Obrazy na stronie
PDF
ePub

V. A porta inferi. R. Erue, Domine, animam ejus.

1. Requiescat in pace. R. Amen.

V. Domine, exaudi orationem meam. §. Et clamor meus ad te veniat.

. Dominus vobiscum. §. Et cum spiritu tuo.

OREMUS.

Inclina, Domine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericordiam tuam supplices deprecamur, ut animam famuli tui N. quam de hoc sæculo migrare jussisti, in pacis ac lucis regione constituas, et Sanctorum tuorum jubeas esse consortem. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Qua finita, omnes similiter sedent cum mitra, et Chorus cantat Responsorium 6 toni :

Ne recorderis peccata mea Domine, * Dum veneris judicare sæculum per ignem. . Dirige, Domine Deus meus, in conspectu tuo viam meam. * Dum veneris. ř. Requiem æternam etc. * Dum veneris.

Tunc duo Acolythi cum thuribulo, et navicula, et aqua benedicta, et aspersorio accedent ad quartum et juniorem Prælatum sedentem in angulo ad dexierum pedem , et se ad ejus dexteram collocabunt. Incepto Versiculo:

Requiem æternam etc.

Acolythus dabit naviculam Diacono, et ipse accedet cum thuribulo ante dictum quartum digniorem Prælatum qui, ministrante Diacono naviculam, imponet thus in thuribulum ; finito Responsorio, Chorus cantat :

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

Et cum dicitur primum Kyrie eleison, surgunt omnes detectis capitibus , et ultimo Kyrie eleison

dicto, prædictus quartus Prælatus dicit voce in. telligibili :

Pater noster.

Quod secrete complet, et interim accepto aspersorio cum aqua benedicta de manu Diaconi, aspergit sepulturam, seu lectum, circumcirca ambulans, incipiens a sua parte dextera , tertio aspergens quamlibet lecti partem lateralem , Diacono a dextris comitante et fimbrias pluvialis sublevante , et dum transibit ante alios Prælatos, illos salutabit, et similiter cruci reverentiam faciet transiens ante illam ad pedem lecti. Postquam cum aspersorio circumierit lectum, et ad locum suum redierit, ibidem ab eodem Diacono capiet thuribulum , et lectum similiter circumcirca ihurificabit, tertio in qualibet parte laterali thuribulum ducens , et cum redierit post thurificationem ad locum suum, ante scabellum stans, intelligibili voce dicet Versiculos :

Et ne nos inducas in tentationem. B. Sed libera nos a malo.

V. A porta inferi. §. Erue, Domine, animam ejus.

. Requiescat in pace. §. Amen. ř. Domine , exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. 4. Dominus vobiscum. R. Et cam spiritu tuo.

OREMUS. Absolve, quæsumus Domine, animam famuli tui N. ab omni vinculo delictorum, ut in resurrectionis gloria inter Sanctos et Electos tuos resuscitatus respiret. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Qua finita, omnes similiter sedent cum mitra, et Chorus cantat Responsorium 1 toni :

Libera me, Domine, de morte æterna, in die illa tremenda. * Quando coeli movendi sunt, et terra. * Dum veneris judicare sæculum per ignem. . Tremens factus sum ego , et timeo, dum discussio venerit, atque ventura ira. * Quando cæli movendi sunt, et terra. . Dies illa, dies iræ, calamitatis et miseriæ, dies magna, et amara valde. * Dum veneris. ¥. Requiem æternam etc. * Libera me Domine.

Tunc duo Acolythi cum thuribulo, et navicula, et aqua benedicta, et aspersorio, accedent ad dexteram Prælati, qui Missam celebravit. Incepto Versiculo :

Requiem æternam etc.

Acolythus dabit naviculam Diacono, et ipse accedet cum thuribulo ante dictum Prælatum qui, ministrante Diacono naviculam, imponet thus in thuribulum; finito Responsorio, Chorus cantat :

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

Et cum dicitur primum Kyrie eleison, surgunt omnes detectis capitibus, et ultimo Kyrie eleison dicto, prædictus prælatus dicit voce intelligibili :

Pater noster.

Quod secrete complet, et interim accepto aspersorio cum aqua benedicta de manu Diaconi, aspergit sepulturam, seu lectum ; circumcirca ambulans, incipiens a sua parte dextera, tertio aspergens quamlibet lecti partem lateralem, Diacono a dextris comitante et fimbrias pluvialis sublevante, et dum transibit ante alios Prælatos, illos salutabit, et similiter cruci reverentiam faciet, transiens ante illam ad pedes lecti. Postquam cum aspersorio circumierit lectum, et ad locum suum redierit, ibidem ab eodem Diacono capiet thuribulum, et lectum similiter circumcirca thu

rificabit, tertio in qualibet parte laterali thuribulum ducens, et cum redierit post thurificationem ad locum suum, ante faldistorium stans intelligibili voce dicet Versiculos :

Et ne nos inducas in tentationem. . Sed libera nos a malo.

. A porta inferi. ħ. Erue, Domine, animam ejus.

V. Requiescat in pace. . Amen.

Ň. Domine exaudi orationem meam, R. Et clamor meus ad te veniat. . Dominus vobiscum. ß. Et cum spiritu tuo.

OREMUS. Absolve, quæsumus Domine , animam famuli tui N. ut defunctus sæculo tibi vivat, et quæ per fragilitatem carnis humana conversatione commisit, tu venia misericordissimæ pietatis absterge. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde dicit idem Pontifex benedicens lectum :

*. Requiem æternam dona ei, Domine. R. Et lux perpetua luceat ei.

Tum duo ex cantoribus dicunt alta voce :
Requiescat in pace. R. Amen.

Quo dicto, Prælati ipsi qui mitris utuntur, illas recipiunt, et omnes eo ordine, quo venerunt, revertuntur ad sacristiam, vel alium locum idoneum, ubi deponunt sacras vestes, et ad propria quisque revertitur.

Absolutiones istas quatuor vel quinque non semper in omnibus exequiis fieri convenit, sed tantum in primis exequiis, que fieri solent post obitum.

In exequiis vero anniversariis non debent fieri hujusmodi quatuor absolutiones, sed una tantum

per Prælatum celebrantem, post Missam, vel si adesset castrum doloris, vel alius locus, quo eundum esset ad absolvendum. Celebrans solus paratus, ut supra, præcedente cruce cum omnibus ministris superius narratis et sequentibus cum suis Capellanis accedet ad castrum doloris, et ibidem dispositis ministris, ut supra dictum est, stans ante suum faldistorium in capite lecti, dicit Orationem : Non intres in judicium cum servo tuo etc., in tono prædicto; qua finita, sedet, et Chorus cantat Responsorium : Libera me Domine etc., et Kyrie eleison, ut supra.

Prælatus vero imponit incensum, ac aspergit, et incensat lectum ordine quo supra dictum est, et demum dicit unam ex quinque prefatis Orationibus, quam maluerit, et in fine dicto Responsorio, Requiem æternam, etc., ordine, quo venit, revertitur ad sacristiam, vel alium locum deputatum, et ibidem depositis paramentis, recedit ad propria. Quod similiter servari poterit etiam in primis exequiis, ubi commode quatuor Prælati, qui post Missam, ut supra dictum est, absolvant, haberi non poterunt.

DE SCRUTINIO SEROTINO,

QUO ANTIQUI UTEBANTUR ANTEQUAM ELECTUS IN

EPISCOPUM CONSECRARETUR. Scrutinii serotini ordo hic erat : Sabbato ante Dominicam ad consecrandum Electum statutam, hora vespertina Metropolitanus residebat super faldistorium in atrio Ecclesiæ, vel in alio solito, vel quo maluerat loco paratum. Et Suffraganei Episcopi duo ad minus ad hoc specialiter conto

« PoprzedniaDalej »