Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

si incredibili, et inconcussa inter longos et immánes córporis dolores fortitúdine. Circa médium séculi séptimi ad Sponsum Vírginem et Crucifixum advolávit. ¶ Idem circa tempus, mercédem æternam consecuta est Flodoberta, quam Jonas vocat Leudobertam. Hæc autem húmili génere pavisse tráditur; postea vero nata, primum oves Hagneríci

a sancta Fara in monastérium ob miram vitæ simplicitátem et innocéntiam admissa, in eo cláruit virtútum méritis et felíci mortis exemplo. Ejus corpus post áliquot sécula translátum fuit Amelliacum, intra Firmitátis -Valtérii decanátum, ubi etiamnum in ecclésia sancti Petri, cum plúribus aliórum Sanctórum relíquiis digno honóre cólitur.

[blocks in formation]

Ex Hist. Eccles. Meld. Prop. século ; * Immortális. Glória. Farens. etc.

HERCANTRUDIS, nobílibus in século paréntibus orta, ab infántia Deo sub institutióne sanctæ Faræ in ipsíus mona stério consecráta est; ibídem humilitáte, mansuetudine, pietáte, necnon úberi lacrymárum dono refulsit; sed imprímis morum innocéntia qua

* Immortális. Sap. 4. Jac. 1.

Oratio.

DEUS, sanctæ virginitatis et paupertatis amátor, qui ánimas beatárum Hercantrúdis et Flodobertæ dignátus es in odórem suavitátis accipere: concéde, quæsumus, eárum nos imitatióne cuncta tem

porália despicere, et ad æterna tota mentis intentióne festináre; Per Dóminum.

Vespera de Feria.

DIE XV.

S. PACHOMII,

ABBATIS.

Simplex.

Da prior, Lect. eScript. occurr.

Lectio III.

Ex vitis Patrum deserti.

PACHOMIUS in Thebáïde natus, parentes idololátras hábuit. Militiæ invítus licet sub Diocletiáno nomen dedit. Christianórum erga milites benéfica caritáte motus, Christi fidem et baptismum suscépit, et Palamónis disciplínæ se trádidit, ut cum eo vitam Anachoréticam ágeret. Morabantur simul, texébant cilícia, et laborábant mánibus suis, vigíliis et contínuis fere jejúniis corpus affligébant. Pachómius legendis Scriptúris assíduus, eas memóriter dídicit. In vico Tabennensi habitatiónibus vácuo Monastérium condidit,Regulamque ab Angelo accépit, ad quam discípulos institúeret. * Per quindecim annos, stans et ne dorsum quidem paríeti reclinans, somnum cepit. Octo monastéria, mónachis úndique ad illum accurréntibus,

dificávit, præcipiens eis, ut habérent moderátum cibum,

vilíssimam vestem, somnum étiam competentem. Validióribus validióra ópera, infirmióribus levióra imponébat. In solemnitátibus ex vicinis locis Presbyteros advocábat, qui sacra perágerent, et discípulis sibique Corpus et Sánguinem Christi Dómini ministrárent. Nullum enim inter Mónachos qui clericátus offício fungerétur, admittébat. Construxit étiam monastérium, in quo vírgines Deo dicátæ Mónachos æmulabantur, prævia et imperante ipsíus soróre. Pachomius, tandem labóribus et áspero vivendi génere confectus, ánimam Deo reddidit, circa annum Christi trecentésimum quadragésimum octávum vel

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

17 MAII. S. JOANNIS NEPOMUCENI, PRESB. ET MART. 56ŋ

adspíciant, nec in via hæreant; sed ad te sine offensióne currentes, vitam æternam apprehendant; Per Dóminum. Vespera de Feria.

DIE XVII.

S. JOANNIS

NEPOMUCENI,

PRESBYTERI ET MARTYRIS.

Simplex.

Duæ prior. Lect. e Script. occurr.

Lectio III.

Ex Actis Canonizat.

JOANNES Nepomúci Bohémia óppido, unde Nepomucéni cognómen duxit, a paréntibus ætate provectis ortus, adhuc infans magna futúræ sanctitátis dedit indícia. Sacerdótio initiátus, ministério verbi Dei totum se dedit. Inter Canónicos Pragensis Ecclésiæ cooptátus, Evangélii coram rege Wenceslao quarto prædicandi munus summo cum fructu obívit. Régiis illum eleemósynis in pauperes erogandis præfectum, Joanna regína consciéntiæ sibi moderatórem adscívit,

et eo

duce in Christiána pietáte multum profécit. Cum autem Wenceslaus in vítia præceps abriperétur, piæque conjugis obtestatiónes et mónita graváte ferret, conténdere ausus est, ut in sacro tribunáli crédita reginæ arcána, sibi a Joanne panderentur. At Dei

[ocr errors]

minister blanditiis primum, tormentis deinde, et cárceris squalóre tentátus, nefáriæ régis cupiditáti fórtiter obstitit. Tandem regis império in flumen Moldávam Pragam intérfluens noctu dejectus, illustrem novi géneris Martyrii corónam est consecútus.

R. Pósui ori meo custódiam; * Cum consisteret peccátor adversum me, obmútui; Allelúia, allelúia. . Dixi: Custódiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; Cum. Glória. * Cum. Ps. 38.

Oratio.

[ocr errors]

Deus qui beátum Joannem Sacerdótem ob invictum Sacramentále siléntium, nova martyrii coróna decorasti: præsta, quæsumus, ipsíus intercessióne, ut ministri tui nec minis nec pœnis cedentes, munus suum invicta constántia semper adímpleant; Per Dóminum.

Vespera de Feria.

DIE XIX.

S. YVONIS,

PRESBYTERI.

Simplex.

Duæ prior. Lect. e Script, occurr. Lectio III.

Apud Bolland.

Yvo in diocési Trecorensi nobílibus paréntibus natus, Lutétiæ Parisiórum, deinde

Auréliæ lítteris óperam dedit. Ibi, ut inter lúbricos adoles

céntiæ ímpetus, castam in casto córpore mentem serváret, a vino et cárnibus cœpit abstinére; idque per totum vitæ tempus, pane sæpius et aqua contentus, observávit. Judex ecclesiásticus ab Archidiacono Rhedonensi primum tum a duóbus Epíscopis Trecorénsibus constitútus, ut spirituálibus exercítiis et caritátis officiis totum se daret, munus abdicávit, unamque parochiam per octo annos, álteram per annos decem sanctíssime rexit. Singulári in pauperes, víduas et orphanos affectu enítuit. Oratióni et verbi Dei prædicatióni vacábat assídue. Tanta in eo erat dicendi vis, ut ipse Spíritus sanctus loquenti verba suggérere viderétur. Miráculis clarus obdormívit in Dómino, ætátis círciter quinquagésimo; et post annos quátuor supra quadraginta a Clemente sexto, instante Philippo Valésio, inter Sanctos solemniter est relátus, anno Dómini millésimo trecentésimo quadragésimo séptimo.

anno

R. Benedictio peritúri super me veniébat, et *Cor víduæ consolátus sum. Oculus fui cæco, et pes claudo; + Pater eram pauperum; Allelúia, allelúia. . Beátus qui intélligit super egénum et pauperem, in die mala liberábit eum Dóminus.* Cor. Glória. Pater. Job, 29. Ps. 40.

[blocks in formation]

Yvo natus in pago Belvacensi, divínis lítteris ac sanctórum Patrum et conciliórum lectióne imbútus a téneris, collapsam apud Canónicos Reguláres disciplínam felici éxitu restitúere conátus est. Divínæ legis et Ecclesiástica disciplína víndicem acérrimum ubíque se exhibuit. Philippi primi, Galliárum regis, adúlteras nuptias fere solus damnávit, ideóque bonórum et libertátis jactúram ipsamque panis penúriam invicta constantia pértulit. Quibus in angustiis diu manére máluit, quam ex iis per vim et seditiónem liberári. Ex

summórum Pontíficum responsis et Conciliórum Canónibus egrégium volúmen cóndidit, quod Decrétum Yvónis appellátur. Alia relíquit Ecclesiásticæ eruditiónis monumenta, máxime in epístolis suis, inter quas plures habentur vehementíssimæ de Regulári disciplína, in Farensi et in Latiniacensi monastériis instauranda. Suis adjúvit consíliis Galtérium secundum et Manassem primum, Meldénsium Antístites. Intérfuit exséquiis regis Philippi primi, qui pœnitens apud Melodúnum vita functus fúerat, et senátui a Ludovico Crasso in eádem civitáte congregáto. Inter gravíssima quæ tractábat negotia, commissi gregis regimen nunquam omisit, et æque in Deum semper intentus fuit ac si intra cœnóbii claustra vitam egisset. Carnúti tandem óbiit, anno millésimo centésimo décimo quinto.

R. Verba sapiéntium sicut stímuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrórum consilium data sunt a pastóre uno: * His ámplius, fili mi, ne requíras; Allelúia, allelúia. . Quanta mandávit Dóminus pátribus nostris, nota fácere ea fíliis suis, ut cognoscat generátio áltera: * His. Glória. * His. Eccle. 12.

[blocks in formation]

defensórem fortíssimum effecisti: easdem leges in corde nostro superscribe, ut mémores nóminis et propósiti nostri, ad Cánones Spíritu tuo cónditos vitam exigámus ; Per Dóminum.

Vespera de Feria.

DIE XXIV.

SS. DONATIANI

ET

ROGATIANI,

MARTYRUM.

Simplex.

Duæ prior. Lect. e Script. occurr.

Lectio III.

Brev. Paris.

DONATIANUS

Us et Rogatiánus fratres, Nannétis in Aremórica propter Christi religiónem in persecutióne Diocletiáni et Maximiáni comprehensi sunt : ille ætáte matúrior, ac jam baptizátus, hic júnior et catechumenus tantum. Quare Donatiánus postquam interrogátus, Christiánum se coram Præside confessus est, statim convictus desertæ religiónis públicæ, in cárcerem conjicitur. Rogatiánus vero blanditiis et illécebris tentátur, ne a deórum cultu témere recéderet, aut baptisma Christianórum expéteret. Sed cum Præsidi in utróque consentire constanter recusáret, in eamdem custódiam cum fratre detrú

« PoprzedniaDalej »