Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

sionaliter ei obviam venit extra portam. Ubi Princeps ex equo, vel (quod magis convenit) descendens in terra super tapete stratum genuflerus osculatur crucem, que per Prælatum sibi porrigitur. Deinde sub baldachino ducitur usque ad Ecclesiam ordine supradicto. Interim cantatur Responsorium :

Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de plebe mea. * Manus enim mea auxiliabitur ei. *. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. Manus. ^. Gloria. * Manus.

Deinde cantantur Hymni, vel alia Cantica magis placentia. Cum Princeps Ecclesiam intrat, Prælatus, accepto aspersorio, aspergit eum, deinde alios in genere, et procedunt usque ad altare majus, coram quo Princeps genuflectit super faldistorio ibidem sibi parato, et orat. Prælatus vero ascendit ad cornu Epistolæ altaris, ubi stans versus ad orantem, detecto capite, dicit :

*. Salvum fac Principem nostrum, Domine. ş. Deus meus, sperantem in te.

t. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto. ß. Et de Sion tuere eum.

9. Nihil proficiat inimicus in eo. Ķ. Et filias iniquitatis non apponat nocere ei.

. Fiat pax in virtute tua. . Et abundantia in tnrribus tuis.

$. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. . Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

OREMUS. Deus, cui omnis potestas et dignitas famulatur, da huic famulo tuo Principi nostro N. prosperum suæ dignitatis effectum, in qua te semper timeat,

tibique jugiter placere contendat. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde Prælatus, si sit Episcopus, vel Major, accedit ad medium altaris, et ibi populo solemniter benedicit. Tum, sacris dimissis vestibus , Principem usque ad hospitium comitatur.

ORDO AD RECIPIENDUM

PROCESSIONALITER IMPERATRICEM , VEL REGINAM.

Quando Imperatrix, vel Regina, ad aliquam urbem, aut insigne oppidum venit, Clerus procescessionaliter ei obviam venit extra portam. Imperatrix, vel Regina, ex equo, vel (quod magis convenit) descendens in terra super tapete stratum genuflexa osculatur crucem, quæ per Prælatum sibi porrigitur. Deinde sub baldachino ducitur usque ad Ecclesiam ordine consueto. Interim cantatur Responsorium :

Ista est speciosa inter filias Jerusalem. * Sicut vidisti eam plenam charitate et dilectione in cubilibus et in hortis aromatum. ^. Ista est speciosa quæ ascendit de deserto, deliciis affluens. * Sicut. . Gloria. * Sicut.

Deinde cantantur Hymni, vel alia Cantica magis placentia. Cum Imperatrix, vel Regina Ecclesiam intrat, Prælatus accepto aspersorio aspergit eam, deinde alios in genere, et procedunt usque ad altare majus, coram quo Imperatrix, vel Regina genuflectit super faldistorio ibidem sibi parato, et orat. Prælatus vero ascendit ad cornu Epistolæ altaris, ubi stans versus ad orantem, detecto capite, dicit ;

N. Salvam fac ancillam tuam , Domine, R. Deus meus sperantem in te.

V. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto. ß. Et de Sion tuere eam.

V. Nihil proficiat inimicus in ea. R. Et Filius iniquitatis non apponat nocere ei.

☆ Fiat pax in virtute tua. R. Et abundantia in turribus tuis.

V. Domine, exaudi orationem meam. Ķ. Et clamor meus ad te veniat. ř. Dominus vobiscum. §. Et cum spiritu tuo.

OREMUS. Deus, cujus providentia in sui dispositione non fallitur, ineffabilem clementiam tuam supplices exoramus, ut sicut Esther Reginam Israeliticæ plebis causa salutis ad Regis Assueri thalamum , regnique sui consortium transire fecisti, ita hanc famulam tuam Christianæ plebis salutis gratia ad gratiam tuam transire facias, ut tibi super omnia jugiter placere desideret, et, te inspirante, quæ tibi placita sunt toto corde perficiat, et dextera tuæ potentia illam semper hic et ubique circumdet. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde Prælatus, si sit Episcopus, vel Major, accedit ad medium altaris, et ibi solemniter populo benedicit. Tum, sacris dimissis vestibus, imperatricem, vel Reginam, usque ad hospitium comitatur.

ORDO AD RECIPIENDUM

PROCESSIONALITER PRINCIPISSAM MAGNÆ POTENTIÆ.

Principissa magnee potentiæ recipitur processionaliter eo modo et ordine, prout supra

Imperatrice, vel Regina, dictum est, hoc solo excepto , quod loco Orationis, Deus cujus providentia etc., dicitur hæc sequens.

OREMUS. Quæsumus, omnipotens Deus, ut hanc famulam tuam ubique sapientia tua doceat et confortet; atque eam Ecclesia tua fidelem semper agnoscat. Per Christum Dominum nostrum. ll. Amen.

DE OFFICIO,

QUOD POST MISSAM SOLEMNEM PRO DEFUNCTIS AGITUR.

In exequiis alicujus Summi Pontificis, S. R. E. Cardinalis, seu Metropolitani, aut Episcopi proprii, seu Imperatoris, Regis, vel Ducis magni, aut Domini loci, finita Missa, ordinantur in loco, ubi absolutiones fieri debebunt, in capite loci, in medio, unum faldistorium pro illo qui celebravit, et in quatuor angulis quatuor scabella , videlicet, in quolibet angulo unum scabellum. Subdiaconus accipit crucem processionalem; unus Acolythus accipit thuribulum cum igne, et naviculam cum thure et cochleari, alius Acolythus vas aquæ benedicte cum aspersorio , et duo alii Acolythi duo candelabra cum luminaribus ardentibus capiunt. Interim Prælatus, qui celebravit, apud faldistorium prope altare deponit planetam, et, si placet, poterit deponere dalmaticam et tunicellam, et accipit pluviale nigrum et mitram simplicem; et quatuor alii Prælati (si adsint) accedent ad sacristiam, vel alium locum convenientem et propinquum, ubi quilibet eorum accipit super rochetum, vel (si sit Regularis) supra

superpelliceum , amictum , stolam , pluviale ni: grum, et mitram simplicem, si ea uti possunt, sin minus biretum; et omnes sic parati accedunt apud Prælatum celebrantem paratum, cum quo vadunt ad castrum doloris, seu feretrum, aut sepulturam, vel alium locum, in quo absolutiones fieri consueverunt, hoc ordine : Præcedant duo Acoly

. thi, unus cum thuribulo et navicula incensi; alius cum vase aquæ benedicte, et aspersorio; tum duo alii Acolythi cum duobus aliis candelabris et candelis accensis, in quorum medio eri Subdiaconus, qui in Missa cantavit Epistolam, paratus deferens crucem ; post eum duo juniores Prælati, deinde duo seniores, et quilibet eorum penes se habebit unum Capellanum superpelliceo ! indutum qui mitra sibi serviat, et unum scutiferum qui cereum accensum portet. Ultimo loco incedet Prælatus qui Missam celebravit, ad sinistram habens Diaconum paratum, qui eum comitetur; et post eum Capellani superpelliceis induti. Si rero non adsint quatuor Prælati, loco defcientium parantur digniores Canonici Ecclesie, rel alii in dignitate constituti supra superpellicea pluvialibus nigris; et ordine supradicto procedunt ad locum absolutionis, ubi cum fuerint, locantur hoc ordine : Thuriferarius cum Acolytho deferente aquam benedictam subsistunt in capite loci a parte dextera. Acolythi vero ceroferarii, ac Subdiaconus cum cruce vadunt ad pedes loci, et Subdiaconus cum cruce collocabit se in medio eorum. Junior Prælatus sedebit in scabello in angulo castri doloris ad pedem dexterum ; alius post eum in angulo ad humerum; sinistrum tertius in angulo ad pedem sinistrum ; quartus qui erit senior, in angulo ad humerum dexterum loci. Celebrans vero sedebit in faldistorio in capite

« PoprzedniaDalej »