Obrazy na stronie
PDF
ePub

ordinatis dalmatica indutus Evangelium dicet. Ordinati autem statim, suggerente Archidiacono, redeunt ad loca sua.

DE ORDINATIONE PRESBYTERI.

PRO ORDINATIONE PRESBYTERORUM PARENTUR OLEUM CATECHUMENORUM; CALIX CUM VINO ET AQUA; PATENA, ET HOSTIA DESUPER POSITA; MEDULLA PANIS. ET BACILE CUM BUCCALI PRO MANIBUS ABLUENDIS, QUAS SINGULI AD SUAS MAPPULAS EXTERGUNT.

Diaconis ordinatis, Pontifex ad sedendum in sede sua, vel in faldistorio in plano juxta cornu Epistolæ accedit, et cantatur Tractus, usque ad ultimum Versum exclusive; vel, si sit infra Octavam Pentecostes, Tractus et Sequentia, usque ad ultimum Versum exclusive. Interim accedunt duo Capellani cum libro et candela ante Pontificem, qui ex eo legit ipsum Tractum et Sequentiam usque ad ultimum Versum exclusive. Deinde Pontifex cum mitra revertitur ante altare, ubi sedet super faldistorium.

Tunc Archidiaconus vocat ordinandos voce intelligibili, dicens : Accedant qui ordinandi sunt ad ordinem Presbyteratus.

Et mox nominatim leguntur per notarium, prout supra dictum est, nulla tamen de titulo facta mentione. Tunc illi more Diaconorum parati amictu, alba, cingulo, stola, et manipulo, tenentes planetas super brachium sinistrum complicatas, et in manu dextera candelas ac mappulas albas pro ligandis manibus, ad Pontificem accedunt, et coram eo in modum corona se disponunt.

Tunc Archidiaconus præsentat ordinandos Pontifici, dicens:

Revendissime pater, postulat sancta mater Ec

clesia catholica, ut hos præsentes Diaconos ad onus Presbyterii ordinetis.

Et Pontifex interrogat, dicens:

Scis illos esse dignos?

Respondet Archidiaconus:

Quantum humana fragilitas nosse sinit, et scio, et testificor ipsos dignos esse ad hujus onus officii.

Pontifex dicit: Deo gratias.

Et annuntiat clero, et populo, dicens:

Quoniam, fratres charissimi, rectori navis et navigio deferendis eadem est vel securitatis ratio, vel communis timoris; par eorum debet esse sententia, quorum causa communis existit. Neque enim fuit frustra a Patribus institutum, ut de electione illorum, qui ad regimen altaris adhibendi sunt, consulatur etiam populus: quia de vita et conversatione præsentandi, quod nonnumquam ignoratur a pluribus, scitur a paucis; et necesse est, ut facilius ei quis obedientiam exhibeat ordinato, cui assensum præbuerit ordinando. Horum siquidem Diaconorum in Presbyteros, auxiliante Domino, ordinandorum conversatio (quantum mihi videtur) probata et Deo placita existit, et digna (ut arbitror) ecclesiastici honoris augmento. Sed ne unum fortasse vel paucos, aut decipiat assensio, vel fallat affectio, sententia est expetenda multorum. Itaque quid de eorum actibus aut moribus noveritis, quid de merito sentiatis, libera voce pandatis; et his testimonium Sacerdotii magis pro merito, quam affectione aliqua tribuatis. Si quis igitur habet aliquid contra illos, pro Deo et propter Deum, cum fiducia exeat, et dicat; verumtamen memor sit conditionis suæ.

Postea Pontifex, facta aliqua mora, convertens sermonem suum ad ordinandos, admonet eos, di

cens :

Consecrandi, filii dilectissimi, in Prebyteratus officium, illud digne suscipere, ac susceptum laudabiliter exequi studeatis. Sacerdotem etenim oportet offerre, benedicere, præesse, prædicare, et baptizare. Cum magno quippe timore ad tantum gradum ascendendum est; ac providendum, ut cœlestis sapientia, probi mores, et diuturna justitiæ observatio ad id electos commendent. Unde Dominus præcipiens Moysi, ut septuaginta viros de universo Israel in adjutorium suum eligeret, quibus Spiritus sancti dona divideret, suggessit : Quos tu nosti, quod senes populi sunt. Vos siquidem in septuaginta viris, et senibus signati estis, si per Spiritum septiformem, Decalogum legis custodientes, probi et maturi in scientia similiter et opere eritis. Sub eodem quoque mysterio, et eadem figura in novo Testamento Dominus septuaginta duos elegit, ac binos ante se in prædicationem misit; ut doceret verbo simul et facto, ministros Ecclesiæ suæ, fide et opere debere esse perfectos, seu geminæ dilectionis, Dei scilicet et proximi, virtute fundatos. Tales itaque esse studeatis, ut in adjutorium Moysi et duodecim Apostolorum, Episcoporum videlicet catholicorum, qui per Moysen et Apostolos figurantur, digne per gratiam Dei eligi valeatis. Hac certe mira varietate Ecclesia sancta circumdatur, ornatur et regitur, cum alii in ca Pontifices, alii minoris ordinis Sacerdotes, Diaconi et Subdiaconi, diversorum ordinum viri consecrantur; et ex multis, et alternæ dignitatis membris unum Corpus Christi efficitur. Itaque, filii dilectissimi, quos ad nostrum adjutorium, fratrum nostrorum arbitrium consecrandos elegit, servate in moribus vestris

castæ et sanctæ vitæ integritatem. Agnoscite quod agitis imitamini quod tractatis; quatenus mortis Dominicæ mysterium celebrantes, mortificare membra vestra a vitiis, et concupiscentiis omnibus procuretis. Sit doctrina vestra spiritualis medicina populo Dei. Sit odor vitæ vestræ delectamentum Ecclesiæ Christi; ut prædicatione, atque exemplo ædificetis domum, id est, familiam Dei; quatenus nec nos de vestra provectione, nec vos de tanti officii susceptione damnari a Domino, sed remunerari potius mereamur. Quod ipse nobis concedat per gratiam suam. R. Amen.

Si non sint factæ ordinationes Subdiaconorum, vel Diaconorum, dicuntur Litaniæ, ut supra in ordinatione Subdiaconorum dictum est, pag. 29.

Post hæc surgunt omnes, et ordinandis coram Pontifice binis, et binis successive genuflectentibus, Pontifex stans ante faldistorium suum cum mitra, et nulla oratione, nulloque cantu præmissis, imponit simul utramque manum super caput cujuslibet ordinandi successive, nihil dicens. Idemque faciunt post eum omnes Sacerdotes, qui adsunt, quorum tres, aut plures, planetis vel saltem cum stolis parati, si commode fieri potest, esse deberent. Quo facto, tam Pontifex, quam Sacerdotes tenent manus dexteras extensas super illos. Et Pontifex stans cum mitra, dicit :

Oremus, fratres charissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad Presbyterii munus elegit, cœlestia dona multiplicet; et quod ejus dignatione suscipiunt, ipsius consequantur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. §. Amen.

Pontifex, deposita mitra, conversus ad altare, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.
Et mox conversus ad ordinandos, dicit:

Exaudi nos, quæsumus, Domine Deus noster, et super hos famulos tuos bene † dictionem sancti Spiritus, et gratiæ Sacerdotalis infunde virtutem; ut, quos tuæ pietatis aspectibus offerimus consecrandos, perpetua muneris tui largitate prosequaris. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus,

Tum, extensis manibus ante pectus, dicit:
Per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.
x. Dominus vobiscum R. Et cum spiritu tuo.
*. Sursum corda. R. Habemus ad Dominum.

. Gratias agamus Domino Deo nostro. R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, æquum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, honorum auctor et distributor omnium dignitatum; per quem proficiunt universa, per quem cuncta firmantur, amplificatis semper in melius naturæ rationalis incrementis, per ordinem congrua ratione dispositum. Unde et Sacerdotales gradus, atque officia Levitarum, Sacramentis mysticis instituta creverunt ut cum Pontifices summos regendis populis præfecisses, ad eorum societatis et operis adjumentum, sequentis ordinis viros et secundæ dignitatis eligeres. Sic in eremo per septuaginta virorum prudentium mentes, Moysi spiritum propagasti; quibus ille adjutoribus usus, in populo innumeras multitudines facile gubernavit. Sic et in Eleazarum et Ithamarum filios Aaron paternæ plenitudinis abundantiam transfudisti; ut ad hostias salutares, et frequentioris officii Sacramenta, ministerium

« PoprzedniaDalej »