. dicitur Capitulum, (cui postponitur Responsorium in 1 Vesperis Solemnium-majorum et supra, nisi aliter notetur) deinde Hymnus et . quæ quidem omnia sumuntur vel de Psalterio, vel de Communi, vel de propriis locis.

Canticum B. Mariæ Virginis.

Luc. I.

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small]

*

[ocr errors]

Depósuit potentes de sede, et exaltávit húmiles. Esurientes implévit bonis, et dívites dimisit inánes. Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericór diæ suæ,

Sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham, et sémini ejus in sécula. Glória.

Antiphona conveniens. Extra Ferias Quadragesima et Passionis hic dicitur . Dóminus vobiscum. Postea Qratio cum integra conclusione, ut in Laudibus Officii de quo fit, nisi aliter notetur; deinde

. Dóminus vobiscum. . Benedicámus Dómino. In Feriis Quadrag. et Pass. statim post. Ant. ad Magníficat,' dicuntur, flexis genibus, sequen

tes

PRECES.

KYRIE, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison. Pater noster.

. Et ne nos indúcas in tentatiónem; R. Sed libera nos a malo.

. Miserére mei, Deus, R. Secundum magnam misericórdiam tuam.

. Et secundum multitúdinem miseratiónum tuárum, R. Dele iniquitátem meam,

. Quóniam iniquitátem meam ego cognosco, R. Et peccátum meum contra me est semper.

. Cor mundum crea in me, Deus; R. Et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.

. Ne projícias me a fácie tua; R. Et Spíritum sanctum tuum ne áuferas a me. Ps. 50. . Si iniquitátes observáveris, Dómine, R. Dómine, quis sustinébit?

. Apud Dóminum misericórdia; R. Et copiósa apud eum redémptio. Ps. 129.

. Dómine, exaudi oratiónem meam; R. Et clamor meus ad te véniat. Ps. 10I. *. Dóminus vobiscum. Deinde Oratio propria, ut supra notatur, et tandem

. Dóminus vobiscum.
. Benedicámus Dómino.

AD COMPLETORIUM. Non dicitur Pater et Ave, etiamsi separetur a Vesperis. Celebrans dicit, pollice signando pectus:

. Converte† nos, Deus salutáris noster; R. Et averte iram tuam a nobis. Ps. 84.

. Deus, in adjutórium. Dicuntur Psalmi convenientes, videlicet Feriales, si Psalmi Feriales dicti fuerint ad Vesperas; Dominicales vero,si adVesperas dicti fuerint Dominicales vel proprii.

Intra Quadr. Ant. ut in Psal

terio juxta diem, nisi sit propria. Tempore Paschali, nisi propria habeatur, dicitur Ant. 7. D. Eripuit nos Deus de potestáte tenebrárum, et transtulit in regnum Fílii dilectiónis suæ, allelúia. Coloss. I.

Tempore Quadrag. et Pass. Hymnus. C.

[ocr errors]

splendor æterni Patris, Tu, Christe, qui verus dies, Et vera lux de lúmine, Mentis fugas calíginem:

En solis abscessit jubar, Noctisque succédunt vices: Qui prósperum donas diem, Da tuta noctis ótia.

Si clausa torpent lúmina, Suspíret ad te mens vigil: Potente, qui te diligunt, Servos tuére déxtera.

Tu quos molesti córporis
Gravis retardat sarcina,
Fac mentis alis líbero
Sursum volátu téndere.
O spes salútis única,
Votis adesto súpplicum :
Defende quos mercátus es
Mercéde fusi sánguinis.

In Quadragesima,
¶ Æterna laus et glória
Tibi sit, o clemens Deus,
Qui nostra per jejunium
Das expiáre crímina. Amen.

Tempore Passionis,

1 Qui Fílium tradit Patri, Natóque sit laus víctimæ : Par sit tibi laus, qui sacram Succendis aram, Spíritus.

Amen.

Tempore Paschali,
Hymnus. C.

JESU, redemptor séculi,
Qui tértio post funera
Redux ab ínferis die,
Mortem resurgendo necas.

Nox atra jam terras premet, Mergetque somno lúmina : Hostis furórem pérfidi,

[blocks in formation]

VIRGO Dei genitrix, quem totus non capit orbis, In tua se clausit víscera, factus homo.

Hinc merito dicent te sécula cuncta beátam : Hinc populi matrem te dominamque colunt. Súscipe, quos pia plebs tibi péndere certat, honóres : Annue, sollicita quam prece poscit, opem. Glória magna Patri; compar sit glória Nato; Ambórum tibi par, Spíritus alme, decus. Amen. Quoties dicti sunt Psalmi de Dominica, et toto Tempore Paschali, dicitur sequens

Capitulum. I. Thess. 5. OMNES

MNES VOS filii lucis estis, et fílii diéi: non sumus noctis, neque tenebrárum; ígitur non dormiámus sicut et cé

teri, sed vigilémus et sóbrií simus.

Aliis diebus,

Capitulum. I. Petr. 5. SOBRII estóte, et vigiláte; quia adversárius vester diábolus, tanquam leo rúgiens, círcuit quærens quem dévoret: cui resistite fortes in fide.

R.br. In manus tuas, Dómine, * Commendo spíritum meum. In manus tuas. . Redemisti me, Dómine, * Deus veritátis:*Commendo.Glória. In manus tuas. Ps. 30.

(Temp. Pass. omisso Glória, post reclamationem repetitur R. br. In manus.)

(Temp. Pasch, ad R. br. In manus, additur bis Allelúia.) . Custódi me, Dómine, ut pupillam óculi: R. Sub umbra alárum tuárum prótege

me. Ps. 16.

Canticum Simeonis. Luc. 2.

NUNC dimittis servum tuum, Dómine,* secundum verbum tùum, in pace;

Quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum,

ómnium populorum,

Quod parasti* ante fáciem

Lumen ad revelatiónem Géntium, * et glóriam plebis tuæ Israel.

Glória.

Tempore Quadragesimæ et Passionis, Ant. 2. D. Recogitábo tibi, Dómine, omnes annos meos in amaritúdine ánimæ meæ. Is. 38.

Temp. Pasch. Ant. 5. c. Cum

Christus apparúerit, vita vestra: tunc et vos apparébitis cum ipso in glória, allelúia.

Coloss. 3.

Extra Ferias Quadrag. et Pass. hic dicitur Dóminus vobiscum, deinde Oratio Illumina vel Vísita, ut infra.

In Feriis Quadragesimæ et Passionis dicuntur, flexis genibus, sequentes

PRECES.

KYRIE, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison. Pater noster.

. Et ne nos indúcas in tentatiónem; R. Sed líbera nos a malo.

†. Deus meus, confundor; R. Et erubesco leváre ad te fáciem meam. I. Esdr. 9.

. Iniquitátem meam annuntiábo; R. Et cogitábo pro peccáto meo. Ps. 37.

. Pater, peccávi, R. In cœlum et coram te. Luc. 15.

. Propitiáberis peccáto meo: R. Multum est enim. Ps. 24.

Fit Confessio ut ad Primam.

. Exaudi nos, Deus salutáris noster, R. Spes ómnium fínium terræ. Ps. 64.

. Miserére nostri, Dómine: R. Miserére nostri. Ps. 122.

. Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, R. Quemádmodum sperávimus in te.

Ps. 32.

. Dómine, exaudi oratiónem meam; R.Et clamor meus ad te véniat. Ps. 101.

. Dóminus vobiscum.
Orémus.

[blocks in formation]

Oratio Brev. Rom.

VISITA, quæsumus, Dómine,

habitatiónem nostram, et omnes insídias inimíci ab ea longe repelle: Angeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant ; et benedictio tua sit super nos semper ; Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sécula seculórum. R. Amen.

. Dóminus vobiscum.

. Benedicámus Dómino. Finito Completorio, submissa voce dicitur: Grátia Dómini nostri Jesu Christi, et cáritas Dei, et communicátio sancti Spíritus sit cum ómnibus vobis. 11. Cor. 13.

(Solus recitans, nobis.)
R. Amen.

Tandem dicitur:

ANTIPHONA DE BEATA,

In Quadragesima, Ave, Regína cœlórum, Ave, Dómina Angelórum : Salve, radix; salve, porta, Ex qua mundo lux est orta: Gaude, Virgo gloriósa, Super omnes speciósa: Vale, o valde decóra,

Et nobis Christum exóra.
pro
V. Elégit eam Dóminus, R.
In habitatiónem sibi. Ps. 131.

Oratio Sacr. Greg. CONCEDE, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsidium; ut qui sanctæ Dei Genitricis memóriam ágimus, intercessiónis ejus auxílio a nostris iniquitátibus resurgámus; Per eumdem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Tempore Paschali, REGINA Cœli, lætáre, allelúia;

Quia quem meruisti portá-
re, allelúia,
Resurrexit sicut dixit, alle-
lúia:

[blocks in formation]

. Circumdedisti me lætítia, Dómine; R. Ut cantet tibi glória mea. Ps. 29.

Oratio Brev. Rom.

DEUS, qui per Resurrectió

nem Filii tui Dómini nostri Jesu Christi mundum lætificáre dignátus es; præsta, quæsumus, ut per ejus Genitrícem virginem Maríam, perpétuæ capiámus gáudia vitæ ; Per eumdem Christum Dóminum nostrum.

Fidélium ánimæ miseper ricórdiam Dei requiescant in pace. R. Amen.

Post completum Officium, dicitur secreto, Pater, Ave, Credo.

Orationem sequentem devote post Officium recitantibus, Leo Papa X, defectus et culpas in eo persolvendo ex humana fragilitate contractas indulsit.

SACROSANC

ACROSANCTE et indivíduæ Trinitati, crucifixi Dómini nostri Jesu Christi humanitáti, beatíssimæ et gloriosíssimæ semperque vírginis Maríæ fœcundæ integritáti, et ómnium Sanctórum universitáti, sit sempiterna laus, honor, virtus et glória, ab omni creatúra, nobisque remissio ómnium peccatórum, per infiníta sécula seculórum. R. Amen.

V. Beáta víscera María Vírginis, quæ portavérunt æterni Patris Fílium; R. Et beáta úbera quæ lactavérunt Christum Dóminum.

Pater, Ave.

Præcedens Ordinarium plura admittit excipienda in ultimo triduo Majoris Hebdomadæ, in Festis et diebus intra Octavas Paschæ et Pentecostes, ut videre est in propriis locis.

« PoprzedniaDalej »