Obrazy na stronie
PDF
ePub

Menries. Foote

ول

[ocr errors]

nubilis in temporibus amico, munusualum how in signum grati animi, majiy mackens, humilime off offerit Joannes Baptista Borricelling

non habere mackens,

[ocr errors]

Pontifical. 1859.

PONTIFICALE

ROMANUM

CLEMENTIS VIII AC URBANI VIII

JUSSU EDITUM

ET A

BENEDICTO XIV

RECOGNITUM ET CASTIGATUM

JUXTA RECENTIOREM EDITIONEM ROMANAM AC DEMUM IN COMMODIOREM

FORMAM REDACTUM.

PARISIIS

APUD A. JOUBY, EDITOREM-BIBLIOPOLAM

FACULTATIS THEOLOGIE PARISIENSIS

7, VIA MAJORUM AUGUSTINIANORUM.

1859

1859

BENEDICTI XIV. PONT. MAX.

APOSTOLICE LITTERÆ IN FORMA

BREVIS DE NOVA

RITUALIS,

CEREMONIALIS EPISCOPORUM, NEC NON ET ROMANI PONTIFICALIS EDITIONE, EX QUIBUS SELEGIMUS EA, QUÆ PONTIFICALE ROMANUM TANTUMMODO SPECTANT.

BENEDICTUS PAPA XIV.

AD PERPETUAM RE! MEMORIAM.

Quam ardenti studio, incredibili sollicitudine, assidua cura, et indefesso diuturnoque labore, adhibitis etiam accitisque undequaque viris in sacra Doctrina disciplinaque Ecclesiastica versatis, æque ac de rerum Liturgicarum peritia meritissimis, sedulam operam navaverint atque contenderint Prædecessores Nostri Romani Pontifices, ut Rituale Romanum, Cæremoniale Venerabilium Fratrum Episcoporum, et Pontificale Romanum, sive emendatis erroribus, sive correctis inordinationibus, sive ablatis inutilibus, sive restitutis necessariis, ad eam tandem formam normamque, juxta quam de præsenti usui sunt, maximo cum omnium virorum Ecclesiasticorum commodo et utilitate redigerentur: præstat in primis intelligere ex ipsis præsertim Apostolicis in simili forma Brevis litteris eorumdem Prædecesso. rum Nostrorum, qui post S. Pium Papam V. felicis recordationis, Clemens VIII. Innocentius X. Paulus V. Urbanus VIII. et Benedictus XIII. ad gravissimum dignissimumque hujusmodi opus omnibus numeris absolvendum sese pro viribus addiderunt.

Tenores autem memoratarum litterarum sunt, qui sequuntur : Ac primum quidem quæ pro Rituali Romano statuit Paulus Papa V Bulla incipiente, Apostolicæ Sedi : Item quæ pro Cæremoniali Episc. Clemens Papa VIII. Bulla incipiente, Cum novissime; Innocentius Papa X. Bulla incipiente, Etsi alias, quin etiam Benedictus XIII. Bulla incipiente, Licet alias; brevitatis gratia hic omit

tuntur.

« PoprzedniaDalej »