Obrazy na stronie
PDF
ePub

non diffameris : quia oportet Episcopum irreprehensibilem esse, et testimonium habere bonum ad omnes ; ut ne quis ex eo scandalum sumat; scandalizanti enim unum de pusillis scimus quanta animadversio a Domino comparetur. Prædicationi insta; verbum Dei plebi tibi commissæ affluenter , et melliflue, ac distincte, in quantum rore cælesti perfusus fueris, prædicare non desinas. Scripturas divinas sæpius lege; immo (si potest fieri) lectid sancta in manibus tuis maximeque in pectore tuo semper inhæreat, ipsam vero lectionem oratio interrumpat; ad instar namque speculi anima tua in ipsam sedulo respiciat; ut vel quæ incorrecta sunt corrigat, vel quæ pulchra sunt, amplius exornet. | Disce quod sapienter doceas, amplectens eum qui | secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut pos

sis exhortari in doctrina sana , et eos qui contradicunt, arguere. Permane in his quæ didicisti, et credita sunt tibi eloquia divinæ dispensationis. Paratus semper esto ad satisfactionem. Nec confundant opera lua sermonem tuum, ne, cum in Ecclesia tua loqueris , tacitus quilibet respondeat : Cur ergo ipse non facis, quod jubes ? Recognosce magister, qui turgidum ventrem ferre videris, quomodo mihi de jejuniis prædicas? Furta, atque perjuria possunt etiam detestari latrones, et avaritiam cupidi. Vita igitur tua irreprehensibilis fiat : in ipsa filii tui regulam sumant; ex ipsa quidquid in eis minus correctum fuerit corrigant; ex ipsa videant, quod diligant; cernant, quod imitari festinent; ut ad exemplum tuum omnes fideli studio vivere compellantur. Sit erga subjectos tuos sollicitudo laudabilis. Exhibeatur cum mansuetudine disciplina , cum discretione correctio. Iram benignitas mitiget, benignitatem zelus exacuat; ita et alterum ex altero condiatur, ut nec immoderata ultio ultra quam

oportet, affligat, neque iterum frangat rectorem remissio disciplinæ. Itaque boni te dulcem, pravi asperum sentiant correptorem; in qua videlicet correptione hunc esse ordinem noveris observandum , ut personas diligas , et vitia persequaris, ne, si aliter agere fortasse volueris, transeat in crudelitatem correctio, et perdas per irremissam iram, quos emendare per discretionem debueras. Sic enim vulnera convenit te abscindere, ut non facias ulcerari, quod sanum esse videtur; neque si plus, quam res exegerit, ferrum incisionis impresseris, noceas, cui prodesse festinas. Nec dicimus, ut in te delinquentibus non te ostendas ultorem , et vitia nutriri permittas, sed hortamur, ut in judicio semper misericordia misceatur, ut possis cum Propheta fiducialiter dicere : Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Sit in te pastoris pietas, amabilisque dulcedo, et secundum canonicas regulas severa districtio , videlicet, ut innocenter viventes leniter foveas, et inquietos, perfidosque feriendo a pravitate compescas. Nullius faciem in judicio aspicias , ut nec divitem potentia sua apud te extollere possit, nec pauperem propter paupertatem humilitatemque ipsius, exasperatio tua de re quam suggerat, bumiliorem reddat. Substantiam Ecclesiæ, quam ad dispensandum suscipis, fideliter, ac discrete erogare ne dissimules. Scias te alienum esse dispensatorem, ut in te dominicum impleatur eloquium , dicens : Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis escam in tempore. Hospitalitatem sectare. Misericordem , prout vires suppetunt , pauperibus te exhibe; quia qui obturat aurem ob clamorem eorum, ut non exaudiat, ipse clamabit, et non exaudietur. Viduæ, orphani, pupillique te benignissimum pastorem ac tutorem se babere gaudeant. Oppressis

defensio tua subveniat. Illis autem, qui opprimunt, vigor tuus efficaciter contradicat. Et ita cuncta , Deo adjuvante , præmunias, ut lupus sæviens , sequacesve illius adhuc in carne vitam agentes, buc illucque debacchantes, et animas innocentium laniare cupientes, in ovile dominicum ingrediendi, ad perdendas animas locum non babeant. Nullus te favor extollat, nulla adversitas atterat , id est, ut nec in prosperis cor tuum elevetur, neque in adversis in aliquo dejiciatur; sed omnia , et in omnibus caute et cum discretione agere te volumus, ut absque reprehensione ab omnibus vivere comproberis. Sancta Trinitas fraternitatem tuam sua protectione incolumem custodiat, ut dum tali moderamine in Deo nostro onus, quod suscepisti, peregeris, in die æternæ retributionis , eo dicente, audire merearis : Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis , supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Quod ipse tibi præstare dignetur, qui cum Patre, et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in sæcula sæculorum. Amen.

Quo tradito, ibunt omnes, quilibet ad locum suum ad se exuendum.

DE BARBA TONDENDA.

Quando primo Clericis barbe tondentur, dici debet, Pontifice sedente cum mitra, Antiphona.

Sicut ros Hermon, qui descendit in montem 1 Sion, sic descendat super te Dei benedictio.

Psalmus 132. Ecce quam bonum, cum Gloria Patri, et Sicut erat etc., prout supra sub benedictione Abbatis, pag. 76. Quo expleto, repetitur tota Antiphona : Sicut ros Hermon etc.

[ocr errors]

Qua finita, Pontifex, deposita mitra, surgit, ei stans versus ad illum dicit :

OREMUS. Deus, cujus providentia omnis creatura incrementis adulta congaudet, preces nostras super bune famulum tuum , juvenilis ætatis decore lætantem. et primis auspiciis attondendum exaudi, ut in omnibus protectionis tuæ munitus auxilio , ævoque largiore provectus, celestem bene + dictionem accipiat, et præsentis vitæ præsidiis gaudeat et futuræ. Per Dominum nostrum Jesum etc.

DE OFFICIO PSALMISTATUS.

Psalmista, id est Cantor, potest sola jussione Presbyteri Officium suscipere cantandi, dicente sibi Presbyterio :

Vide, ut quod ore cantas, corde credas, et quod corde credis, operibus comprobes.

Et si Episcopus Clericum ordinans hæc faciat, bene facit.

Si Officium Psalmistatus collatum olim fuerit degradando, post degradationem a prima Tonsura, si velit, Pontifex dicit :

Quia quod ore cantasti, corde non credidisti, nec opere implevisti ; ideo cantandi officium in Ecclesia Dei a te amovemus.

PONTIFICALIS RITUS

PRO BAPTISMO PARVULORUM.

Pontifex infantem, vel infantes, sive pueros, sacri Baptismatis unda immergere, seu perfun

[ocr errors]

dere volens , solitis indumentis in Secretario, vel alibi ad ejus libitum, pluvialique violacei coloris, et mitra simplici paratus, et baculo Pastorali accepto, Capellanis, vel aliis Presbyteris et Clericis, superpelliceis indutis, qui ei assistant ac ministrent, præcedentibus, ad Ecclesiæ portam, extra quam expectant, qui infantes baptizandos detulerunt, procedit; ibique, deposito baculo, sedet cum mitra in faldistorio, ad ejusdem portæ. limen, cum strato, et violacea veste præparato. Sicque sedens cum mitra, interrogat infantem positum super brachium dextrum illius qui eum defert, illum nomine proprio, eidem imposito, appellando, et dicens: (Siplures fuerint baptizandi, dicat singulariter singulis.)

N. Quid petis ab Ecclesia Dei?
Patrinus respondet : Fidem.
Pontifex : Fides quid tibi præstat?
Patrinus respondet : Vitam æternam.
(Etiam singulariter singulis.)

Pontifex : Si igitur vis ad vitam ingredi, serva mandata : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua , et ex tota mente tua, et proximum tuum sicut te ipsum.

Deinde surgat cum mitra, et ter exsufflet leniter in faciem infantis, et dicat semel : (Singulariter singulis.)

Exi ab eo, immunde spiritus, et da locum Spiritui sancto paraclito.

Postea seddeat cum mitra, et cum pollice faciat signum Crucis in fronte, et in pectore infantis dicens :

Accipe signum crucis tam in fronte t quam in corde f : sume fidem cælestium præceptorum , et talis esto moribus, ut templum Dei jam esse possis.

« PoprzedniaDalej »