Obrazy na stronie
PDF
ePub

Omnibus confirmatis, Pontifex tergit cum mica panis, et lavat pollicem, et manus super pelvim. Deinde aqua lotionis cum pane fundatur in piscinam sacrarii. Interim dum lavat manus, cantatur sequens Antiphona, vel legitur a ministris; quod etiam in similibus servari debet.

Confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo, quod est in Jerusalem. . Gloria Patri etc.

R. Sicut erat etc. Deinde repetitur Antiphona : Confirma hoc Deus. Qua repetita, Pontifex deposita mitra surgit, et stans versus ad altare, junctis ante pectus manibus, dicit:

*. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. R. Et salutare tuum da nobis.

*. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

*. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Deinde junctis adhuc ante pectus manibus, et omnibus confirmatis devote genua flectentibus, dicit:

OREMUS.

Deus, qui Apostolis tuis sanctum dedisti Spiritum, et per eos, eorumque successores cæteris fidelibus tradendum esse voluisti: respice propitius ad humilitatis nostræ famulatum; et præsta, ut eorum corda, quorum frontes sacro Chrismate delinivimus, et signo sanctæ crucis signavimus, idem Spiritus sanctus in eis superveniens, templum gloriæ suæ dignanter inhabitando perficiat. Qui cum Patre, et eodem Spiritu sancto vivis, et regnas Deus, in sæcula sæculorum. R. Amen.

Deinde dicit:

Ecce sic benedicetur omnis homo, qui timet Do

Et vertens se ad confirmatos, faciens super eos signum crucis, dicit :

Benedicat vos Dominus ex Sion, ut videatis bona Jerusalem omnibus diebus vitæ vestræ, et habeatis vitam æternam. R. Amen.

Expedita itaque Confirmatione, Pontifex sedens, accepta mitra, patrinis et matrinis annuntiat, quod instruant filios suos bonis moribus, quod fugiant mala, et faciant bona, et doceant eos Credo in Deum, et Pater noster, et Ave Maria, quoniam ad hoc sunt obligati.

Hoc Sacramentum potest conferri minus solemniter quocumque die, hora, et loco, ex causa ad arbitrium Episcopi.

DE ORDINIBUS CONFERENDIS.

Quando Episcopus ordinationem facere disposuerit, omnes, qui ad sacrum ministerium accedere voluerint, feria quarta ante ipsam ordinationem, vel quando Episcopo videbitur, ad civitatem evocentur. Episcopus autem Sacerdotibus, et aliis prudentibus viris, peritis divinæ legis, ac in ecclesiasticis functionibus exercitatis, sibi adscitis, ordinandorum genus, personam, ætatem, institutionem, mores, doctrinam, et fidem diligenter investiget, et examinet.

Nullus ad Subdiaconatus Ordinem ante vigesimum secundum, ad Diaconatus ante vigesimum tertium, ad Presbyteratus ante vigesimum quintum ætatis suæ annum promoveatur. Sciant tamen Episcopi, non singulos in ea ætate constitutos debere ad hos Ordines assumi, sed dignos

dumtaxat et quorum probata vita senectus sit. Regulares quoque, nec in minori ætate, nec sine diligenti Episcopi examine ordinentur.

Prima Tonsura non initientur, qui Sacramentum Confirmationis non susceperint, et fidei rudimenta edocti non fuerint; quique legere, et scribere nesciant, et de quibus probabilis conjectura non sit, eos non sæcularis judicii fugiendi fraude, sed ut Deo fidelem cultum præstent, hoc vitæ genus elegisse.

Adminores Ordines promovendi bonum a Parocho, et a magistro scholæ, in qua educantur, testimonium habeant. Hi vero, qui ad singulos majores erunt assumendi, per mensem ante ordinationem Episcopum adeant, qui Parocho, aut alteri, cui magis expedire videbitur, committat, ut nominibus, ac desiderio eorum, qui volent provomeri, publice in Ecclesia propositis, de ipsorum ordinandorum natalibus, ætate, moribus et vita a fide dignis diligenter inquirat, et litteras testimoniales, ipsam inquisitionem factam continentes, ad ipsum Episcopum quamprimum transmittat.

Minores Ordines iis, qui saltem Latinam linguam intelligant, per temporum interstitia, nisi aliud Episcopo magis expedire videretur, conferantur; ut eo accuratius, quantum sit hujus disciplinæ pondus, possint edoceri: ac in unoquoque munere, juxta præscriptum Episcopi, se exerceant; idque in ea, cui adscripti erunt, Ecclesia (nisi forte ex causa studiorum absint); atque ita de gradu in gradum ascendant, ut in eis cum ætate, vitæ meritum et doctrina major accrescat. Quod et bonorum morum exemplum, et assiduum in Ecclesia ministerium, atque major erga Presbyteros et superiores Ordines reverentia, et cre

brior, quam antea, Corporis Christi Communio maxime comprobabunt. Cumque hinc ad altiores gradus, et sacratissima mysteria sit ingressus, nemo iis initietur, quem non scientiæ spes majoribus Ordinibus dignum ostendat. Hi vero non nisi post annum a susceptione postremi gradus minorum Ordinum, ad sacros ordines promoveantur nisi necessitas, aut Ecclesiæ utilitas, judicio Episcopi, aliud exposcat.

Subdiaconi, et Diaconi ordinentur, habentes bonum testimonium, et in minoribus Ordinibus jam probati, ac litteris, et iis, quæ ad Ordinem exercendum pertinent, instructi. Qui sperent, Deo auctore, se continere posse; Ecclesiis, quibus adscribentur, inserviant; sciantque maxime decere, si saltem diebus Dominicis, et solemnibus, cum altari ministraverint, sacram Communionem perceperint. Promoti ad sacram Subdiaconatus Ordinem, si per annum saltem in eo non sint versati, ad altiorem gradum (nisi aliud Episcopo videatur) ascendere non permittantur. Duo sacri Ordines non eodem die, etiam Regularibus, conferantur.

Qui pie et fideliter in ministeriis anteactis se gesserint, et ad Presbyteratus Ordinem assumuntur, bonum habeant testimonium; et hi sint, qui non modo in Diaconatu, ad minus annum integrum, nisi, ob Ecclesiæ utilitatem ac necessitatem, aliud Episcopo videretur, ministraverint; sed etiam ad populum docendum ea, quæ scire omnibus necessarium est ad salutem, ac ad ministranda Sacramenta, diligenti examine præcedente, idonei comprobentur; atque ita pietate, et castis moribus conspicui, ut præclarum bonorum operum exemplum, et vitæ monita ab eis possint expectari.

Illegitimi sine dispensatione Apostolica, ad sacros Ordines promoveri non possunt; ad minores tamen possunt ex dispensatione sui Episcopi ordinari: neque etiam furiosi, amentes, servi, homicide, irregulares, insigni corporis vitio deformes, aut manci ordinari possunt.

Examinentur de Ordine, in quo sunt constituti, et quando, et a quo illum receperunt.

Clericus sæcularis, quamvis alias sit idoneus moritus, scientia, et ætate, ad sacros Ordines non promoveatur, nisi prius legitime constet eum, beneficium ecclesiasticum, quod sibi ad victum honeste sufficiat, pacifice possidere. Id vero beneficium resignare non possit, nisi facta mentione, quod ad illius beneficii titulum sit promotus, neque ea resignatio admittatur, nisi constito quod aliunde vivere commode possit; et aliter facta resignatio nulla sit. Patrimonium vero, vel pensionem obtinentes ordinari posthac non possint, nisi illi, quos Episcopus judicaverit assumendos pro necessitate, vel commoditate Ecclesiarum suarum; eo quoque prius perspecto, patrimonium illud, vel pensionem vere ab eis obtineri, taliaque esse, quæ eis ad vitam sustentandam satis sint: atque illa deinceps sine licentia Episcopi alienari, aut extingui, vel remitti nullatenus possint, donec beneficium ecclesiasticum, sufficiens sint adepti, vel aliunde habeant, unde vivere pos

sint.

Advertat diligenter Pontifex, cum Ordines confert, ne in expressione formarum, vel collatione instrumentorum ipsorum Ordinum deficiat; frequenter Pontificale respiciat, et mature procedat. Moneat ordinandos, quod instrumenta, in quorum traditione character imprimitur, tangant. Secretas morose dicat, ut ordinati ad Sacerdo

« PoprzedniaDalej »