Obrazy na stronie
PDF
ePub

OREMUS. Absolve, quæsumus Domine, animas famulorum famularumque tuarum , ab omni vinculo delictorum , ut in resurrectionis gloria inter Sanctos et electos tuos resuscitati respirent. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

His peractis, depositis stola et pluviali nigris, seu violaceis, et assumptis albis, incipit visitationem a Sanctissima Eucharistia, ad Baptisterium, inde ad sancta Olea, ad sacras Reliquias, tum ad Altaria , et Capellas, et Sacras Imagines, item ad sacristiam, et cæmeterium se confert; post ad ædes Canonicales, hospitalia, confraternitates, et alia loca pia. Poterit postea Pontifex confirmare pueros, præmissa monitione, et aliis servatis, prout supra in principio de confirmandis dictum est.

Expedita itaque Confirmatione, el benedictis ornamentis, si qua benedicenda sunt, depositisque indumentis Ecclesiasticis, confessiones, et deinde querelas, si quæ sunt, audit. Tum de conversatione Cleri, et populi, ac qualiter spiritualia, et temporalia in ipsa Ecclesia ministrantur; et de libris ac ornamentis diligenter de plano inquirit.

Peracta demum visitatione illius loci, et omnibus expeditis, cum discedere voluerit Pontifex, in suo habitu communi accedit ad Ecclesiam, et stans ante altare in cornu Epistolæ versus ad illud, dicit Psalmum. De profundis, pag. 110, totum cum Requiem æternam, et Antiphona. Si iniquitates. Deinde dicit : Pater noster.

. Et ne nos inducas in tentationem. K. Sed libera nos a malo.

t. A porta inferi. ¥. Erue, Domine, animas eorum.

7. Requiescant in pace. R. Amen.

. Domine, exaudi orationem meam. B. Et clamor meus ad te veniat . Dominus vobiscum ş. Et cum spiritu tuo.

OREMUS. Deus, cujus miseratione aninæ fidelium requiescunt , famulis et famulabus tuis omnibus hic et ubique in Christo quiescentibus , da propitius veniam peccatorun , ut a cunctis reatibus absoluti , tecum sine fine lætentur. Per Christum Dominum nostrum. R.

Amen.
Post hæc discedit, quo voluerit.

ORDO AD RECIPIENDUM

PROCESSIONALITER IMPERATOREM.

Quando Imperator venit ad aliquam urbem, vel oppidum insigne, Clerus urbis obviam venit ei processionaliter, ut dictum est superius de receptione Prælati, vel Legati; tamen extra portam aliquantulum magis remote, quam Prælato et Legato feri solet. Imperator ex equo, vel ( quod magis convenit) descendens in terra super tapete stratum genuflexus osculatur ibidem crucem, et sub baldachino ducitur usque ad Ecclesiam. Processio præcedit immediate Imperatorem, et is qui gladium Imperatori præfert, equitat immediate post Prælatum processionis. Si vero Legatus Apostolicus Imperatorem reciperet, aut cum eo urbem intraret , vel alias secum iret, vel equitaret; ille qui gladium Imperatori præfert, et alius crucem Legati portans, simul ire debent. Crux Legati, quia debetur ei latria , erit a dexteris , et gladius Imperatoris a sinistris. Interim dum procedunt ad Ecclesiam , cantatur Antiphona :

[ocr errors]

Ecce mitto Angelum meum , qui præparabit viam tuam ante faciem meam.

Et post Antiphonam prædictam cantantur Hymni, vel alia Cantica devota, prout magis placebit. Cum imperator descenderit, et intrat Ecclesiam, Prælatus Ecclesiæ, accepto aspersorio, aspergit eum, deinde alios in genere, et procedunt usque ad altare majus, coram quo Imperator genuflectit super faldistorio ibidem sibi parato. Prælatus vero Ecclesiæ ascendit ad cornu Epistoaltaris, ubi stans versus ad orantem, detecto capite, dicit :

*. Deus , judicium tuum Regi da. Đ. Et justitiam tuam filio Regis, ^. Salvum fac N. Imperatorem nostrum,

Domine. R. Deus meus, sperantem in te.

V. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto. R. Et de Sion tuere eum.

t. Nihil proficiat inimicus in eo. Ę Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.

7. Fiat pax in virtute tua. R. Et abundantia in turribus tuis.

. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat.

r. Dominus vobiscum. Ę. Et cum spiritu tuo.

OREMUS.

Deus , in cujus manu sunt corda Regum , inclina ad preces humilitatis nostræ aures misericordiæ tuæ, et imperatori nostro famulo tuo N. regimen tuæ sapientiæ appone, ut haustis de tuo fonte consiliis, et tibi placeat , et super omnia regna præcellat.

Prætende , Domine, quæsumus , famulo tuo N. Imperatori nostro dexteram cælestis auxilii, ut te toto corde perquirat , et quæ digne postulat, asse

qui mereatur. Per Christum Dominum nostrum.

R. Amen.

Deinde si Prælatus sit Episcopus, vel Major, stans ante altare benedicit solemniter populo dicens : Sit nomen Domini benedictum etc.

Intellige, si non sit præsens Legatus, quia benedicet Legatus, si sit præsens ibi. Qua benedictione data, depositis sacris vestibus, associat Imperatorem usque ad ejus hospitium. Si autem Prælatus ipse non sit Episcopus, vel Major, finitis Orationibus prædictis, depositis vestibus sacris, associat, ut supra.

ORDO AD RECIPIENDUM

PROGESSIONALITER REGEM.

[ocr errors]

Quando Rex ad aliquam urbem aut oppidum insigne venit, Clerus processionaliter obviam vadit ei extra portam, ubi Rex ex equo, vel (quod magis convenit) descendens in terra super tapete stratum genu flexus osculatur crucem, que per Prælatum sibi porrigitur. Deinde sub baldachino ducitur usque ad Ecclesiam ordine supradicto. Interim cantatur Responsorium :

Elegit eum Dominus, * Et excelsum fecit illum præ Regibus térræ. Ť. Glorificavit eum in conspectu Regum, et non confundetur. * Et. ^. Gloria.

* Et.

Deinde cantantur Hymni, vel alia cantica magis placentia. Cum Rex Ecclesiam intrat, Prælatus, accepto aspersorio, aspergit eum , deinde alios in genere, et procedunt usque ad altare majus,

coram quo Rex genuflectit super faldistorio ibidem sibi parato, et orat. Prælatus vero ascendit ad cornu Epistolæ altaris, ubi stans versus ad orantem, detecto capite, dicit :

* Deus, judicium tuum Regi da. ķ. Et justitiam tuam filio Regis.

. Salvum fac Regem nostrum, Domine. R. Deus meus, sperantem in te.

V. Mitte ei, Domine , auxilium de Sancto. R. Et de Sion tuere eum.

1. Nihil proficiat inimicus in eo. . Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.

t. Fiat pax in virtute tua. R. Et abundantia in turribus tuis.

ř. Domine, exaudi orationem meam. §. Et clamor meus ad te veniat. v. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

OREMUS. Deus, cui omnis potestas et dignitas famulatur, da huic famulo tuo Regi nostro N. prosperum suæ dignitatis effectum , in qua te semper timeat , tibique jugiter placere contendat. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde Prælatus, si sit Episcopus, vel Major, accedit ad medium altaris, et ibi populo solemniter benedicit. Tum, sacris dimissis vestibus, Regem usque ad hospitium comitatur.

ORDO AD RECIPIENDUM

PROCESSIONALITER PRINCIPEM MAGNÆ POTENTIÆ.

Quando Princeps magne potentiæ ad aliquam urbem aut insigne oppidum venit, Clerus proces

« PoprzedniaDalej »