Obrazy na stronie
PDF
ePub

ante Evangelium portare; ac legere Prophetias, et Epistolas, ac Lectionem Evangelicam ad Missas, et in eis ministrare Presbytero, vel Episcopo, et fundere aquam in Eucharistiam Sanguinis Christi. Præstante eodem Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. §. Amen.

Tum benedicit ei, ut supra; quo facto, ille osculatur manum dexteram Pontificis, surgensque discedit.

Executionis autem Presbyteratus, Diaconatus, Subdiaconatus, et minorum Ordinum, et privilegii clericalis restitutio fit similiter, prout supra, usque ad manus impositionem, in qua Pontifex cum mitra sedens, dicit:

In nomine Domini. Ego, quamvis peccator, tamen Episcopus, per hanc manus impositionem restituo tibi dilectissimo filio privilegium clericale, et executionem Ordinum et graduum Ostiariatus, Lectoratus, Exorcistatus, Acolythatus, Subdiaconatus, Diaconatus, et Presbyteratus, quibus fueras juste depositus et privatus; ut amodo possis digne custodire ostia domus Domini cum omnibus quæ intra retinentur; et distincte legere de Codice, audiente populo Dei; et abhinc in antea habeas potestatem imponendi manus super energumenos, sive baptizatos, sive Catechumenos; et possis digne accendere luminaria Ecclesiæ, et ante Evangelium portare; ac legere prophetias, et Epistolas, ac Lectionem Evangelicam ad Missas, et in eis ministrare Diacono, Presbytero, et Episcopo, et fundere aquam in Eucharistiam Sanguinis Christi; ac Missas celebrare pro vivis ac defunctis, acceptabiles quoque Hostias offerre Deo, et ministerium Presbyterale devote perficere. Præstante eodem Domino

nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat Deus, in sæcula sæculorum. . Amen.

Tum benedicit ei, ut supra; quo facto, ille osculatur manum dexteram Pontificis, surgensque discedit.

Nunc degradationem subjicimus.

Si Clericus secundum primam formam sententialiter depositus, incorrigibilis appareat, debet excommunicari. Et si postmodum in profundum malorum veniens contempserit, tunc, ut cum Ecclesia non habeat ultra quid faciat, Pontifex debet illum degradare, et curiæ sæculari relinquere, quæ degradatio fit hoc modo:

DEGRADATIONIS FORMA.

Degradandus, indumentis Sacerdotalibus, si Sacerdos sit, indutus; vel Diaconalibus, si sit Diaconus; et sic de reliquis Ordinibus et indumentis, offertur Pontifici. Pontifex vero quasi exequendo sententiam depositionis in illum dudum prolatam, præsente judice sæculari, cui degradandus debet relinqui, publice abradit cum vitro vel cultello vel alio hujusmodi, leviter sine sanguinis effusione, loca manuum illius quæ in collatione Ördinum inuncta fuerunt, et etiam tonsuram, si velit. Et consequenter seriatim et sigillatim detrahit illi omnia insignia, sive sacra ornamenta, quæ in Ordinum susceptione recepit, et demum exuit illum habitu clericali, et induit laicali, dicens publice judici sæculari præsenti, ut illum propter scelera sua sic depositum, degradatum,

expoliatum, et exauctoratum in suum, si velit, forum recipiat.

Et est notandum, quod in hac executione sententiæ non est necessaria coepiscoporum præsentia, nec etiam refert, sive in Ecclesia fiat, sive extra in platea, sive Pontifexdegradans in dutus sit Pontificalibus ornamentis, sive non; et talis degradatio, solemnis depositio vocatur, proprie tamen loquendo, quis a dignitatibus, et honoribus deponitur, sed ab Ordinibus degradatur; et post talem degradationem juste et rite factam solus Romanus Pontifex cum tali dispensat. Episcopus tamen ante ipsam insignium detractionem, et etiam post sententiæ depositionis prolationem dispensare et restituere solo verbo potest, sicut et verbaliter depositus fuit, ut præmissum est.

Sed si, priusquam sæcularis judex in illum animadverterit, talis depositio et degradatio injusta vel nulla inveniatur, tunc non solum verbo, sed etiam facto secundum ea, quæ præmissa sunt, dispensatio et restitutio fiat, et insignia sibi detracta feriatim, sigillatim, et solemniter ei coram altari restituantur. Et, si sit Episcopus, recuperabit orarium, baculum, annulum, sandalia, mitram, et alia insignia Pontificalia; si Presbyter, orarium, et planetam; si Diaconus, orarium et dalmaticam; si Subdiaconus, tunicellam et manipulum. Et reliqui gradus in restitutione sua recuperant ea quæ, cum ordinarentur, receperunt. Poterit tamen (quod convenientius videtur) ad aliorum terrorem actualis degradatio sic fieri.

In primis in publico extra Ecclesiam paratur aliquis eminens congruentis spatii locus, pro degradatione facienda; supra quem ordinatur una credentia simplici tobalea cooperta, supra quam

ponuntur ampulla vini, ampulla aquæ; calix cum patena et hostia; unum vas vini; unum vas aque; liber Evangeliorum; liber Epistolarum; bacile cum buccali, et mantili; unum candelabrum cum candela extincta; liber Exorcismorum; liber Lectionum; claves; Antiphonarium; forcipes, cultellus, aut vitrum; paramenta pro degradando, videlicet, si degradandus sit Archiepiscopus Ordinentur super dictam credentiam superpelliceum; sandalia, cum caligis; amictus; alba; cingulum; manipulus; tunicella; stola; dalmatica; chirothecæ; alia stola; planeta; mi tra; annulus Pontificalis; pallium; baculus pastoralis; et aliqua vestis habitus sæcularis. Si vero degradandus non sit Archiepiscopus, sed Episcopus tantum, omisso pallio, ponuntur super credentiam omnia alia prædicta. Si vero Presbyter tantum, omissis pallio et aliis Pontificalibus paramentis prædictis, ponuntur ibidem omnia alia prædicta. Idem in aliis Ordinibus, etiam in ordinatione credentiæ, observatur. Item paratur in dicto loco faldistorium pro Pontifice degradatore, sedilia pro Officialibus. Vocantur, et ibidem adsint ministri Pontificis; Judex sæcu laris, cui degradatus committatur; Notarius, qui processum degradationis legit (si opus erit, vel Pontifici placet) et barbitonsor.

Hora congruenti ducitur degradandus, sive sit Archiepiscopus, sive quicumque alius, quotidiano suo habitu indutus, super dictum locum ad hoc præparatum; ubi cum fuerit, solvitur, et liber ibidem manet. Tum a Clericis induitur omnibus paramentis sui Ordinis, ut præmittitur, supra credentiam Ordine suo positis; incipiendo a superpelliceo, et continuando usque ad ultimum paramentum sui Ordinis. Quo sic induto, Pontifex

degradator indutus amictu, alba, cingulo, stola, et pluviali rubeis, ac mitra simplici, baculum pastoralem in sinistra tenens, ascendit ad locum prædictum, et ibidem sedet in faldistorio, in convenienti loco sibi parato, versus ad populum, astante sibi judice sæculari. Tum degradandus, sive Archiepiscopus fuerit, sive alius, omnibus sui Ordinis vestibus sacris indutus, et singulis ornamentis ornatus habens in manibus ornamentum ad Ordinem suum spectans, ac si deberet in suo officio ministrare, adducitur ante Pontificem, coram quo genuflectit. Tum Pontifex ut supra sedens, populo in vulgari notificat degradationis hujusmodi causam; deinde contra degradandum sententiam fert in hæc verba, si sit Sacerdos, aut Diaconus, aut Subdiaconus, vel Clericus, et prius hujusmodi sententia lata non sit.

In nomine Pa† tris, et Filii, et Spiritus + sancti. Amen. Quia nos N., Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus N. per viam accusationis, vel, denuntiationis, aut, inquisitionis cognoscentes de crimine N. contra N. Presbyterum, vel, Diaconum, vel, Subdiaconum, seu, Clericum propter ipsius confessionem, vel legitimas probationes, evidenter invenimus eum ipsum crimen commisisse, quod cum non solum grande, sed etiam damnabile et damnosum sit, et adeo enorme, quod exinde non tantum divina majestas offensa, sed et universa civitas commota est, et ob hoc indignus officio et beneficio ecclesiastico sit redditus; idcirco nos auctoritate Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et nostra, ipsum omni hujusmodi officio et beneficio ecclesiastico sententialiter perpetuo privamus in his scriptis, ipsumque ab illis verbo deponimus, et pronuntiamus realiter et actualiter

« PoprzedniaDalej »