Obrazy na stronie
PDF
ePub

Qua finita, Pontifex surgens ascendit ad altare majus, osculaturque illud in medio, et ibidem populo solemniter benedicit.

Deinde, vel in medio Missæ , versus ad populum sedens proponit populo causas adventus sui, quia sacri Canones, et Ecclesiasticus ordo hoc fieri præcipiunt propter multa.

Primo ad absolvendas animas defunctorum.

Secundo, ut sciat et videat qualiter Ecclesia ipsa spiritualiter et temporaliter gubernetur; quomodo se habeat in ornamentis; qualiter ibi Ecclesiastica Sacramenta ministrantur, et divina officia peraguntur; quale servitium ibi impenditur ; qualis sit vita ministrorum et populi; ut ex officio inquisitionis suæ, per eum, si qua in præmissis corrigenda fuerint, corrigantur et emendentur.

Tertio ad adulteria, fornicationes, sacrilegia, divinationes, et similia publica in populo punienda, ad quod interdum non sufficiunt Ecclesiarum Rectores : ostendens diligenter populo, quam damnabilia et detestanda sunt crimina ipsa.

Quarto propter casus, qui de jure, vel consuetudine, ad Episcopum dumtaxat pertinere noscuntur, qui in Constitutionibus synodalibus continentur , in quibus nullus alius se intromitlere potest ; protestans plebi, quod si quis , vel si qua in aliquo ipsorum casuum , vel in quocumque alio , consilio ejus indiguerit, paratus sit benigne audire, et consilium , et absolutionem impendere : ac pænitentiam misericorditer injungere salutarem.

Quinto ad cxhibendum Sacramentum Confirmationis , cujus solus Episcopus ordinarius minister est.

Deinde inducit diligenter populum ad pænitentiam, et instruit in Ecclesiasticis Sacramentis, et in Articulis Fidei, et qualiter debent declinare a malo,

et facere bonum; fugere vitia, et sectari virtutes ; alteri non facere, quod sibi fieri nolunt. His expletis, fit populi confessio, et absolutio generalis , et indulgentia datur per Pontificem. Post hæc Pontifex, deposita cappa , induitur amictu , stola, pluviali violacei vel nigri coloris, et mitra simplici , et stans cum mitra juxta altare, versus ad populum incipit Antiphonam : Si iniquitates.

Postea cum ministris seu Capellanis suis dicit Psalmum De profundis clamavi ad te Domine, totum, ut supra, pag. 110, et in fine :

Requiem æternam * dona eis Domine. Et lux perpetua luceat eis.

Tum dicit totam antiphonam :

Si iniquitates observaveris Domine : Domine , quis sustinebit?

Qua dicta, deposita mitra, dicit :
Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
Pater noster.

Quod secrete completur. Et interim , accepto aspersorio , cum aqua benedicta , tertio aspergit ante se; deinde imposito incenso in thuribulo, et illo benedicto, eodem modo incensat. Quo facto, pronuntiat Versus :

Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo.

. In memoria æterna erunt justi. R. Ab auditione mala non timebunt.

*. A porta inferi. R. Erue, Domine, animas eorum.

V. Requiem æternam dona eis, Domine. R. Et lux perpetua luceat eis.

ř. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat.

v. Dominus vobiscum. §. Et cum spiritu tuo.

[ocr errors]

OREMUS. Deus, qui inter Apostolicos Sacerdotes famulos tuos Pontificali fecisti dignitate vigere ; præsta, quæsumus, ut eorum quoque perpetuo aggregen. tur consortio. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde aqua benedicta, thuriferario, duobus ceroferariis, cruce, et Clero præcedentibus, et cantantibus Responsorium :

Qui Lazarum resuscitasti a monumento foetidum, Tu eis, Domine, dona requiem, et locum indulgentiæ. . Qui venturus es judicare vivos, et mortuos , et sæculum per ignem. * Tu eis Domine.

Pontifex cum mitra exit ad cæmeterium, interim dicens cum ministris suis Antiphonam :

Si iniquitates :

Deinde Psalmum 129. De profundis clamavi, totum ut supra, pag. 110, et in fine. Requiem æternam dona eis Domine. R. Et lux perpetua * luceat eis.

Et Antiphona repetitur.
Si iniquitates etc.

Quibus omnibus dictis, cum fuerint in medio cameterii , subsistunt suo ordine , et Chorus cantat Responsorium :

Libera me, Domine, de morte æterna, in die illa tremenda. * Quando cæli movendi sunt, et terra. * Dum veneris judicare sæculum per ignem. 7. Tremens factus sum ego , et timeo, dum discussio venerit, atque ventura ira. * Quando cæli movendi sunt et terra. . Dies illa, dies iræ, calamitatis, et miseriæ , dies magna, et amara valde. * Dum veneris. ¥. Requiem æternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis.

[ocr errors]

Tum repetitur Responsorium :
Libera me Domine etc.

Usque ad primum Versum. Interim dum Responsorium repetitur, offertur per digniorem Ecclesiæ navicella , et per alium exc ministris thuribulum Pontifici, qui imponit incensum more consueto. Responsorio repetilo, Chorus cantat :

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

Mox Pontifex, mitra deposita, convenienti voce dicit : Pater noster, reliqua secreto.

Deinde aspergit, et incensat, prout fecit in Ecclesia. Quo facto, dicit versus :

*. Et ne nos inducas in tentationem. . Sed libera nos a malo.

. In memoria æterna erunt justi. §. Ab auditione mala pon timebunt.

*. A porta inferi. Ã. Erue , Domine, animas eorum.

1. Requiem æternam dona eis, Domine. R. Et lux perpetua luceat eis.

. Domine , exaudi orationem meam. Ķ. Et clamor meus ad te veniat.

. Dominus vobiscum. . Et cum spiritu tuo.

OREMUS.

Deus, qui inter Apostolicos Sacerdotes famulos tuos Sacerdotali fecisti dignitate vigere: præsta quæsumus, ut eorum quoque perpetuo aggregentur consortio.

Deus , veniæ largitor , et humanæ salutis amator, quæsumus clementiam tuam, ut nostræ congregationis fratres, propinquos, et benefactores , qui ex hoc sæculo transierunt, beata Maria semper Virgine intercedente , cum omnibus Sanctis tuis ad perpetuæ beatitudinis consortium pervenire concedas.

Deus cujus miseratione animæ fidelium requiescunt, famulis et famulabus tuis omnibus hic et ubique in Christo quiescentibus, da propitius veniam peccatorum ; ut a cunctis reatibus absoluti tecum sine fine lætentur. Per Christum Dominum nostrum, æ. Amen.

*. Requiem æternam dona eis, Domine. . Et lux perpetua luceat eis.

Tum duo Cantores dicunt :
V. Requiscant in pace. R. Amen.

Et mox Pontifex, elevata dextera, producit signum crucis ab omni parte super cæmeterium. Tum accepta mitra per Pontificem, revertuntur omnes ad Ecclesiam, ordine quo venerunt. Choro dicente congruenti voce sine nota totum Psalmum.

Miserere mei Deus, * secundum magnam misericordiam tuam, ut supra, pag. 97, cum *. Requiem æternam * dona eis Domine. §. Et lux perpetua * luceat eis.

Quem etiam Pontifex ipse dicit voce demissa cum ministris, seu Capellanis suis : quibus dictis, et cum ad Chorum ante majus altare pervenerit Pontifex, deposita mitra, stans ibidem in medio , versus ad altare, dicit ;

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
Pater noster, reliqua secreto; deinde dicit :

t. Et ne nos inducas in tentationem, B. Sed libera nos a malo.

#. A porta inferi. R. Erue, Domine, animas eorum.

. Domine , exaudi orationem meam, ß. Et clamor meus ad te veniat

t. Dominus vobiscum. ß. Et cum spiritu tuo.

« PoprzedniaDalej »