Obrazy na stronie
PDF
ePub

quæ meæ fidei traditæ sunt, salutem quovis modo pertinentibus; et vicissim mandata Apostolica humiliter recipiam, et quam diligentissime exequar. Quod si legitimo impedimento detentus fuero, præfata omnia adimplebo per certum Nuntium ad hoc speciale mandatum habentem, de gremio mei Capituli, aut alium in dignitate ecclesiastica constitutum, seu alias personatum habentem; aut, his mihi deficientibus, per diocesanum Sacerdotem; et clero deficiente omnino, per aliquem alium Presbyterum sæcularem, vel regularem, spectatæ probitatis et religionis, de supradictis omnibus plene instructum. De hujusmodi autem impedimento docebo per legitimas probationes ad sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalem proponentem in Congregatione sacri Concilii, per supradictum Nuntium transmittendas.

Possessiones vero ad mensam meam pertinentes non vendam, nec donabo, neque impignorabo, nec de novo infeudabo, vel aliquo modo alienabo, etiam cum consensu Capituli Ecclesiæ meæ, inconsulto Romano Pontifice. Et si ad aliquam alienationem devenero, pœnas in quadam super hoc edita constitutione contentas, eo ipso incurrere volo.

Consecrator in gremio suo librum Evangeliorum ambabus manibus apertum tenens, inferiore parte libri Electo versa, ab eo præstationem hujusmodi juramenti recipit, Electo adhuc coram eo genuflexo dicente:

Sic me Deus adjuvet, et hæc sancta Dei Evangelia.

Et ipsum textum Evangeliorum ambabus manibus tangente, tum, non prius, dicit Consecrator: Deo gratias.

Ad hoc tempus singulorum trienniorum tenentur omnes Patriarchæ, Primates, Archiepiscopi, atque Episcopi Itali, videlicet, vel ex Italicis in

sulis, unde in Italiam commodius trajici potest; veluti Siculi, Sardi, Corsi, et alii adjacentium provinciarum Italiæ, atque etiam Dalmatiæ et Græcarum, quæ e regione ipsius Italiæ et Siciliæ

oris sunt.

Ad tempus singulorum quadrienniorum, Germani, Galli, Hispani, Belge, Bohemi, Hungari, Poloni, Angli, Scoti, Iberni, et cæteri omnes, qui in Europa sunt citra mare Germanicum et Balticum, atque omnium Insularum maris Mediterranei.

Ad tempus singulorum quinquenniorum, qui intra Europa fines sunt his provinciis remotiores, atque etiam Africani littoribus nostris adversi, atque insularum maris Oceani, Septentrionalis, et Occidentalis Europe, atque Africæ, citra continentem novi orbis, tam qui nunc sunt, quam qui ad Catholicam fidem per misericordiam Dei aliquando redierint.

Ad tempus singulorum decenniorum Asiatici, et qui extra Asiam, et in aliis novis terris Orientalibus, Meridionalibus, Occidentalibus, et Septentrionalibus, tam in Insulis, quam in Continentibus, et denique in quibuslibet mundi partibus existentes.

Deinde Electo, et Assistentibus in locis suis (ut dictum est) sedentibus, Consecrator intelligibili voce legit sequentem examinationem, quæ legi debet semper, sicut jacet, in singulari, etiam si plures simul examinentur. Assistentes vero Episcopi submissa voce dicunt quæcumque dixerit Consecrator, et omnes debent tunc mitras tenere, et sedere.

EXAMEN.

Antiqua sanctorum Patrum institutio docet, et præcipit, ut is, qui ad Episcopatus ordinem eligitur,

antea diligentissime examinetur cum omni charitate de fide sanctæ Trinitatis; et interrogetur de diversis causis, et moribus, quæ huic regimini congruunt, ac necessaria sunt retineri secundum Apostoli dictum: Manus nemini cito imposueris. Et ut etiam is, qui ordinandus est, erudiatur qualiter sub hoc regimine constitutum oporteat conversari in Ecclesia Dei; et ut irreprehensibiles sint, qui ei manus ordinationis imponunt. Eadem itaque auctoritate et præcepto, interrogamus te, dilectissime frater, charitate sincera, si omnem prudentiam tuam, quantum tua capax est natura, divinæ Scripturæ sensibus accomodare volueris.

Tum Electus.aliquantulum assurgens, detecto capite, respondet :

Ita ex toto corde volo in omnibus consentire, et obedire.

Et hoc servabit ad omnes alias responsiones sequentes. Et si plures Electi fuerint, successive quisque sic respondet.

Interrogat Consecrator:

Vis ea, quæ ex divinis Scripturis intelligis, plebem, cui ordinandus es, et verbis docere et exemplis? . Volo.

Interrogatio.

Vis traditiones orthodoxorum Patrum, ac Decretales sanctæ et Apostolicæ Sedis constitutiones veneranter suscipere, docere, ac servare? . Volo. Interrogatio.

Vis beato Petro Apostolo, cui a Deo data est potestas ligandi ac solvendi ; ejusque Vicario Domino nostro, Domino N. Papæ N. suisque Successoribus, Romanis Pontificibus, fidem, subjectionem, et obe

dientiam, secundum canonicam auctoritatem, per omnia exhibere? R. Volo.

Interrogatio.

Vis mores tuos ab omni malo temperare, et quantum poteris, Domino adjuvante, ad omne bonum commutare? R. Volo.

Interrogatio.

Vis castitatem, et sobrietatem cum Dei auxilio custodire, et docere? R. Volo.

Interrogatio.

Vis semper in divinis esse negotiis mancipatus, et a terrenis negotiis, vel lucris turpibus alienus, quantum te humana fragilitas consenserit posse? R. Volo. Interrogatio.

Vis humilitatem et patientiam in teipso custodire, et alios similiter docere? R. Volo.

Interrogatio.

Vis pauperibus et peregrinis, omnibusque indigentibus esse propter nomen Domini affabilis et misericors? R. Volo.

Tunc dicit ei Consecrator :

Hæc omnia, et cætera bona tribuat tibi Dominus, et custodiat te, atque corroboret in omni bonitate. Et respondent omnes: Amen.

Interrogatio.

Credis, secundum intelligentiam et capacitatem sensus tui, sanctam Trinitatem, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum omnipotentem, totamque in sancta Trinitate Deitatem, coessentialem, consubstantialem, coæternam, et coomnipotentem, unius voluntatis, potestatis, et majestatis, creatorem omnium creaturarum, a quo omnia, per

quem omnia, et in quo omnia, quæ sunt in cœlo et in terra, visibilia et invisibilia, corporalia et spiritualia? B. Assentio, et ita credo.

Interrogatio.

Credis singulam quamque in sancta Trinitate personam, unum Deum, verum, plenum, et perfectum? B. Credo.

Interrogatio.

Credis ipsum Filium Dei, Verbum Dei æternaliter natum de Patre, consubstantialem, coomnipotentem, et coæqualem per omnia Patri in divinitate, temporaliter natum de Spiritu sancto ex Maria semper virgine, cum anima rationali, duas habentem nativitates, unam ex Patre æternam, alteram ex matre temporalem; Deum verum, et hominem verum, proprium in utraque natura, atque perfectum, non adoptivum, nec phantasmaticum, sed unicum, et unum Filium Dei in duabus, et ex duabus naturis, sed in unius personæ singularitate, impassibilem, et immortalem divinitate, sed in humanitate pro nobis et pro salute nostra passum vera carnis passione, et sepultum, ac tertia die resurgentem a mortuis vera carnis resurrectione; die quadragesimo post resurrectionem cum carne, qua resurrexit, et anima ascendisse ad cœlum, et sedere ad dexteram Patris; inde venturum judicare vivos, et mortuos; et redditurum unicuique secundum opera sua, sive bona fuerint, sive mala? . Assentio, et ita per omnia credo.

Interrogatio.

Credis etiam Spiritum sanctum, plenum, et perfectum, verumque Deum, a Patre et Filio procedentem, coæqualem, et coessentialem, coomnipotentem, et coæternum per omnia Patri et Filio? . Credo. Interrogatio.

Credis hanc sanctam Trinitatem, non tres Deos,

« PoprzedniaDalej »