Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

hor in

animi, majing

nubilis in temporiban amico, manusculuun

se tantum non habere morrens, humilime

, Herit

Joannes Bautista Carsielling Kal. Mais, indulanie

[ocr errors]

Pontifical, 1859.
PONTIFICALE

[blocks in formation]

1859

BENEDICTI XIV. PONT. MAX.

APOSTOLICÆ LITTERÆ IN FORMA BREVIS DE NOVA RITUALIS

CÆREMONIALIS EPISCOPORUM , NEC NON ET ROMANI PONTIFICALIS EDITIONE, EX QUIBUS SELEGIMUS EA, QUÆ PONTIFICALE ROMANUM

TANTUMMODO SPECTANT.

BENEDICTUS PAPA XIV.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

Quam ardenti studio, incredibili sollicitudine, assidua cura, et indefesso diuturnoque labore, adhibitis etiam accitisque undequaque viris in sacra Doctrina disciplinaque Ecclesiastica versatis , æque ac de rerum Liturgicarum peritia meritissimis, sedulam operam navaverint atque contenderint Prædecessores Nostri Romani Pontifices, ut Rituale Romanum, Cæremoniale Venerabilium Fratrum Episcoporum, et Pontificale Romanum, sive emendatis erroribus, sive correctis inordinationibus, sive ablatis inutilibus , sive restitutis necessariis, ad eam tandem formam normamque, justa quam de præsenti usui sunt, maximo cum omnium virorum Ecclesiasticorum commodo et utilitate redigerentur : præstal in primis intelligere ex ipsis præsertim Apostolicis in simili forma Brevis litteris eorumdem Prædecesso. rum Nostrorum, qui post S. Pium Papam V, felicis recordationis, Clemens VIII. Innocentius X. Paulus V. Urbanus VIII. et Benedicius XIII. ad gravissimum dignissimumque hujusmodi opus omnibus numeris absolvendum sese pro viribus addiderunt.

Tenores autem memoratarum lillerarum sunt, qui sequuntur : Ac primum quidem quæ pro Rituali Romano statuit Paulus Papa V Bulla incipiente, Apostolicæ Sedi : Item quæ pro Ceremoniali Episc. Clemens Papa VIII. Bulla incipiente, Cum novissime; Inno. centius Papa X. Bulla incipiente, Etsi alias, quin etiam Benedictus XIII. Bulla incipiente , Licet alias; brevitatis gratia hic omit. tuntur.

« PoprzedniaDalej »