Obrazy na stronie
PDF
ePub

candelabra, vasa ad abluendum manus cum suis mantilibus; vas cum aqua benedicta, et aspersorio; thuribulum cum navicella, cochleari, et incenso; ampullæ pro vino, et aqua pro sacrificio; Calix; hostiaria cum hostiis.

Item paramenta omnia Pontificalia coloris tempori et officio Missæ convenientis, videlicet: sandalia, amictus, alba, cingulum, crux pectoralis, stola, tunicella, dalmatica, chirotheca, planeta, mitra auriphrygiata, annulus Pontificalis, baculus Pastoralis, et manipulus.

Item paratur faldistorium ornatum pro Pontifice, et tria scabella pro Electo et duobus Abbatibus assistentibus, Missale, et Pontificale. Pontifex habeat tres Capellanos ad minus, cum superpelliceis, et duos scutiferos ad credentiam. In capella vero minore pro Electo, quæ a majori debet esse distincta, paratur altare cum cruce et duobus candelabris, et super illud Missale, et Pontificale, ac paramenta omnia Pontificalia albi coloris, ut supra pro Pontifice numerata sunt. Et hoc, si Abbas benedicendus sit de mitra. Si vero non sit de mitra, parantur tantum paramenta Sacerdotalia, et ultra illa, pluviale album; prope altare sit credentia minor cum mappa munda et vasis ad abluendum manus. Ponuntur etiam quinque mappulæ æqualis mensuræ, factæ ex una canna cum dimidia panni linei subtilis ; et candelæ octo, unius libræ quælibet, quarum quatuor super altare Pontificis, duæ super ejus credentiam, et duæ super altare Electi ponuntur. Annulus cum gemma benedicendus, et Electo tradendus; vestes monasticæ, seu regulares; et pro Offertorio intortitia duo, quatuor librarum quodlibet; duo panes magni; et duo barilia vini; panes, et barilia ornentur, duo videlicet videantur ar

сит

gentea, et duo aurea, hinc et inde insignia Pontificis, et Monasterii seu Electi habentia, capello, vel cruce, vel mitra pro cujusque gradu et dignitate.

Adsint duo Abbates assistentes, qui sint induti superpelliceo, stola, pluviali, et mitra simplici alba.

Hora igitur competenti Pontifex, Electus, Assistentes, et alii, qui benedictioni interesse debent, ad Ecclesiam conveniunt, et Pontifex, facta oratione ante altare, ascendit ad sedem, si sit in Ecclesia sua, vel accedit ad faldistorium in capella sua, juxta cornu altaris Epistolæ præparatum, et ibi de more paratur. Interim etiam Abbates assistentes sua paramenta prædicta capiunt. Quibus sic paratis, Pontifex sedet cum mitra super faldistorium, ante medium altaris sibi paratum. Electus vero in habitu suo quotidiano, medius inter Abbates assistentes paratos et mitratos, Pontifici cum debitis reverentiis præsentatur, atque eidem mandatum Apostolicum traditur. Quo publice lecto per Pontificis notarium, Electus genuflectit ante Pontificem qui surgit, deposita mitra, et super eum dicit Orationes sequentes, nisi jam sit professus.

1

*. Adjutorium nostrum in nomine Domini. B. Qui fecit cœlum et terram.

v. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

OREMUS.

Deus, indulgentiæ Pater, qui severitatem tuæ districționis temperans, indulsisti ne filius portet iniquitatem patris; et qui mira dispensatione, etiam malis bene utens, tuæ dignationis gratiam per eos frequenter operaris: quæsumus clementiam tuam, ut huic famulo tuo non obsistat, quod habitum religionis, per nos, tanta ac tali re indignos, accipit;

sed ministerium, quod exterius per nos exhibetur, tu interius per donum Spiritus sancti exequaris. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

OREMUS.

Deus, qui per coæternum Filium tuum cuncta creasti, quique mundum peccatis inveteratum per mysterium sanctæ Incarnationis ejus renovare dignatus es te suppliciter exoramus, ut ejusdem Domini nostri gratia super hunc famulum tuum abrenuntiationem sæculi profitentem clementer respicere digneris; per quam in spiritu suæ mentis renovatus, veterem hominem cum actibus suis exuat, et novum, qui secundum Deum creatus est, induere mereatur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

OREMUS.

Domine Jesu Christe, qui es via, sine qua nemo venit ad Patrem, quæsumus clementiam tuam, ut hunc famulum tuum a carnalibus desideriis abstractum, per iter disciplinæ regularis deducas, et qui peccatores vocare dignatus es, dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam; præsta ut hæc vox invitationis tuæ ita in eo convalescat, quatenus peccatorum onera deponens, et quam dulcis es gustans, tua refectione sustentari mereatur. Et sicut attestari de ovibus tuis dignatus es, agnosce eum inter oves tuas ; ut ipse te agnoscat, et alienum non sequatur, sed te; neque audiat vocem aliorum, sed tuam, qua dicis: Qui mihi ministrat, me sequatur. Qui vivis et regnas, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

OREMUS. 4

Sancte Spiritus, qui te Deum, ac Dominum mortalibus revelare dignatus es, immensam tuæ pietatis gratiam postulamus; ut, sicut ubi vis, spiras, sic et huic famulo tuo affectum devotionis indulgeas. Et quoniam tua sapientia est conditus, tua quoque providentia gubernetur. Quem juxta tibi consuetam gratiam unctio tua de omnibus doceat; et per intercessionem sancti N. quem præcipuum hujus sanctæ institutionis legislatorem dedisti, nec non et aliorum Sanctorum, ad quorum nomina professionem facit, eum a vanitate sæculi veraciter converte. Et sicut es omnium peccatorum remissio, ita deprimentes impietatis colligationes in eo dissolve; et ad observantiam hujus sancti propositi fac eum ita certatim fervere, ut in tribulationibus et angustiis, tua indeficienti consolatione valeat respirare; ut juste, et pie, per veram humilitatem, atque obedientiam in fraterna charitate fundatus, quod, te donante, hodie promittit, felici perseverantia compleat. Quod ipse præstare digneris, qui cum Deo Patre, sanctoque unigenito Filio ejus Domino nostro Jesu Christo, vivis et gloriaris, Deus, per infinita sæcula sæculorum. . Amen.

Deinde benedicuntur vestes, quæ novæ afferuntur, et tenentur per unum ex ministris Electi coram Pontifice, qui stans, sine mitra, dicit:

v. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

OREMUS.

Domine Jesu Christe, qui tegumen nostræ mortalitatis induere dignatus es, obsecramus immensam tuæ largitatis abundantiam, ut hoc genus vestimenti, quod sancti Patres ad innocentiæ, vel humilitatis indicium abrenuntiantes sæculo ferre sanxerunt, tu ita bene † dicere digneris, ut hic famulus

tuus, qui hoc indutus fuerit vestimento, te quoque induere mereatur. Qui vivis et regnas, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Et aspergit vestes cum aqua benedicta. Post hæc Pontifex sedet cum mitra, et exuit Electum veste sæculari, dicens:

Exuat te Dominus veterem hominem, cum actibus suis.

Et mox induit illum habitum manasticum, di

cens:

Induat te Dominus novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.

Tunc, deposita mitra, surgit Pontifex, et dicit:

OREMUS.

Deus misericors, Deus clemens, cui cuncta bona placent, sine quo nihil boni inchoatur, nihilque boni perficitur; adsint nostris hamillimis precibus tuæ pietatis aures; et hunc famulum tuum, cui in tuo sancto nomine habitum sacræ religionis imponimus, a mundi impedimento, vel sæculari desiderio defende; et concede ei, ut in hoc sancto proposito devotus persistere, et, remissione peccatorum percepta, ad electorum tuorum valeat pervenire consortium. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Quibus dictis, sedet Pontifex, et imponitur sibi mitra; et Electus, professionem emissurus, junctis ante pectus manibus, coram eo genuflexus, dicit :

Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum, et vivam; et non confundas me ab expectatione mea.

« PoprzedniaDalej »