Obrazy na stronie
PDF
ePub

sufficeret Sacerdotum. Hac providentia, Domine, Apostolis Filii tui Doctores fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum secundis prædicationibus impleverunt. Quapropter infirmitati quoque nostræ, Domine, quæsumus, hæc adjumenta largire, qui, quanto fragiliores sumus, tanto his pluribus indigemus. Da, quæsumus, omnipotens Pater, in hos famulos tuos Presbyterii dignitatem; innova in visceribus eorum spiritum sanctitatis; ut acceptum a te, Deus, secundi meriti munus obtineant, censuramque morum exemplo suæ conversationis insinuent. Sint providi cooperatores ordinis nostri; eluceat in eis totius forma justitiæ; ut bonam rationem dispensationis sibi creditæ reddituri, æternæ beatitudinis præmia consequantur.

Quod sequitur, legat submissa voce, ita tamen quod a circumstantibus audiri possit.

Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Pontifex sedet, accepta mitra, et reflectit orarium, sive stolam ab humero sinistro cujuslibet, capiens partem, quæ retro pendet, et imponens super dexterum humerum, aptat eam ante pectus, in modum crucis, singulis dicens :

Accipe jugum Domini; jugum enim ejus suave est, et onus ejus leve.

Postea imponit cuilibet successive casulam usque ad scapulas, quam quilibet teneat super humeros complicatam, a parte anteriori deorsum dependentem, singulis dicens:

Accipe vestem Sacerdotalcm, per quam charitas intelligitur; potens est enim Deus, ut augeat tibi charitatem, et opus perfectum.

R. Deo gratias.

Surgit Pontifex sine mitra, et omnibus genua flectentibus, dicit:

Deus sanctificationum omnium auctor, cujus vera consecratio, plenaque benedictio est; tu, Domine, super hos famulos tuos, quos ad Presbyterii honorem dedicamus, munus tuæ bene † dictionis infunde; ut gravitate actuum et censura vivendi probent se seniores, his instituti disciplinis, quas Tito et Thimotheo Paulus exposuit; ut in lege tua die ac nocte meditantes, quod legerint, credant; quod crediderint, doceant; quod docuerint, imitentur; justitiam, constantiam, misericordiam, fortitudinem, cæterasque virtutes in se ostendant ; exemplo præbeant, admonitione confirment; ac purum et immaculatum ministerii sui donum custodiant; et in obsequium plebis tuæ, panem et vinum in corpus et sanguinem Filii. tui immaculata benedictione transforment; et inviolabili charitate in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi, in die justi et æterni judicii Dei, conscientia pura, fide vera. Spiritu sancto pleni resurgant. Per cumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tunc Pontifex sine mitra ante altare conversus, flexis genibus, incipit alta voce, schola prosequente, Hymnum :

Veni, creator Spiritus, Mentes tuorum visita,

Imple superna gratia,
Quæ tu creasti, pectora.

Surgit Pontifex, et facit ut in fine Hymni habetur; interim schola prosequitur Hymnum, qui, si propter ordinandorum multitudinem necesse fuerit, repetatur, omisso primo Versu.

Qui diceris Paraclitus, Altissimi donum Dei, Fons vivus, ignis, charitas, Et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere, Digitus paternæ dexteræ, Tu rite promissum Patris, Sermone ditans guttura. Accende lumen sensibus, Infunde amorem cordibus, Infirma nostri corporis Virtute firmans perpeti. Hostem repellas longius,

Pacemque dones protinus;
Ductore sic te prævio
Vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium,
Teque utriusque Spiritum,
Credamus omni tempore.
Deo Patri sit gloria,
Et Filio qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
In sæculorum sæcula.
Amen.

Dicto primo Versu, surgit Pontifex, et sedet in faldistorio cum mitra; et depositis chirotecis, et annulo Pontificali reassumpto, ponitur ei gremiale, sive mappula super gremium, et singuli ordinandi successive coram eo genua flectunt; et Pontifex cum oleo catechumenorum inungit unicuique ambas manus simul junctas in modum crucis, producendo cum pollice suo dextero in dictum oleum intincto duas lineas, videlicet, a pollice dexteræ manus usque ad indicem sinistre, et a pollice sinistre usque ad indicem dexteræ, ungendo mox totaliter palmas, dicens, dum quemlibet inungit :

Consecrare, et sanctificare digneris, Domine, manus istas per istam unctionem, et nostram benedictionem. . Amen.

Pontifex producit manu dextera signum crucis super manus illius quem ordinat, et prosequitur: Ut quæcumque benedixerint, benedicantur; et quæcumque consecraverint, consecrentur, et sanctificentur, in nomine Domini nostri Jesu Christi.

Et quilibet ordinandus respondet : Amen.

Tum Pontifex claudit, seu jungit manus cuilibet

successive, quas sic consecratas aliquis ministrorum Pontificis albo panniculo lineo simul, videli cet, dexteram super sinistram alligat; et mox unusquisque ad ordinem suum redit; et sic clausas et alligatas manus tenet. Omnium manibus unctis et consecratis, Pontifex pollicem cum medulla panis abstergit; tum tradit cuilibet successive Calicem cum vino et aqua, et Patenam superpositam cum Hostia, et ipsi illam accipiunt inter indices et medios digitos, et cuppam Calicis et Patenam simul tangunt, Pontifice singulis dicente:

Accipe potestatem offerre sacrificium Deo, Missasque celebrare, tam pro vivis, quam pro defunctis. In nomine Domini. R. Amen.

His peractis, Pontifex lavat manus cum medulla panis, et aqua lotionis hujusmodi projicitur in sacrarium; deinde cum mitra revertitur ad sedem suam, vel ad faldistorium in cornu Epistolæ, in plano sibi paratum, ubi sedet cum mitra. Et chorus cantat ultimum Versum Tractus vel Sequentiæ, sive Alleluia. Interim accedunt duo Capellani ante Pontificem cum libro et candela, qui ex eo legit dictum ultimum Versum Tractus vel Sequentiæ, sive Alleluia; legit etiam secrete Munda cor meum, atque Evangelium.

Interea unus ex Diaconis noviter ordinatis accedit ad altare cum textu Evangelii ante pectus, et dicit: Munda cor meum etc., et cantat Evangelium. Interim parantur per ministros Hostia super altare, pro numero ordinatorum in ordinibus sacris, qui omnes communicare debent, et proceditur in Missa ordine solito. Interea dum Offertorium cantatur, vel etiam prius, ordinati Sacerdotes poterunt lavare manus suas cum medulla panis, et aqua bene mundare, atque extergere mappulis il

lis, quibus ligatæ erant, et aqua ablutionis hujusmodi projiciatur in sacrarium.

Pontifex vero, Offertorio lecto, accepta mitra, vadit ad faldistorium ante medium altaris, et ibi sedens accipit Offertorium ab omnibus ordinatis, qui omnes accedunt bini et bini ad Pontificem, coram quo genuflexi offerunt illi singulas candelas accensas, et osculantur ejus manum; primo Presbyteri, tum Diaconi successive, et alii suo ordine.

Accepto singulorum Offertorio, Pontifex lavat manus, et surgit sine mitra, ac tollitur faldistorium, et prosequitur Missam.

Presbyteri vero ordinati, post Pontificem vel hinc et inde, ubi magis commodum erit, in terra genuflexi habeant libros coram se, dicentes:

Suscipe, sancte Pater etc., et omnia alia de Missa, prout dicit Pontifex, qui tamen bene advertat quod Secretas morose dicat, et aliquantulum alte, ita ut ordinati Sacerdotes possint secum omnia dicere, et præsertim verba consecrationis, quæ dici debent eodem momento per ordinatos, quo dicuntur per Pontificem.

Secreta pro ordinatis, quæ dicitur cum Secreta Missæ diei sub uno Per Dominum etc.

Tuis, quæsumus Domine, operare mysteriis; ut hæc tibi munera dignis mentibus offeramus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculornm. §. Amen.

Cum Pontifex dixerit orationem Domine Jesu Christe, qui etc., osculatur altare, et dat primo ex singulis ordinatis cujuslibet ordinis sacri ad eum successive accedenti, et altare prius ad dexteram Pontificis deosculanti, pacem, dicens: Pax tecum. Cui ille respondet: Et cum spiritu tuo.

« PoprzedniaDalej »