Obrazy na stronie
PDF
ePub

PRO PONTIFICALI VERO ROMANO.

Clemens Papa VIII. Ad perpetuam rei memoriam. Ex quo in Ecclesia Dei multa, tum a sacris Conciliis, tum a Romanis Pontificibus Prædecessoribus nostris, ad Dei gloriam augendam, et ad Catholicæ fidei unitatem ubique retinendam, pie ac sapienter instituta sunt, nihil magis iidem Pontifices Prædecessores nostri curandum sibi esse statuerunt, quam ut communes Ecclesiastici muneris rationes ad propriam normam, servata antiquitatis auctoritate, revocarent.

Hac sollicitudine impulsus fet. rec. Pius Papa V. Prædecessor noster, formulam primum psallendi Horas Canonicas et celebrandi Missas, varie prius constitutam, et a nonnullis Prædecessoribus nostris restitui et instaurari cœptam, ad unam pariter formam, Romano Breviario ac Missali propterea summo studio ac diligentia edito, redigendam curavit. Atque hoc sane consilio alii Romani Pontifices, qui eumdem Pium præcesserunt, Pontificales etiam cæremonias ac ritus, quibus ejusdem Catholicæ Ecclesiæ Præsules in suorum munerum functione uterentur, certis similiter forma et modo præfinitis, in Romanum Pontificale retulerunt.

Cæterum, quia eædem Cæremoniarum ac Rituum formulæ ibi expressæ, postea, sive diuturnitatis injuria, sive Typographorum negligentia, sive alia de causa, in ipso Pontificali partim immutatæ, partim corruptæ, veteris instituti atque auctoritatis gratiam magna ex parte amiserant; idcirco necessaria res visa est, ut eædem formulæ in sacris Præsulum Ecclesiasticorum muneribus servandæ, recuperato prioris integritatis statu, omnino restituerentur, et ab omnibus præscripta forma aliqua ratione observareutur.

Nos igitur ad summum Apostolatus apicem, meritis licet imparibus, evecti, prædictorum Romanorum Pontificum Prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes, omni cura et sollicitudine adnitendum Nobis esse duximus, ut errores, qui quidem nec pauci, nec leves in idem Pontificale, depravatis passim locis, irrepserant, quam accuratissime tollerentur.

Idem enim Pontificale corrupti et mendosi voluminis speciem adeo præseferebat, ut (multis dictionibus, hinc inde partim in unam contractis, partim una in plures distincta, partim iisdem male ac perperam collocatis et trajectis, partim denique ipso orationis sensu mutato) dubium esset, quibus tandem officiis, vel laudibus iidem Ecclesiæ Præsules divinum Numen prosequerentur; præterquam quod in rubricis etiam sparsim turbata ordinis serie dispositis, tanta erat varietas et obscuritas, ut multis in locis rectene se haberent, opinione magis, quam judicio esset statuendum.

Hanc ergo ad rem, tam cum Ecclesiæ cultu officioque nostro conjunctam, tamque eorum, qui pro impositi oneris debito sacris Ecclesiæ muneribus vacare debent, concordiæ et unitati congruentem examinandam et absolvendam, piis quibusdam atque insignibus viris, diu multumque in Pontificalibus cæremoniis et ritibus versatis, negotium dedimus, dictum Pontificale undequaque corrigendi et restituendi, necnon quæcumque ad exactam illius editionem spectare viderentur, perquirendi et præstandi.

Cumque apud eos paterna hortatione ad hoc opus maturandum quotidie fere uteremur, re tota tandem ad nos perlata, et in hanc quæ nune editur, formam redacta, singulari Dei benignitate (neque enim aliter accipimus) Pontificale Romanum tandem restitutum et absolutum est, atque ita ex omni parte dispositum (quod ii'etiam, qui negotio ac muneri huic præfuere, confirmarunt) ut nihil ab antiquis Pontificalium codicibus, qui tum in clarioribus Urbis Ecclesiis, tum in nostra Vaticana Bibliotheca, ac denique in quibusdam aliis insignibus locis asservantur, alienum aut discrepans irrepserit.

Ad quam operam in vetustis libris inter se conferendis, strenue ac fideliter navatam, id commodi qucque accessit, quod ii, qui ea in re industriam collocarunt, ex gravissimis scriptoribus eos demum auctores, qui omnium probatissimi haberentur, secuti fuerint, quodque ambiguis omnibus ac dubiis rebus prætermissis, eas dumtaxat, quæ essent in veteris Pontificalis volumine comprehensa, delegerint, iis tamen exceptis, quæ ad Romanum Pontificem attinebant, quod nimirum in Cæremoniali Sanctæ Romanæ Ecclesiæ sunt expressæ.

Ex rubricis vero multis detractis, quæ exactiore methodo in librum Cæremoniarum Episcoporum sunt relata, plerisque etiam, uti necessitatis ratio postulabat, adjectis, et præterea non paucis quibusdam in melius commutatis, clariusque expositis, ac denique cantu plano in aptiorem modulationis formam (permultis syllabis, pro temporum natura, ubi ratio eas produci et corripi postulabat, contra quam prius in antiquo Pontificali expressum erat, magis apposite extensis, vel contractis) a viris ejus rei peritis, ad hoc jussu nostro delectis, diligenter redacto, opus jam absolutum probavimus, et Romæ edi, editumque divulgari mandavimus.

Ut autem ipsius operis labor finem eum, ob quem est susceptus, sortiatur, utque posthac in omnibus et singulis Ecclesiis uno eodemque modo cæremonia et ritus Pontificales observentur; motu proprio, et ex certa scientia, ac de Apostolicæ potestatis plenitudine, omnia et singula Pontificalia in hunc usque diem in quibuscumque terrarum orbis partibus impressa et approbata, et quibusvis privilegiis Apostolicis munita, et decretis ac clausulis roborata, per præsentes supprimimus, et abolemus, eorumque usum in posterum universis Ecclesiis, Monasteriis, Conventibus, Militiis, Ordinibus, et locis, atque etiam omnibus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, et aliis Ecclesiarum Prælatis, cæterisque omnibus et singulis Personis Ecclesiasticis, sæcularibus, et regularibus utriusque sexus interdicimus et prohibemus; et hoc nostrum Pontificale sic restitutum et

VIII

reformatum in omnibus universi terrarum orbis Ecclesiis, Monasteriis, Ordinibus, et locis etiam exemptis, si quæ sunt, recipi et observari præcipimus.

Statuentes: Pontificale prædictum nullo unquam tempore in toto, vel in parte mutandum, vel ei aliquid addendum, aut omnino detrahendum esse, ac quascumque personas, quæ Pontificalia munera exercere, vel alias, quæ in dicto Pontificali continentur, facere au: exequi debent, ad ea peragenda et præstanda, ex hujus Pontificalis præscripto et ratione, teneri, neminemque ex iis, quibus ea exer. cendi, et faciendi munus impositum est, nisi formulis, quæ hoc ipso Pontificali continentur, servatis satisfacere posse.

Omnibus igitur et singulis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, et cæteris Ecclesiarum Prælatis, necnon aliis quibuscumque Personis Ecclesiasticis, sæcularibus et regularibus utriusque sexus, ad quas id spectat, præcipimus ac mandamus, ut omissis, quæ sic suppressimus et abolevimus, cæteris omnibus Pontificalibus, hoc Nostrum in suis Ecclesiis, Monasteriis, Conventibus, Ordinibus, Militiis, Diœcesibus, et locis prædictis recipiant, illoque posthac perpetuo utantur. Cæterum ut præsentes litteræ omnibus plenius innotescant, mandamus illas ad valvas Basilicæ Principis Apostolorum de Urbe, et Cancellariæ Apostolicæ et in acie Campi Floræ publicari, earumque excmplar de more affigi.

Volumusque præterea, et motu atque auctoritate similibus decernimus, ut qui in Romana Curia sunt præsentes, lapsis duobus mensibus; qui vero intra Montes, octo; et qui ultra ubique locorum degunt, duodecim integre excursis, vel alias ubi venalium hujus Pontificalis voluminum notitiam et facultatem habuerint, sacras cæremonias et ritus in eodem Pontificali præscriptos, juxta illius modum et normam, in quibuscumque actibus exercere, et observare tenean

tur.

Ipsarum autem litterarum exempla, manu Notarii publici, et sigillo alicujus Personæ in Ecclesiastica Dignitate constitutæ aut illius Curiæ obsignata, vel in ipsis voluminibus, absque prædicto, vel alio quopiam adminiculo Romæ impressa, eam ubique locorum et gentium fidem faciant, quam præsentes facerent, si essent exhibitæ, vel

ostensæ.

Datum Romæ apud Sanctum Petrum, sub Annulo Piscatoris, die x. Februarii M. D. XCVI. Pontificatus nostri anno quinto.

M. Vestrius Barbianus.

Ac laudatus URBANUS VIII. Ad perpetuam rei memoriam. Quamvis alias fel. record. Clemens Papa Octavus Prædecessor Noster, Pontificale Romanum tunc multis et non levibus erroribus scatens, piorum atque insignium virorum in Pontificalibus cæremoniis et ritibus versatorum opera undequaque corrigi et restitui curaverit : attamen successu temporis compertum est, plurimos errores denuo in

Pontificale hujusmodi, Typographorum inscitia, seu incuria, aliave de causa irrepsisse.

Unde curæ nostræ Pastoralis esse rati sumus, ad novam ejusdem Pontificalis, quod Cæremoniarum et rituum, quibus Catholici Antistites in suorum munerum functione uti debent, norma existit, cor. rectionem animum appellere. Idcirco, ut idem Pontificale denuo typis quam emendatissime auctoritate nostra ederetur, emendationem errorum, qui in illud, ut præfertur, irrepserunt, nonnullis Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, et aliis viris doctrina et pietate conspicuis, Pontificalium Cæremoniarum et rituum peritis, commisimus, quorum opera cum Pontificale prædictum ab omnibus, quibus scatebat, mendis et erroribus accuratissime repurgatum fuerit, Nos, ne tam exacta Cardinalium, et aliorum prædictorum hac in re industria et diligentia opłato frustretur effectu, mandavimus dilecto filio Andreæ Brogiotto, Typographiæ nostræ Apostolicæ Præfecto, procurationem emendati Pontificalis hujusmodi elegantibus typis, et insigni forma in lucem edendi: quod exemplar, qui posthac Pontificale Romanum impresserint, sequi omnes teneantur.

Extra Urbem vero nemini licere volumus idem Pontificale in posterum typis excudere, aut evulgare, nisi facultate in scriptis accepta ab Inquisitoribus hæreticæ pravitatis, siquidem inibi fuerint; sin minus, ab locorum Ordinariis.

Quod si quis quacumque forma contra præscriptum hoc Pontificale Romanum, aut Typographus impresserit, aut noviter impressum Bibliopola vendiderit, extra ditionem nostram Ecclesiasticam excom. municationis latæ sententiæ pœnæ subjaceant, a qua, nisi a Romano Pontifice (præterquam in mortis articulo constituti) absolvi nequeant; in alma vero Urbe, ac reliquo statu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera ac amissionis librorum et typorum omnium eidem Cameræ applicandorum pœnas, absque alia declaratione, irremissibiliter incurrant; et nihilominus Pontificalia sine prædicta facultate impressa aut evulgata, eo ipso prohibita censeantur.

Inquisitores vero, locorumque Ordinarii facultatem hujusmodi non prius concedant, quam Pontificale tam ante, quam post impressionem cum hoc ipso exemplari autoritate nostra vulgato diligenter contulerint, et nihil in iis additum detractumque cognoverint: in ipsa autem facultate, cujus exemplum in fine, aut initio cujuscumque Pontificalis impressum semper addatur, mentionem manu propria faciant absolutæ hujusmodi collationis, repertæque inter utrumque Pontifi cale conformationis, sub pœna Inquisitoribus privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda; Ordinariis vero locorum, suspensionis a Divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiæ; eorum vero Vicariis privationis officiorum et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda, necnon excommunicationis absque alia declaratione incurrendæ. Iujungimus autem Nuntiis nostris ubique locorum degentibus, nt huic negotio diligenter invigilent, cunctaque ad præscriptum hujus voluntatis nostræ confici curent.

X

Non obstantibus licentiis, indultis, et privilegiis Pontificalia imprimendi quibuscumque Typographis per Nos, seu Romanos Pontifices Prædecessores nostros hucusque concessis, quæ per præsentes expresse revocamus, et revocata esse volumus; necnon constitutionibus, et ordinationibus generalibus et specialibus in contrarium præmissorum quomodocumque editis, confirmatis et approbatis. Quibus omnibus etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, et expressa mentio habenda esset, tenores hujusmodi præsentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, cæterisque contrariis quibuscumque.

?

Volumus autem ut præsentium litterarum nostrarum exemplaribus, etiam in ipsis Pontificalibus impressis, vel manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personæ in dignitate Ecclesiastica constitutæ munitis, eadem prorsus fides abhibeatur, quæ ipsis præsentibus adhiberetur, si essent exhibitæ vel ostensæ.

Datum Romæ apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die xvij. Junii MDCXLIV. Pontificatus nostri anno vigesimo primo.

M. A. Maraldus.

Quoniam autem Nos pro paterna charitate vehementer cupientes, ut Christi fidelibus in articulo mortis constitutis, quoad fieri posset, universis Apostolica Benedictio nostro nomine impertiretur, et Plenaria omnium peccatorum suorum Indulgentia elargiretur, per alias nostras sub plumbo litteras anno Incarnationis Dominica MDCCXLVII. Nonis Aprilis Pontificatus Nostri anno septimo datas omnibus Ecclesiarum Antistitibus hujusmodi facultatem sub certis modo et forma expressam tribuimus, atque insimul formulam Benedictionis et Indulgentiæ hujusmodi dandæ præscripsimus, quemadmodum Encyclicam etiam nostram Epistolam die xix, mensis Martii anno MDCCXLIV, ad dilectos filios Generales Ordinum Regularium, quibus a Sancta Sede indulta vel indulgenda erat facultas Pontificiam Benedictionem effundi super populum statis diebus, scripseramus super modo et ritu, quibus prædicta Benedictio danda est.

Præterea ad nonnullas lites et controversias exortas et medio tollendas itidem per alias nostras in simili forma Brevis litteras confirmaveramus leges et instituta Cæremonialia jussu nostro edita pro Provinciarum Præsidibus, Gubernatoribus, Prælatis, et Apostolicis Vicelegatis, quæ sunt tenoris sequentis.

Omittitur Bulla Benedicti XIV. incip. Quod Apostolus, de Cæremoniali disserens

Insuper formulam itidem Benedictionis, et Traditionis Pallii ac jurisjurandi a Procuratoribus absentium Archiepiscoporum, antequam a dilecto Filio nostro S. R. E. Cardinali Diacono idem Pallium accipiant, ipsorum Archiepiscoporum nomine præstaudi per nostram

« PoprzedniaDalej »