Obrazy na stronie
PDF
ePub

secundum traditionem Canonum deponendum et degradandum.

Qua sententia sic, ut præfertur, lata, Pontifex degradator aufert ab illo singula ornamenta sibi juxta Ordinem suum tradita, inchoando ab ultimo ornamento, et descendendo gradatim, continuans usque ad primum, quod in prima Tonsura sibi datum fuit, hoc Ordine.

DEGRADATIO AB ORDINE PONTIFICALI.

Si degradandus sit Archiepiscopus, Pontifex degradator aufert ab eo pallium, sic dicendo: Prærogativa pontificalis dignitatis, quæ in pallio designatur, te exuimus, quia male usus es ea.

Deinde, vel si degradandus sit Episcopus tantum, Pontifex degradator amovet ei mitram, dicendo:

Mitra, pontificalis dignitatis videlicet ornatu, quia eam male præsidendo fœdasti, tuum caput denudamus.

Deinde unus ex ministris tradit degradando librum Evangeliorum, quem Pontifex degradator aufert de manibus degradandi, dicens :

Redde Evangelium; quia prædicandi officio, quo spreta Dei gratia te indignum fecisti, te juste pri

vamus.

Deinde Pontifex degradator amovet annulum de digito degradandi, sic dicens:

Annulum, fidei scilicet signaculum, tibi digne subtrahimus, quia ipsam sponsam Dei Ecclesiam temere violasti.

Tum unus ex ministris tradit degradando in

manus baculum Pastoralem, quem mox Pontifex degradator tollit de manibus degradandi, dicens: Auferimus a te baculum Pastoralem, ut inde correctionis officium, quod turbasti, non valeas exer

cere.

Deinde extractis sibi per ministros chirothecis, Pontifex degradator abradit degradando pollices et manus leviter cum cultello aut vitro, dicens:

Sic spiritualis benedictionis et delibutionis mysticæ gratia, quantum in nobis est, te privamus, ut sanctificandi et benedicendi perdas officium et effectum.

Post hæc Pontifex cum eodem cultello aut vitro abradit leviter caput degradandi, dicens :

Consecrationem, et benedictionem, atque unctionem tibi traditam radendo delemus, et te ab ordine pontificali, quo inhabilis es redditus, abdicamus.

Tum degradando per ministros extrahuntur sandalia.

DEGRADATIO AB ORDINE PRESBYTERATUS.

Ministri tradunt in manus degradandi Calicem cum vino et aqua, ac Patena, et Hostia, quem Pontifex degradator aufert de manibus degradandi, dicens :

Amovemus à te, quin potius amotam esse ostendimus, potestatem offerendi Deo sacrificium, Missamque celebrandi tam pro vivis, quam pro defunctis.

Deinde Pontifex degradator abradit leviter cum cultello vel vitro, pollices et indices utriusque manus degradandi, dicens:

Potestatem sacrificandi, consecrandi, et benedicendi, quam in unctione manuum et pollicum recepisti, tibi tollimus hac rasura.

Quo dicto, Pontifex degradator accipit casulam sive planetam per posteriorem partem caputii, et degradandum exuit, dicens:

Veste sacerdotali charitatem signante te merito expoliamus, quia ipsam, et omnem innocentiam exuisti.

Tum Pontifex degradator aufert a degradando stolam, dicens:

Signum Domini per hanc stolam turpiter abjecisti, ideoque ipsam a te amovemus, quem inhabilem reddimus ad omne sacerdotale officium exercendum.

DEGRADATIO AB ORDINE DIACONATUS.

Ministri tradunt degradando in manus librum Evangeliorum, quem Pontifex degradator tollit de manibus ejus, dicens:

Amovemus a te potestatem legendi Evangelium in Ecclesia Dei, quia id non competit, nisi dignis. Tum Pontifex degradator exuit degradandum dalmatica, dicens:

Levitico ordine te privamus, quia tuum in eo ministerium non implevisti.

Deinde Pontifex degradator amovet degradando stolam de humeris, projiciens eam post tergum, dicens:

Stolam candidam, quam acceperas immaculatam in conspectu Domini perferendam, quia non sie

cognito mysterio, exemplum conversationis tuæ fidelibus præbuisti, ut plebs dicata Christi nomine posset exinde imitationem acquirere, juste a te amovemus, omne Diaconatus officium tibi prohibentes.

DEGRADATIO AB ORDINE SUBDIACONATUS.

Ministri tradunt in manibus degradandi librum Epistolarum, quem Pontifex degradator de manibus illius accipit, dicens :

Auferimus tibi potestatem legendi Epistolam in Ecclesia Dei, quia hoc ministerio indignus es redditus.

Tum Pontifex degradator exuit degradandum tunicella, dicens :

Tunica subdiaconali te exuimus, cujus cor et corpus, timor Domini castus et sanctus in æternum permanens, non constringit.

Deinde Pontifex degradator accipit a degradando manipulum, dicens:

Depone manipulum; quia per fructus bonorum operum, quos designat, non expugnasti spirituales insidias inimici.

Tum Pontifex tangens amictum degradandi, dicit:

Quia vocem tuam non castigasti, ideo amictum a te auferimus.

Post hæc unus ex ministris tradit in manus degradandi urceolos cum vino et aqua, ac bacile cum manutergio, ac Calicem vacuum cum patena. Tum Archidiaconus tollit de manu degradandi urceolos cum vino et aqua, ac bacile cum buccali,

et manutergio. Pontifex vero Calicem vacuum et patenam tollit, dicens :

Potestatem introeundi sacrarium, tangendi pallas, vasa, et alia indumenta sacra, omneque Subdiaconatus ministerium exercendi, a te amovemus.

Deinde ministri exuunt degradandum cingulum, albam et amictum.

DEGRADATIO AB ORDINE ACOLYTHATUS.

Unus ex ministris tradit in manus degradandi urceolum vacuum, quem Pontifex degradator tollit de manibus illius, dicens :

Immunde, vinum et aquam ad Eucharistiam de cetero non ministres.

Tum unus ministrorum tradit in manus degra dandi candelabrum cum cereo extincto, quod Pontifex degradator accipit de manibus illius,

dicens:

Dimitte perferendi visibile lumen officium, quia præbere spirituale moribus neglexisti, atque universum Acolythatus officium hic depone.

DEGRADATIO AB ORDINE EXORCISTATUS.

Unus ex ministris tradit degradando in manus librum Exorcismorum, quem Pontifex degradator tollit de manibus illius, dicens :

Privamus te potestate imponendi manum super energumenos, et dæmones de obsessis corporibus expellendi, omni tibi Exorcistatus officio inter

« PoprzedniaDalej »