Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

loci in medio, ita ut crucem directo respiciat. Omnibus sic ordinatis, surget celebrans detecto capite, omnibus similiter surgentibus, et incipiet in tono Lectionis, absolute Orationem :

Non intres in judicium cum servo tuo , Domine, quoniam nullus apud te justificabitur homo, nisi per te omnium peccatorum ei tribuatur remissio; non ergo eum tua, quæsumus , judicialis sententia premat , quem tibi vera supplicatio fidei Christianæ commendat, sed gratia tua illi succurrente, mereatur evadere judicium ultionis , qui dum viveret insignitus est signaculo sanctæ Trinitatis. Per Cbristum Dominum nostrum. H. Amen.

Qua finita, omnes sedent coopertis capitibus, et Cantores incipiunt Responsorium 4 toni :

Subvenite Sancti Dei , occurrite Angeli Domini, suscipientes animam ejus, Offerentes eam in conspectu Altissimi. ř. Suscipiat te Christus , qui vocavit te, et in sinum Abrahæ Angeli deducant te. * Offerentes eam etc. ^. Requiem æternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. * Offerentes eam etc.

Tunc duo Acolythi cum thuribulo, et navicula, et aqua benedicta, et aspersorio accedent ad angulum dexterum capitis, ubi est dignior Prælatus; et se ad ejus dexteram collocabunt. Incepto Versiculo :

Requiem aeternam etc.

Acolythus dabit naviculam Diacono, et ipse accedet cum thuribulo ante dictum digniorem Prelatum, qui, ministrante Diacono naviculam, imponet thus in thuribulum; finito Responsorio, Chorus cantat :

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

Et dum dicitur primum Kyrie eleison surgunt omnes detectis capitibus , et ultimo Kyrie eleison dicto, prædictus dignior Prælatus dicit voce intelligibili :

Pater noster.

Quod secrete complet, et interim, accepto aspersorio cum aqua benedicta de manu Diaconi, aspergit sepulturam, seu lectum mortuorum, circumcirca ambulans, incipiens a sua parte destera, tertio aspergens quamlibet lecti partem lateralem, Diacono a dextris comitante et fimbrias pluvialis sublevante, et dum transibit ante alios Prælatos, illos salutabit, et similiter cruci rererentiam faciet transiens ante illam ad pedes lecti. Postquam cum aspersorio circumierit lectum, et ad locum suum redierit, ibidem ab eodem Diacono capiet thuribulum, et lectum similiter circumcirca thurificabit, tertio in qualibet parte laterali thuribulum ducens, et cum redierit post thurificationem ad locum suum, ante scabellum stans, intelligibili voce dicit Versiculos:

Et ne nos inducas in tentationem. Ř. Sed libera nos a malo.

Ť. A porta inferi. R. Erue, Domine , animam ejus.

. Requiescat in pace. R. Amen. ů. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. . Dominus vobiscum. §. Et cum spiritu tuo.

OREMUS. Deus, cui omnia vivunt, et cui non pereunt moriendo corpora nostra, sed mutantur in melius; te supplices deprecamur, ut suscipi jubeas animam famuli tui N. per manus sanctorum Angelorum tuo

[ocr errors]

rum deducendam in sinum amici tui Abrahæ patriarchæ, resuscitandamque in novissimo judicii magni die; et quidquid vitiorum , diabolo fallente, contraxit, tu pius et misericors abluas indulgendo. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Qua finita , omnes sedent cum mitra, et Chorus cantat Responsorium 4 toni :

Qui Lazarum resuscitasti a monumento fætidum, * Tu eis, Domine, dona requiem et locum indulgentiæ, t. Qui venturus es judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. * Tu eis. ¥. Requiem æternam etc. Tu eis.

Tunc duo Acolythi cum thuribulo, et navicula, et aqua benedicta , et aspersorio accedent ad secundum digniorem Prælatum sedentem in angulo ad sinistrum pedem , et se ad ejus dexteram collocabunt. Incepto Versiculo :

Requiem æternam etc.

Acolythus dabit naviculam Diacono, et ipse accedet cum thuribulo ante dictum secundum digniorem Prælatum, qui, ministrante Diacono naviculam, imponet thus in thuribulum ; finito Responsorio, Chorus cantat :

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

Et dum dicitur primum Kyrie eleison, surgunt omnes detectis capitibus, et ultimo Kyrie eleison dicto, prædictus secundus dignior Prælatus dicit voce intelligibili :

Pater noster.

Quod secrete complet, et interim accepto aspersorio cum aqua benedicta de manu Diaconi, aspergit sepulturam, seu lectum, circumcirca ambulans, incipiens a sua parte dextera, tertio aspergens quamlibet lecti partem lateralem, Diacono a dextris comitante et fimbrias pluvialis

sublevante , et dum transibit ante alios Prelatos, illos salutabit, et similiter cruci reverentiam faciet, transiens ante illam ad pedes lecti. Postquam cum aspersorio circumierit lectum, et ad locum suum redierit, ibidem ab eodem Diacono capiet thuribulum, et lectum similiter circumcir. ca thurificabit, tertio in qualibet parte laterali thuribulum ducens , et cum redierit post thurifcationem ad locum suum, ante scabellum stans, intelligibili voce dicet Versiculos :

Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo.

. A porta inferi. Ę Erue, Domine, animam ejus. . Requiescat in pace. R. Amen. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. *. Dominus vobiscum. Ķ. Et cum spiritu tuo.

OREMUS. Fae, quæsumus Domine, hanc cum servo tuo N. defuncto misericordiam, ut factorum suorum in pænis non recipiat vicem, qui tuam in votis tenuit voluntatem; ut sicut hic eum vera fides junxit fdelium turmis, ita eum illic tua miseratio societ choris angelicis. Per Christum Dominum nostrum.

R. Amen.

Qua finita, omnes similiter sedent cum mitra, et Chorus cantat Responsorium 8 toni :

Domine, quando veneris judicare terram, ubi me abscondam a vultu iræ tuæ? * Quia peccavi nimis in vita mea. Ņ. Commissa mea pavesco, et ante te erubesco : dum veneris judicare, noli me condemnare. * Quia peccavi. N. Requiem æternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. * Quia peccavi.

Tunc duo Acolythi cum thuribulo, et navicula,

[ocr errors]

Tumia s i Des

s et aqua benedicta , et aspersorio accedent ad ter***

tium digniorem Prælatum sedentem in angulo ad sinistrum humerum, et se ad ejus dexteram collocabunt. Incepto Versiculo :

Requiem æternam etc.

Acolythus dabit naviculam Diacono, et ipse accedet cum thuribulo ante dictum tertium dina gniorem Prælatum qui, ministrante Diacono

2 naviculam, imponet thus in thuribulum ; finito - Responsorio, Chorus cantai :

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

Et cum dicitur primum Kyrie eleison, surgunt omnes detectis capitibus, et ultimo Kyrie eleison dicto, prædictus tertius dignior Prælatus dicit voce intelligibili :

Pater noster.

Quod secrete complet, et interim, accepto aspersorio cum aqua benedicta de manu Diaconi, aspergit sepulturam, seu lectum, circumcirca ambulans, incipiens a sua parte dextera, tertio aspergens quamlibet lecti partem lateralem. Diacono a dexteris comitante et fimbrias pluvialis sublevante, et dum transibit ante alios Prælatos, illos salutabit, et similiter cruci reverentiam faciet, transiens ante illam ad pedes lecti. Post

quam cum aspersorio circumierit lectum, et ad ro locum suum redierit, ibidem ab eodem Diacono

capiet thuribulum , et lectum similiter circumcir

ca thurificabit, tertio in qualibet parte laterali paperea thuribulum ducens, et cum redierit post thurifiare , Dil cationem ad locum suum, ante scabellum stans,

intelligibili voce dicit Versiculos :

Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo.

[ocr errors]

Tera film US IN Domites'

dicare i7

[ocr errors]
[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »