Obrazy na stronie
PDF
ePub

nis præcinctum zona aurea, id est, sanctorum caterva. Si itaque humana fragilitate contingat in aliquo fideles maculari, præbenda est a vobis aqua cœlestis doctrinæ, qua purificati, ad ornamentum altaris et cultum divini sacrificii redeant. Estote ergo talcs, qui sacrificiis divinis, et Ecclesiæ Dei, hoc est corpori Christi, digne servire valeatis, in vera et Catholica fide fundati; quoniam, ut ait Apostolus : Omne quod non est ex fide, peccatum est, schismaticum est, et extra unitatem Ecclesiæ est. Et ideo, si usque nunc fuistis tardi ad Ecclesiam, amodo debetis esse assidui. Si usque nunc somnolenti, amodo vigiles. Si usque nunc ebriosi, amodo sobrii. Si usque nunc inhonesti, amodo casti. Quod ipse vobis præstare dignetur, qui vivit, et regnat Deus in sæcula sæculorum. R. Amen.

Deinde Pontifex accipit, et tradit omnibus Calicem vacuum, cum Patena vacua superposita, quem successive manu dextera singuli tangunt, Pontifice dicente:

Videte, cujus ministerium vobis traditur; ideo vos admoneo, ut ita vos exhibeatis, ut Deo placere possitis.

Et Archidiaconus accipit, et tradit eis urceolos cum vino, et aqua, ac bacile cum manutergio, quæ omnia similiter tangere debent.

Postea surgit Pontifex, et versus ad populum stans cum mitra, dicit:

Oremus Deum, ac Dominum nostrum, fratres charissimi, ut super hos servos suos, quos ad Subdiaconatus officium vocare dignatus est, infundat benedictionem suam, et gratiam; ut, in conspectu ejus fideliter servientes, prædestinata Sanctis præmia consequantur, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo vivit, et regnat in unitate

Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tum deposita mitra, conversus ad altare Pontifex dicit: Oremus.

Et ministri Flectamus genua. R. Levate.

Et mox Pontifex versus ad ordinandos genuflexos, dicit sine mitra :

Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, benedicere dignare hos famulos tuos, quos ad Subdiaconatus officium eligere dignatus es; ut eos in sacrario tuo sancto strenuos, sollicitosque cœlestis militæ instituas excubitores, sanctisque altaribus tuis fideliter subministrent; et requiescat super eos Spiritus sapientiæ, et intellectus; Spiritus consilii, et fortitudinis; Spiritus scientiæ, et pietatis; et repleas eos Spiritu timoris tui, et eos in ministerio divino confirmes; ut obedientes facto, ac dicto parentes, tuam gratiam consequantur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tum Pontifex sedens, accepta mitra, amictum, qui in collo ordinandorum jacet, imponit super caput singulis, dicens:

Accipe amictum, per quem designatur castigatio vocis. In nomine Pa† tris, et Filii, et Spiritus † sancti. . Amen.

Tum immittit manipulum in sinistrum brachium cuilibet, dicens:

Accipe manipulum, per quem designantur fructus bonorum operum. In nomine Pa† tris, et Filii, et Spiritus sancti. R. Amen.

[ocr errors]

Post hæc induit quemlibet tunica; et si tantum unica sit, immittit illam cuilibet solum usque ad

scapulas, ac retrahens, postremum totaliter induit, dicens cuilibet :

Tunica jucunditatis, et indumento lætitiæ induat te Dominus. In nomine Pa† tris, et Fi † lii, et Spiritus sancti. R. Amen.

Postea accipit, et tradit omnibus librum Epistolarum, manu dextera ipsum simul tangentibus, dicens :

Accipite librum Epistolarum, et habete potestatem legendi eas in Ecclesia sancta Dei, tam pro vivis, quam pro defunctis. In nomine Patris, et Fitlii, et Spiritus † sancti. R. Amen.

Omnibus expeditis, suggerente Archidiacono, ordinati redeunt ad loca sua; unus tamen de noviter ordinatis tunica indutus, dicet Epistolam suo tempore.

DE ORDINATIONE DIACONI.

Subdiaconis ordinatis, Pontifex, reassumpta mitra, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium in cornu Epistolæ, ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro et candela, legit Hymnum Benedictus es, vel Alleluia cum Versu Benedictus es, si sit infra Octavam Pentecostes. Interim cantatur a choro dictus Hymnus, vel Alleluia cum suo Versu ut supra. Quo finito, surgit Pontifex deposita mitra, et versus ad altare dicit in competenti tono Gloria in excelsis Deo, si sit infra Octavam Pentecostes, quod dum a choro perficitur, sedet cum mitra. Quo finito, deposita mitra, surgit, et versus ad populum, dicit: Pax vobis, vel Dominus vobiscum, si Gloria in excelsis non

sit dicendum; et conversus ad altare cantat orationem Missæ diei, cum oratione pro ordinatis et ordinandis, sub uno Per Dominum nostrum, videlicet:

ORATIO.

Exaudi, quæsumus Domine, supplicum preces, et devoto tibi pectore famulantes perpetua defensione custodi; ut nullis perturbationibus impediti, liberam servitutem tuis semper exhibeamus officiis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat etc.

Finita oratione, sedet Pontifex, reassumpta mitra, et oblato sibi libro et candela, legit Epistolam. Interim per unum ex Subdiaconis noviter ordinatis cantatur Epistola. Qua finita, surgit Pontifex, et accedit ad faldistorium ante altare cum mitra, et ibi sedet. Promovendi vero ad Ordinem Diaconatus per Archidiaconum vocantur, dicendo:

Accedant, qui ordinandi sunt ad Diaconatum.

Et mox singulatim nominantur per notarium, nulla tamen facta mentione de titulo. Eis igitur amictu, alba, cingulo, et manipulo paratis, ac stolam in sinistra manu, et candelam in dextera, ac dalmaticam super brachium sinistrum tenentibus, et in modum coronæ coram Pontifice genunuflexis, Archidiaconus offerens illos Pontifici, dicit:

Reverendissime pater, postulat sancta mater Ecclesia catholica, ut hos præsentes Subdiaconos ad onus Diaconii ordinetis.

Pontifex interrogat, dicens :
Scis illos dignos esse?

Respondet Archidiaconus:

Quantum humana fragilitas nosse sinit, et scio, et testificor ipsos dignos esse ad hujus onus officii. Et Pontifex dicit : Deo gratias.

Et ad eorum ordinationem procedit. In primis Pontifex cum mitra sedens, clero et populo annuntiat, dicens:

Auxiliante Domino Deo, et Salvatore nostro Jesu Christo, eligimus hos præsentes Subdiaconos in ordinem Diaconii. Si quis habet aliquid contra illos, pro Deo et propter Deum cum fiducia exeat et dicat; verumtamen memor sit conditionis suæ.

Et facta aliquali mora, Pontifex convertens sermonem suum ad ordinandos, admonet eos, dicens : Provehendi, filii dilectissimi, ad Leviticum ordinem, cogitate magnopere ad quantum gradum Ecclesiæ ascenditis. Diaconum enim oportet ministrare ad altare, baptizare, et prædicare. Sane in veteri lege ex duodecim, una Tribus Levi electa est, quæ speciali devotione tabernaculo Dei, ejusque sacrificiis, ritu perpetuo deserviret. Tantaque dignitas ipsi concessa est, quod nullus, nisi ex ejus stirpe, ad divinum illum cultum atque officium ministraturus assurgeret; adeo ut, grandi quodanı privilegio hæreditatis, et Tribus Domini esse mereretur et dici quorum hodie, filii dilectissimi, et nomen et officium tenetis ; quia in ministerium tabernaculi testimonii, id est, Ecclesiæ Dei, eligimini in Levitico officio; quæ semper in procinctu posita, incessabili pugna contra inimicos dimicat; unde ait Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem, et sanguinem; sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cœlestibus.

« PoprzedniaDalej »