Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quam Ecclesiam Dei, veluti tabernaculum, portare et munire debetis ornatu sancto, prædicatu divino, exemplo perfecto. Levi quippe interpretatur additus, sive assumptus. Et vos, filii dilectissimi, qui ab hæreditate paterna nomen accipitis, estote assumpti a carnalibus desideriis, a terrenis concupiscentiis, quæ militant adversus animam; estote nitidi, mundi, puri, casti, sicut decet ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei; ut digne addamini ad numerum ecclesiastici gradus; ut hæreditas et Tribus amabilis Domini esse mereamini. Et quia comministri et cooperatores estis corporis et sanguinis Domini, estote ab omni illecebra carnis alieni, sicut ait Scriptura: Mundamini, qui fertis vasa Domini. Cogitate beatum Stephanum, merito præcipuæ castitatis ab Apostolis ad officium istud electum. Curate, ut quibus Evangelium ore annuntiatis, vivis operibus exponatis; ut de vobis dicatur : Beati pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona. Habete pedes vestros calceatos Sanctorum exemplis, in præparatione Evangelii pacis. Quod vobis Dominus concedat per gratiam

suam.

Deinde, si non sint ordinati Subdiaconi, ordinandi omnes prosternunt se, ubi genuflectebant, et Pontifice ante faldistorium suum genuflectente, dicuntur Litaniæ, et ordinandi per Pontificem benedicuntur, prout supra, pag. 29, in ordinatione Subdiaconi dictum est.

Post hæc ordinandis ab accubitu surgentibus, genuflexis tamen manentibus, Pontifex sedens in faldistorio cum mitra, intelligibili voce alloquitur clerum et populum, dicens :

Commune votum, communis oratio prosequatur; ut hi totius Ecclesiæ prece, qui ad Diaconatus mi

nisterium præparantur, Levitica bene † dictionis ordine clarescant, et spirituali conversatione præfulgentes, gratia sanctificationis eluceant; præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, et Spiritu sancto vivit, et regnat Deus in sæcula sæculorum.

Deinde surgens cum mitra Pontifex, stans versus ad ordinandos dicit, alta voce legendo :

Oremus, fratres charissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad officium Diaconatus dignatur assumere, benedictionis suæ gratiam clementer effundat, eisque consecrationis indultæ propitius dona conservet, et preces nostras clementer exaudiat, ut, quæ nostro gerenda sunt ministerio, suo benignus prosequatur auxilio; et, quos sacris mysteriis exequendis pro nostra intelligentia credimus offerendos, sua bene† dictione sanctificet et confirmet. Per unigenitum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum eo, et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, Deinde, deposita mitra, extensis manibus ante pectus, dicit:

Per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

v. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. v. Sursum corda. R. Habemus ad Dominum. V. Gratias agamus Domino Deo nostro. B. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, honorum dator, ordinumque distributor, atque officiorum dispositor, qui in te manens innovas omnia, et cuncta disponis per verbum, virtutem, sapientiamque tuam, Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, sempiterna providentia præ

paras, et singulis quibusque temporibus aptanda dispensas. Cujus corpus, ecclesiam videlicet tuam, cœlestium gratiarum varietate distinctam, suorumque connexam distinctione membrorum, per legem mirabilem totius compaginis unitam, in augmentum templi tui crescere, dilatarique largiris; sacri muneris servitutem trinis gradibus ministrorum nomini tuo militare constituens; electis ab initio Levi filiis, qui in mysticis operationibus domus tuæ fidelibus excubiis permanentes, hæreditatem benedictionis æternæ sorte perpetua possiderent. Super hos quoque famulos tuos, quæsumus, Domine, placatus intende, quos tuis sacris altaribus servituros in officium Diaconatus suppliciter dedicamus. Et nos quidem tanquam homines, divini sensus et summæ rationis ignari, horum vitam, quantum possumus, æstimamus. Te autem, Domine, quæ nobis sunt ignota non transeunt, te occulta non fallunt. Tu cognitor es secretorum; tu scrutator es cordium. Tu horum vitam cœlesti poteris examinare judicio, quo semper prævales, et admissa purgare, et ea, quæ sunt agenda, concedere.

Hic solus Pontifex manum dexteram extendens, ponit super caput cuilibet ordinando; et nullus alius, quia non ad Sacerdotium, sed ad ministerium consecrantur, dicens singulis:

Accipe Spiritum sanctum ad robur, et ad resistendum diabolo, et tentationibus ejus. In nomine Domini.

Postea prosequitur in primo tono, extensam tenens manum dexteram, usque in finem Præfationis. Emitte in eos, quæsumus, Domine, Spiritum sanctum, quo in opus ministerii tui fideliter exequendi septiformis gratiæ tuæ munere roborentur. Abundet in eis totius forma virtutis, auctoritas modesta,

pudor constans, innocentiæ puritas, et spiritualis observantia disciplinæ. In moribus eorum præcepta tua fulgeant; ut suæ castitatis exemplo imitationem sanctam plebs acquirat; et bonum conscientiæ testimonium præferentes, in Christo firmi et stabiles perseverent; dignisque successibus de inferiori gradu per gratiam tuam capere potiora mereantur.

Quod sequitur, dicit submissa voce legendo, ita tamen quod a circumstantibus possit audiri.

Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. B. Amen.

Post hæc Pontifex sedens cum mitra cuilibet ordinando ante se genuflexo, stolam, quam singuli in manu habent, imponit successive super humerum sinistrum, dicens singulis :

Accipe stolam † candidam de manu Dei; adimple ministerium tuum; potens enim est Deus, ut augeat tibi gratiam suam. Qui vivit, et regnat in sæcula sæculorum. B. Amen.

Faciens supra quemlibet eorum signum crucis; et ministri reflectent capita stolæ, et alligent sub brachio dextro.

Post hæc Pontifex accipiens dalmaticam, induit ea quemlibet successive, usque ad humeros; et sic fit usque ad ultimum, quem ea totaliter induit; et hoc, si una tantum sit dalmatica. Si vero quilibet suam habet, tunc singulos sua totaliter induit, dicens cuilibet:

Induat te Dominus indumento salutis, et vesti mento lætitiæ, et dalmatica justitiæ circumdet te semper. In nomine Domini. R. Amen.

Postremo Pontifex accipit, et tradit omnibus li

brum Evangeliorum, quem manu dextera tangunt, dicens:

Accipite potestatem legendi Evangelium in Ecclesia Dei, tam pro vivis, quam pro defunctis. In nomine Domini. R. Amen.

Quo facto, Pontifex stans ad altare conversus dicit, sine mitra: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua. . Levate.
Et vertens se ad ordinatos, dicit :

Exaudi, Domine, preces nostras, et super hos famulos tuos Spiritum tuæ bene † dictionis emitte; ut cœlesti munere ditati, et tuæ majestatis gratiam possint acquirere, et bene vivendi aliis exemplum præbere. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

OREMUS.

Domine sancte, Pater fidei, spei, et gratiæ, et profectuum remunerator, qui in cœlestibus et terrenis Angelorum ministeriis ubique dispositis, per omnia elementa voluntatis tuæ diffundis effectum: hos quoque famulos tuos spirituali dignare illustrare affectu; ut tuis obsequiis expediti, sanctis altaribus tuis ministri puri accrescant, et indulgentia tua puriores, eorum gradu, quos Apostoli tui in septenarium numerum, beato Stephano duce ac prævio Spiritu sancto auctore, elegerunt, digni existant; et virtutibus universis, quibus tibi servire oportet instructi, tibi complaccant. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Deinde, cum tempus fuerit, aliquis de noviter

« PoprzedniaDalej »