Obrazy na stronie
PDF
ePub

per vos susceptum , ac onus humeris vestris impositum ; studete sancte, et religiose vivere , atque omnipotenti Deo placere, ut gratiam suam possitis acquirere; quam ipse vobis per suam misericordiam concedere dignetur.

Tum ad singulos ista singulariter dicit : Clerico

AD PRIMAM TONSURAM Promo

vel IV Minoribus AD QUATUOR MINORES ORDINES Promote initiato Dic semel septem Psalmos Pee

nitentiales cum Litaniis
versiculis et Oratio-

nibus.
Subdiacono
AD SUBDIACONATUM

Ordinate

vel Diacono AD DIACONATUM

Ordinate Dic Nocturnum diei N. Sacerdoti AD PRESBYTERATUM

Ordinate. Post primam tuam Missam dic tres alias Missas, videlicet unam de Spiritu santo , aliam de Beata Maria semper Virgine, Tertiam pro fidelibus

Defunctis. Et omnipotentem Deum etiam pro me orate. Quod illi devote suscipiunt, et respondent se facturos. Tum surgit Pontifex, et amoto faldistorio, convertit se ad cornu Evangelii, ubi deposita mitra dicit intelligibili voce :

Dominus vobiscum. Initium sancti Evangelii secundum Joannem. In principio erat Verbum etc.

Signat tabellam in qua est Evangelium aut (si deficiat) signat altare et se. Mox, acceptis mitra et baculo, prosequitur, factaque Cruci debita reverentia in infimo gradu altaris, revertitur ad faldistorium , ubi exuitur sacris vestibus Si aliud Evangelium sit dicendum, illud dicit in cornu Evangelii , eoque dicto recedit, ut prius dicitur.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

Ritus et forma, a Patriarchis, Primatibus, Archiepisco pis et Episcopis pro impertienda Benedictione, unà cun Plenaria Indulgentia post Missarum solemnia , triplici signo crucis emisso, et in Episcopali throno cum mitra , cæterisque sacris paramentis indutis , circumstantibus ministris , adhibendus, quod congrue de Prælatis inferioribus intelligatur , talis esse debet :

Expleta in utraque solemnitate Missæ solemnis celebratione, in primis alta voce per ministrum superpelliceo indutum legantur littera Apostolicæ, quibus indulgentia Plenaria conceditur , una cum potestate Benedictionem Apostolicam super populum effundendi, ut de delegatione adstantibus constet, et concessio ex latino sermone in vulgarem ad populi intelligentiam translata recitetur. Postea Episcopus surgens, juxta Ritum in Cæremoniali Episcoporum expressum ,

Jicet : Precibus et meritis beatæ Mariæ semper Virginis, beati Michaelis Archangeli, beati Joannis Baptistæ, et sanctorum Apostolorum Petri, et Pauli, et omnium Sanctorum.

Misereatur vesiri omnipotens Deus, et dimissis omnibus peccatis vestris perducat vos Jesus Christus ad vitam æternam. ll. Amen.

Indulgentiam, absolutionem, et remissionem omnium peccatorum vestrorum , spatium veræ et fructuosæ pænitentiæ, cor semper pænitens et emendationem vitæ, perseverantiam in bonis operibus tribuat vobis omnipotens et misericors Do

R.

Amen. Et benedictio Dei omnipotentis Pa tris , et Fi + lii, et Spiritus | sancti descendat super vos, et mancat semper. R. Amen.

minus.

Demum post impertitam benedictionem , publicabitur la tino et vernaculo idiomate concessio Plenariæ Indulgentia sequenti formula :

Attentis facultatibus a Sanctissimo in Christo Patre et Domino nostro Domino N. diviva providentia Papa N., in enuntiatis Apostolicis Litteris expressis, datis Reverendissimo Domino Domino N. Dei et Apostolicæ Sedis gratia hujus sanctæ N. Ecclesiæ Antistiti ; eadem Dominatio sua Reverendissima, Summi Pontificis nomine , dat et concedit omnibus hic præsentibus, vere pænitentibus et confessis, ac sacra communione refectis Indulgentiam Plenariam in forma Ecclesiæ consueta : rogate igitur Deum pro felici statu Sanctissimi Domini nostri Papæ , Dominationis suæ Reverendissimæ, et sanctæ Matris Ecclesiæ.

[ocr errors]

FINIS PONTIFICALIS ROMANI.

FORMULA

PRO BENEDICTIONE VIÆ FERREÆ.

. Adjutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit cælum et terram.

. Domine , exaudi orationem meam. §. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. æ. Et cum spiritu tuo.

OREMUS. Omnipotens, sempiterne Deus, qui omnia elementa ad tuam gloriam, utilitatemque hominum condidisti ; qui facis Angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem ; qui mittis fulgura et eunt, et cui revertentia dicunt : Adoremus; tu, Domine, qui constituisti hominem super opera manuum tuarum , et omnia subjecisti sub pedibus ejus ; tu , qui scientiarum Dominus es, in conspectu cujus cogitationes mortalium sunt timidæ , et incertæ providentiæ nostræ; dignare, quæsumus, hanc viam ferream diversique generis instrumenta servorum tuorum usibus accommodata, tua cælesti benedictione per nostræ humilitatis officium perfundere, et benigna semper providentia tueri : ut, dum velocius homines properant in via , citius et imparati non discedant a vita ; aut, dum rebus suis nimium dediti ambulare gaudent super pennas ventorum, in lege tua ambulare et viam mandatorum tuorum concurrere non omittant. Propitiare ergo, misericors Deus, precibus nostris; Angelis tuis manda ut accedant et jungant se ad currus istos ,

cunctisque , qui in eis vehuntur , viam salutis ostendant, quemadmodum viro Æthiopi , dum reverteretur super currum suum sedens et legens, verbo tuo ac spiritu fidem et gratiam contulisti; et sicot famulus tuus Elias in curru igneo et equis igneis per turbinem ascendit in cælum, ita famuli tui, inter æstuosos hujus sæculi turbines, ad beatam et tranquillam vitam devepiant. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Postea Pontifex vel Sacerdos aspergit viam et curricula aqua benedicta.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »