Obrazy na stronie
PDF
ePub

PRO PONTIFICALI VERO ROMANO.

Clemens Papa VIII. Ai perpetuam rei memoriam. Ex quo ir Fcclesia Dei nulla, tum a sacris Conciliis, tum a Romanis Pontificibus Prædecessoribus nostris, ad Dei gloriam augendam, et ad Catholicæ fidei unilatem ubique retinendam, pie ac sapienter instituta sunt, nihil magis iidem Pontifices Prædecessores nostri curandum sibi esse statuerunt, quam ut communes Ecclesiastici muneris rationes ad propriam normam, servala antiquitatis auctoritate , revocarent.

Hac sollicitudine impulsus fel. rec. Pius Papa V. Prædecessor noster, formulam primum psallendi Horas Canonieas et celebrandi Missas, varie prius constilulam, et a nonnullis Prædecessoribus nostris restitui et instaurari cæptam, ad unam pariter formam, Romano Breviario ac Missali propterea summo studio ac diligentia edito , redigendam curavit. Aique hoc sane consilio alii Romani Pontifices, qui eumdem Pium præcesserunt, Pontificales etiam cæremonias ac ritus, quibus ejusdem Catholicæ Ecclesiæ Præsules in suorum munerum functione uterentur, certis similiter forma et modo præfinitis, in Romanum Pontificale relulerunt.

Cæterum , quia eædem Cæremoniarum ac Rituum formulæ ibi expressæ , postea, sive diuturnitatis injuria, sive Typographorum negligentia , sive alia de cansa , in ipso Pontificali partim immutatæ, parlim corruptæ, veteris instituti atque auctoritatis gratiam magna ex parte amiserant; idcirco necessaria re; visa est, ut eædem fornulæ in sacris Præsulum Ecclesiasticorum muneribus servandæ, recuperato prioris integritatis statu, omnino restituerentur, et ab omnibus præs. cripta forma aliqua ratione observareutur.

Nos igilur ad summum Apostolatus apicem, meritis licet imparibus, erecti, prædictorum Romanorum Pontificum Prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes, omni cura et sollicitudine adnitendum Nobis esse duximus, ut errores, qui quidem nec pauci, nec leves iil idem Pontificale, depraratis passim locis, irrepserant, quam accuratissime tollerentor.

Idem enim Pontificale corrupti et mendosi voluminis speciem adeo præseferebat, ut (multis dictionibus, hinc inde partim in unam contractis, partim una in plures distincta , partim iisdem male ac perperam collocatis et trajectis, partim denique ipso orationis sensu mulalo) dubium esset, quibus tandem officiis, vel laudibus iidem Eccle. siæ Præsules divinum Numen prosequerentur; præterquam quod in rubricis etiam sparsim (urbata ordinis serie dispositis, tanta erat varietas et obscuritas, ut multis in locis rectene se haberent, opinione magis, quam judicio esset statuendum.

VII

Hanc ergo ad rem, tam cum Écclesiæ cultu officioque nostro conjunctam, tamque eorum, qui pro impositi oneris debito sacris Ecclesiæ muneribus vacare debent, concordiæ et unitati congruentem esaminandam et absolvendam, piis quibusdam atque insignibus viris, diu multumque in Pontificalibus cæremoniis et ritibus versatis, negolium dedimus, dictum Pontificale undequaque corrigendi et restituendi , necnon quæcumque ad exactam illius editionem spectare viderentur, perquirendi et præstandi.

Cumque apud eos paterna hortatione ad hoc opus maturandum quotidie fere uteremur, re tota tandem ad nos perlata , et in hanc quæ nune editur, formam redacta, singulari Dei benignitate (neque enim aliter accipimus) Pontificale Romanum tandem restitutum et absolutum est, atque ita ex omni parte dispositum (quod ii 'etiam, qui negotio ac muneri huic præfuere, confirmarunt) ut nihil ab antiquis Pontificalium codicibus, qui tum in clarioribus Urbis Ecclesiis, tum in nostra Vaticana Bibliotheca , ac denique in quibusdam aliis insignibus locis asservantur, alienum aut discrepans irrepseril.

Ad quam operam in vetustis libris inter se conferendis, strenue ac fideliter pavatam, id commodi qucque accessit, quod ii, qui ea in re industrian collocaruni, ex gravissimis scriptoribus eos demum alictores, qui omnium probatissimi haberentur, secuti fuerint, quodque ambiguis omnibus ac dubiis rebus prætermissis, eas dumtaxat , qnae essent in veteris Pontificalis volumine comprehensæ, delegerint, iis tamen exceptis, quæ ad Romanum Pontificem attinebant, quod nimirum in Cæremoniali Sanclæ Romanæ Ecclesiæ sunt expressæ.

Ex rubricis vero multis detractis , quæ exacliore merliodo in librum Cæremoniarum Episcoporum sunt relata , plerisque etiam , uti necessitatis ratio postulabat, adjectis, et præterea non paucis quibusdam in melius commutalis, clariusque expositis , ac denique cantu plano in aptiorem modulationis formam (permultis syllabis, pro temporum natura, nbi ratio eas produci et corripi postulabal, contra quam prius in antiquo Pontificali expressum erat, magis apposite extensis , vel contractis) a viris ejus rei peritis, ad hoc jussu nostro delectis , diligenter redacto, opus jam absolutum probavimus, et Romæ edi, editumque divulgari mandavimus.

Ut autem ipsius operis labor finem eum, ob quem est susceptus , sortiatur, utque posthac in omnibus et singulis Ecclesiis uno eodemque mo-lo cæremoniæ et ritus Pontificales observentur; motu proprio, et ex certa scientia , ac de Apostolicæ potestatis plenitudine, omnia et singula Pontificalia in hunc usque diem in quibuscumque terrarum orbis partibus impressa et approbata, et quibusvis privilegiis Apostolicis mupita , et decretis ac clausulis roborata, per præsentes supprimimus, et abolemus, eorumque usum in posterum universis Ecclesiis, Monasteriis, Conventibus, Militiis, Ordinibus, et locis, atque etiam omnibus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus , et aliis Ecclesiarum Prælatis, cæterisque omnibus ei singulis Personis Ecclesiasticis, sæcularibus, el regularibus utriusque sexus interdicimus et prohibemus; et hoc nostrum Pontificale sic restitutum el

VIII

reformatum in omnibus universi terrarum orbis Ecclesiis, Monasteriis, Ordinibus, et locis etiam exemptis, si quæ sunt, recipi et observari præcipimus.

Statuentes : Pontificale prædictum nullo unquam tempore in toto, vel in parte mutandum, vel ei aliquid addendum , aut omnino detrahendum esse, ac quascumque personas, quæ Pontificalia munera exercere, vel alias, quæ in dicto Pontificali continentur, facere aui exequi debent, ad ea peragenda et præstanda, ex hujus Pontificalis præscripto et ratione, teneri, neminemque ex iis, quibus ea exer. cendi, et faciendi munus impositum est, nisi formulis, quæ hoc ipso Pontificali continentur, servatis satisfacere posse.

Omnibus igitur et singulis Patriarcbis, Archiepiscopis, Episcopis , Abbatibus, et cæteris Ecclesiarum Prælatis, necnon aliis quibuscumque Personis Ecclesiasticis, sæcularibus et regularibus utriusque sexus, ad quas id spectat, præcipimus ac mandamus, ut omissis, quæ sic suppressimus et abolevimus, cæteris omnibus Pontificalibus, hoc Nostrum in suis Ecclesiis, Monasteriis, Conventibus, Ordinibus, Militiis, Diæcesibus, et locis prædictis recipiant, illoque posthac perpetuo utantur. Cæterum ut præsentes litteræ omnibus plenius innotescant, mandamus illas ad valvas Basilicæ Principis Apostolorum de Urbe, et Cancellariæ A postolicæ et in acie Campi Floræ publicari, earumque excmplar de more affigi.

Volumusque præterea , et motu atque auctoritate similibus decernimus, ut qui in Romana Curia sunt præsentes, lapsis duobus meosibus; qui vero intra Montes, octo; et qui ultra ubique locorum degunt, duodecim integre excursis, vel alias ubi venalium hujus Pontificalis voluminum notitiam et facultatem habuerint, sacras cæremonias et ritus in eodem Pontificali præscriptos , juxta illius modum et normam, in quibuscumque actibus exercere, et observare tenean

tur.

Ipsarum autem litterarum exempla , manu Notarii publici, et sigillo alicujus Personæ in Ecclesiastica Dignitate constitutæ aut illius Curiæ obsignata , vel in ipsis voluminibus, absque prædicto, vel alio quopiam adminiculo Romæ impressa , eam ubique locorum et gentium fidem faciant

, quam præsentes facerent, si essent exhibitæ, vel ostensæ.

Datum Romæ apud Sanctum Petrum, sub Annulo Piscatoris , die x. Februarii M. D. XCVI. Pontificatus nostri anno quinto.

M. Vestrius Barbianus.

Ac laudatus URBANUS VIII. Ad perpetuam rei memoriam. Quamvis alias fel. record. Clemens Papa Oclavus Prædecessor Noster, Pontificale Romanum tunc multis et non levibus erroribus scalens, piorum atque insignium virorum in Pontificalibus cæremoniis el ritibus versatorum opera undequaque corrigi et restitui curaverit : allamen successu temporis comperlum est, plurimos errores denuo in

Pontificale hujusmodi, Typographorum inscitia, seu incuria, aliave de causa irrepsisse.

Unde curæ nostræ Pastoralis esse rati sumus, ad novam ejusdem Pontificalis, quod Cæremoniarum et rituum, quibus Catholici Antislites in suorum munerum functione uti debent, norma existit, cor rectionem animum appellere. Idcirco, ut idemi Pontificale denuo typis qiam emendatissime auctoritate nostra ederetur, emendationem errorum, qui in illud , ut præfertur, irrepserunt, nonnullis Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, et aliis viris doctrina et pietate conspicuis, Pontificalium Cæremoniarum et rituum peritis, commisimus, quorum opera cum Pontificale prædictum ab omnibus, quibus scatebat, mendis et erroribus accuratissime repurgatum fuerit, Nos, ne tam exacta Cardinalium, et aliorum prædictorum hac in re industria et diligentia oplato frustrelur effecti, mandavimus dilecto lilio Andreæ Brogiotto , Typographiæ nostræ Apostolicæ Præfecto, procurationem emendati Pontificalis hujusmodi elegantibus typis, et insigni forma in lucem edendi : quod exemplar, qui posthac Pontificale Romanum impresserint, sequi omnes teneantur.

Extra Urbem vero nemini licere volumus idem Pontificale in posterum typis excudere , aut evulgare, nisi facultate in scriptis accepla ab Inquisitoribus hæreticæ pravitatis, siquidem inibi fuerint; sin minus, ab locorum Ordinariis.

Quod si quis quacumque forma contra præscriptum hoc Pontificale Romavum, aut Typographus impresserit , aut noviter impressum Bibliopola vendiderit, extra ditionem nostram Ecclesiasticam excom. municationis lalæ sententiæ pænæ subjaceant , a qua, nisi a Romano Pontifice (præterquam in mortis articulo constituti) absolvi nequeant; in alma vero Urbe, ac reliquo slatu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera ac amissionis librorum et typorum omnium eidem Cameræ applicandorum pænas, absque alia declaratione, irremissibiliter incurrant; et nihilominus Pontificalia sine prædicta facultate impressa aut evulgata, eo ipso prohibita censeantur.

Inquisitores vero, lucorumque Ordinarii facultatem hujusmodi non prius concedant, quam Pontificale tam ante, quam post impressionen cum hoc ipso exemplari autoritate nostra vulgato diligenter contulerint, et nibil in iis additum detractumque cognoverint : in ipsa autem facultate, cujus exemplum in fine, aut initio cujuscumque Pontificalis inpressum semper addatur, mentionem manu propria faciant absolulæ hujusmodi collationis, reper tæque inter utrumque Pontisi. cale conformationis, sul pæna Inquisitoribus privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda ; Ordinariis vero locornm, suspensionis a Divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiæ ; eorum vero Vicariis privationis officiorum et beneficiorum suorum, el inhabilitatis ad illa et alia in posterum obli. neuda , necnon excommunicationis absque alia declaratione incurrendæ. Injungimus autem Nuntiis nostris ubique locorum degentibus, ut huic negotio diligenter invigilent, cunctaque ad præscriptum hujus voluntatis nostræ confici curent.

X

Non obstantibus licentiis, indultis, et privilegiis Pontificalia imprimendi quibuscumque Typographis per Nos, seu Romanos Pontifices Prædecessores nostros hucusque concessis, quæ per præsentes expresse revocamus, et revocata esse volumus; necnon constitutionibus, et ordinationibus generalibus et specialibus in contrarium præmissorum quomodocumque editis, confirmatis et approbatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, et expressa mentio hab

da esset, tenores hujusmodi præsentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, cælerisque contrariis quibuscumque.

Volumus autem ut præsentium litterarum nostrarum exemplaribus, etiam in ipsis Pontificalibus impressis, vel manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personæ in dignitate Ecclesiastica constitutæ munitis, eadem prorsus fides abhibeatur, quæ ipsis præsentibus adhiberelur, si esseni exhibitæ vel ostensæ.

Datum Romæ apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die xvij. Junii MDCXLIV. Pontificatus nostri anno vigesimo primo.

M. A. Maraldus.

[ocr errors]

Quoniam autem Nos pro paterna charitate vehementer cupientes , ut Christi fidelibus in articulo mortis constitutis , quoad fieri posset, universis Apostolica Benedictio nostro nomine impertiretur, et Plenaria omnium peccatorum suorum Indulgentia elargiretur per alias nostras sub plumbo litteras anno Incarnationis Dominica MDCCXLVII. Nonis Aprilis Pontificalus Nostri anno septimo datas omnibus Ecclesiarum Antistitibus hujusmodi facultatem sub certis modo et forma expressam tribuimus, atque insimul formulam Benedictionis et Indulgentiæ hujusmodi dandæ præscripsimus, quemadmodum Encyclicam etiam nostram Epistolam die xix, mensis Martii anno MDCCXLIV, ad dilectos filios Generales Ordinum Regularium, quibus a Sancta Sede indulta vel indulgenda erat facultas Pontificiam Benedictionem effundi super populum statis diebus, scripseramus super modo et ritu, quibus prædicta Benedictio danda est.

Præterea ad nonnullas lites et controversias exortas et medio tollendas itidem per alias nostras in simili forma Brevis litteras confirmaveramus leges et instituta Cæremonialia jussu nostro edita pro Provinciarum Præsidibus, Gubernatoribus, Prælatis, et Apostolicis Vicelegatis, quæ sunt tenoris sequentis.

Omittitur Bulla Benedicti XIV. incip. Quod Apostolus, de Ceremoniali disserens.

Insuper formulam itidem Benedictionis, et Traditionis Pallii ac jurisjurandi a Procuratoribus absentium Archiepiscoporum, antequam a dilecio Filio nostro S. R. E. (ardinali Diacono idem Pallium accipiant, ipsorum Archiepiscoporum nomine præstaudi per nostram

« PoprzedniaDalej »